| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Ecce advenit dominator deus et regnum in manu ejus et potestas et imperium in aeternum alleluia | 002489 | A |
| Cum essem clausus in vestibulo carceris factus est sermo domini ad me dicens eruens liberabo te de gladio quia fiduciam habuisti in me alleluia alleluia alleluia | h02495 | RS |
| Ecce veniet deus et homo de domo David sedere in throno alleluia | 002549 | A |
| Surge illuminare Jerusalem quia occupavit salus muros tuos et portas tuas laudatio dicit dominus populus enim tuus omnes justi in perpetuum hereditabunt terram gloria autem Libani ad te veniet ad ornadum locum sanctificationis meae et erit tibi dominus in luce sempiterna et deus tuus in gloria tua alleluia | h02562 | RS |
| Ego sum via veritas et vita nemo venit ad patrem nisi per me alleluia | 002603 | A |
| Ecce nunc christicolae diem sacrum psallite | Atque in Christi cruce exsultante gaudete | Qua alabe mundus eraptus vere domini morte | Qua in carne insons est passus quoque fixus in cruce | Ut in sede supera cum patre | Nos condigne facias regnare | Ideoque canamus alleluia | 006581.Tp1 | Psl |
| Erunt prava in directa et aspera in vias planas veni domine et noli tardare alleluia | 002676 | A |
| Lex domini inmaculata convertens animas testimonium dei fidele sapientia praestans parvulis alleluia alleluia | h02913 | SNO |
| Euntes docete omnes gentes baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sanct alleluia | 002735 | A |
| Pone domine lacrimas nostras in conspectu tuo sicut et in repromissione tua alleluia alleluia | h02946a | SNOV |
| Exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles caecos et claudos compelle intrare ut impleatur domus mea alleluia | 002785 | A |
| Laudate dominum de caelis alleluia alleluia | h02970a | LDMTV |
| Fluminis impetus laetificat alleluia civitatem dei alleluia | 002886 | A |
| Alleluia | h03024a | LDMTV |
| Gloriosis etenim martyribus quiescentibus sub arbore beatus Vitus orabat dicens Jesus Christe domine filius dei vivi accipe animas nostras in pacis gloriam alleluia | 002961 | A |
| Ecce ostium veritatis vobis apertum est ingredimini in tabernaculo dei alleluia alleluia | h03065 | ANT |
| Hodie Christus natus est hodie salvator apparuit hodie in terra canunt angeli laetantur archangeli hodie exsultent justi dicentes gloria in excelsis deo alleluia | 003093 | A |
| Alleluia Pastor noster optime tu nos redemisti ponens pro nobis animam tuam | g04178 | Al |
| Ibi ergo agens benigni dei imitationes et his qui post te futuri sunt eas trades alleluia | 003158 | A |
| Narrabo nomen tuum fratribus meis alleluia in medio ecclesiae laudabo te | h03159a | ANTV |
| In medio ecclesiae aperuit os ejus et implevit eum spiritu sapientiae et intellectus stolamque gloriae induit eum alleluia alleluia alleluia | 003256 | A |
| Alleluia Ave plena gratia benedicta Maria dominus tecum | g04192 | Al |
| Isti sunt viri sancti quos elegit dominus in caritate non ficta et dedit illis gloriam sempiternam quorum doctrina fulget ecclesia ut sol et luna alleluia | 003449 | A |
| Ecce in Jerusalem apparet gaudium et jucunditas magna quia dominus illuminavit eam et omnes vias ejus renovavit et erit in ea pax sempiterna alleluia | h03236 | PSLD |
| Justum deduxit dominus per vias rectas alleluia alleluia | 003540 | A |
| In Sion firmata sum in civitate sanctificata alleluia potestas mea in parce dei mei alleluia et in plenitudine sanctorum detemptio mea alleluia | h03257 | PSLD |
| Magister bone quid boni faciam ut habeam vitam aeternam alleluia | 003656 | A |
| Voces audivi dicatur in circuitum tota et erat numerus eorum milia milium dicentium voces magna dignus es domine quia occisus vox accipere virtutem et fortitudine et sapientiam alleluia | h03331 | PSLD |
| Michael Gabriel cherubim et seraphim qui non cessant clamare cottidie dicentes dignus es domine accipere gloriam alleluia | 003755 | A |
| Alleluia Sancte Benedicte qui in caelis laetaris cum angelis intercede pro nobis ut mereamur Domino reddere hostiam laudis | g04214 | Al |
| Mulier cum parit tristitiam habet cum autem peperit puerum jam non meminit pressurae propter gaudium quia natus est homo in mundum alleluia | 003817 | A |
| Omnes justi benedicite domino hymnum dicite dei alleluia | h03716 | BNMT |
