Benedictus es domine in firmamento caelorum cujus amoris igne succensa beata martyr Ursula cum sui martyrii beatis consortibus crudeli morte vitam eternam commutavit
Sanctus Pater deus qui cares initio a quo omnia initiata sunt ante cujus conspectum angelica agmina contremiscunt | Sanctus | Dei filius compar patris qui caelitus terram descendisti qui carnea forma nos redemisti | Sanctus | Dei spiritus paraclitus qui unus es cum patre ac filio essentialiter et replesti corda discipulorum igne divino | Dominus deus sabaoth | Rex regum et dominator omnium rerum | Pleni sunt caeli et terra gloria tua | Dum homo factus es terra cum caelo laetatur | Osanna in excelsis | Salva terrigenos homines ut caelestes angelos | Benedictus qui venit in nomine domini | Dare caelestem gratiam hominibus | Osanna in excelsis
Beatus Cucuphas athleta domini post multa fidei documenta ac immania ignis supplicia coepit agere gratias deo dicens satia Christe animas esurientium te et sitientium sanguinis tui recreationem quia tu es benedictus deus