| Nemo ascendit in caelum nisi qui de caelo descendit filius hominis qui est in caelo alleluia | 003870 | A |
| Sancti omnes et ecclesiae Christi in osculo sancto salutant vos alleluia alleluia alleluia | h04176 | ANT |
| Nonne cor nostrum ardens erat in nobis de Jesu dum loqueretur nobis in via alleluia | 003943 | A |
| Laus tibi Christe super quem hodie spiritus sanctus in Jordane descendit et patris vox audita est ALLELUIA | g00599.Tp03 | Tp |
| Oculi tui sancta dei genetrix sicut piscinae in Hesebon quae sunt in porta filiae multitudinis alleluia | 004110 | A |
| Alleluia Revexit pastor bonus in potenti bracchio suo ovem perditam quae cum Christo caeli porta ingressa est | g04273 | Al |
| Orabat Judas deus deus meus ostende mihi lignum sanctae crucis alleluia | 004172 | A |
| Alleluia Annuntiaverunt opera Dei et facta ejus intellexerunt | g04290 | Al |
| Patefactae sunt januae caeli Christi martyri Stephano qui in numero sanctorum inventus est primus et ideo triumphat in caelis coronatus alleluia | 004229 | A |
| Alleluia laudate dominum de caelis laudate eum in excelsis | h04548 | LDS |
| Post dies octo januis clausis ingressus dominus et dixit eis pax vobis alleluia alleluia | 004326 | A |
| Dabo sanctis meis primam sessionem alleluia in resurrectione aeterna et requiram illos in gaudio meo et lux perpetua lucebit eis alleluia et in aeternitas temporum praeparata est alleluia alleluia | h04564 | PRLG |
| Quam pulchra es amica mea quam pulchra es et decora oculi tui columbarum alleluia | 004434 | A |
| Per viscera misericordiae dei nostri quibus visitavit nos oriens ex alto hodiernam festivitatem recolentes clemens mater nos visita alleluia | 004270.2 | A |
| Quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quae perierat donec inveniat eam alleluia | 004549 | A |
| Qua jugiter mecum gaudebitis omne per aevum | ALLELUIA | g01026.Tp07 | Tp |
| Rogabo patrem meum et alium paraclitum dabit vobis alleluia | 004662 | A |
| Alleluia Hic praecursor dilectus Domini de quo ipse testatur nullus inter natos mulierum major Johanne Baptista | g04327 | Al |
| Sed haec locutus sum vobis ut cum venerit hora eorum reminiscamini quia ego dixi vobis alleluia | 004850 | A |
| Laudem dicite domino deo nostro omnes servi ejus et qui timetis eum pusilli et magni | Salus et claritas deo nostro quoniam justa et vera sunt indicia ejus | Et audivi tamquam vocem tonitrorum validorum et tamquam sonitum aquarum multarum dicentium alleluia | Quoniam regnabit dominus deus noster omnipotens gaudeamus et exultemus et demus gloriam deo | h04703 | CaH |
| Sic deus dilexit mundum ut filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam aeternam alleluia | 004920 | A |
| Alleluia psallam nomini te decet hymnum deus in Sion et tibi reddetur votum in Jerusalem alleluia | h04777 | SNO |
| Spiritus sanctus docebit vos alleluia quaecumque dixero vobis alleluia | 005005 | A |
| Alleluia piis edite laudibus cives etherei psallite naviter alleluia perenne | 830018:01 | HV |
| Surrexit Christus de sepulcro qui liberavit tres pueros de camino ignis alleluia | 005076 | A |
| Alleluia Virgo dei genetrix gloriosa caelestis sponsa regis precibus natum continuis ora pro nobis | g04365 | Al |
| Tria sunt munera quae obtulerunt magi domino aurum thus et myrrham filio dei regi magno alleluia | 005181 | A |
| Alleluia Assumpta est Maria in caelum gaudent angeli laudantes Dominum | g02651.1 | Al |
| Undecim discipuli in Galilaea videntes dominum adoraverunt alleluia | 005271 | A |
| Alleluia Hic Jacobus valde venerandus est qui inter apostolos primatum tenet primus eorum martyrio laureatus | g04374 | Al |
| Veni sancte spiritus reple tuorum corda fidelium et tui amoris in eis ignem accende qui per diversitatem linguarum cunctarum gentes in unitatem fidei congregasti alleluia alleluia | 005327 | A |
| Lucis diurnae perpes tibi laudes canamus | ALLELUIA | g01090.Tp157 | Tp |
| Videntes eum adoraverunt alleluia et locutus est eis alleluia | 005390 | A |
| Alleluia Domino nomen illi qui habitare facit unanimes in domo | g04416 | Al |
| Vos estis amici dei qui in caritate ejus quam ipse praecepit perseverastis alleluia | 005497 | A |
| Laudes deo devotas dulci voce ac sonora plebs decantet catholica spiritus sancti gratia apostolis die hodierna in igneis lingua est infusa paradisi praesentia emundet nos a peccati macula pura sibi aptans habitacula charismatum haec munera pectoribus nostris pius infundar vita nostra ei ut complaceat per saeculorum saecula conclamemus alleluia sit deo laus potestas honor virtus et gloria amen | a07650 | Psl |
| Alleluia haec dies quem fecit dominus | 006073 | R |
| Plaudite laudes nunc uterque sexus date harmonia voces | Cunctos sonos necnon et pulchros ferte chorea | Sanctae sub honore Mariae caelestis Dei genitricis | Quae sine ullo exemplo fertur genuisse virgo atque vero mansisse | Habuit virgo partum genuit Deum verum et virgo in saecla mansit sine labe | Protulit de se natum hominem atque Deum utrumque verum justum sanctum atque supra cuncta colendum | Quapropter excelsa jubilantes Mariae virginis modulamur ovantes Cantica praedulcia resonantes ab ore | Dicamus eam beatam esse prae cunctis spiritu copulante sanctorum | Gratiarum omnibus celsiorem atque | Ipsa enim est Maria stella figurata maris et domina totius creaturae dicta | Ipsa super omnes celebs sedet inter caeli cives pulchrior cunctis redimita patriarchis | Hanc suppliciter poscamus misereri mereamur vitam quatinus perhennem eam Domino deprecantes | Et in saecula saeculorum laetantes sociati sanctis Deo laudem dantes illud praedudum jubilantes Alleluia | ah53097a | Sq |
| Audivi vocem in caelo angelorum multorum dicentium timete dominum et date claritatem illi et adorate eum qui fecit caelum et terram mare et fontes aquarum alleluia alleluia | 006152 | R |
| Alleluia Angelus Domini nuntiavit Mariae et concepit de sancto spiritu et peperit salvatorem | g04455 | Al |
| Crux alma fulget per quam salus reddita est mundo crux repellit omne crimen alleluia alleluia | 006349 | R |
| Alleluia Domum tuam Domine decet sanctitudo in longitudinem dierum | g04473 | Al |
| Dominus in caelo paravit sedem suam alleluia alleluia | 006519 | R |
| Alleluia Veni electa mea et ponam te in thronum meum | g02265.1 | Al |
| Elevata est magnificentia tua alleluia alleluia | 006650 | R |
| O beate Dominice qui pro Christi nomine saeculum reliquisti et non formidasti versutias inimici o vinctorum redemptor oegrorum salus et medice o pater sanctissime quia caeli rege tres coronas suscepisti et superna conscendisti alleluia | a07818 | A |
| Gloria et honore coronasti eum domine alleluia alleluia | 006775 | R |
| Tellus polusque Maria et aquae quae sunt supra in caelis alleluia | g03563a | ACCV |
| Ipse invocabit me alleluia alleluia | 006988 | R |
| Exaltare super caelos deus R. Et super omnem terram gloria tua alleluia | 008062.2 | W |
| Narrabo nomen tuum fratribus meis alleluia in medio ecclesiae laudabo te alleluia alleluia | 007194 | R |
| Reges terrae et omnes populi principes et omnes judices terrae alleluia alleluia | 001326zk | AV |
| Omnis pulchritudo domini exaltata est super sidera species ejus in nubibus caeli et nomen ejus in aeternum permanet alleluia | 007320 | R |
| Laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et organo alleluia alleluia alleluia | 001326zaa | AV |
| Quem videns magister militum relictis omnibus qui apparuerunt ei ipsum tantum persequebatur solum alleluia | 007469 | R |
| Alleluia Omnis spiritus laudet dominum | g04588 | Al |
| Spiritus sanctus docebit vos alleluia alleluia | 007691 | R |
| Felix namque es sacra virgo Maria et omni laude dignissima quia ex te ortus est sol justitiae Christus deus noster alleluia | g01421.1 | Of |
| Tristitia vestra alleluia alleluia | 007781 | R |
| Clarissimis ortus natalibus sacer Maximinus ex territorio Pictavi exstitit oriundus alleluia | a08177 | A |
| Vos qui secuti estis me dicit dominus sedebitis super sedes judicantes duodecim tribus Israel alleluia alleluia | 007914 | R |
| Accessit Jesus et tetigit loculum hi autem qui portabant steterunt et ait adolescens tibi dico surge et resedit qui erat mortuus alleluia | 001225.2 | A |
| In resurrectione tua Christe R. Caelum et terra laetantur alleluia | 008100 | W |
| Alleluia Ecce jam concupivi in deo quo speravi jam teneo quod concupivi amplector | g04813 | Al |
| Alleluia Angelus domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum | 008415 | Al |
| Alleluia Qui facis angelos | 008438 | Al |
| Alleluia regem archangelorum (...) | 100049 | I |
| Ad fletum suae matris cor suum inclinavit et eam Joanni discipulo commendavit alleluia alleluia | 200086 | A |
Comments
This one is not registered in Randel's index.