Dixit Moyses filii Israel vocavit dominus virum de tribu luda ad faciendum opus primitiarum et omnia quae sanctificantur a domino et quod offertur pro peccato in sancta sanctorum ad exorandum pro vobis
Locutus est dominus ad Moysen dicens ecce vocavi virum et implevi eum spiritu sapientiae in omni operae pro officio sacerdotali ministerii domus domini legitima sempiterna alleluia alleluia
Dixit Moyses filii Israel vocavit dominus virum de tribu luda ad faciendum opus primitiarum et omnia quae sanctificantur a domino et quod offertur pro peccato in sancta sanctorum ad exorandum pro vobis
Praecepit dominus ad Moysen dicens tolle Aaron de medio multitudinis et ungues eum oleo in sacerdotium mihi fecit enim Moyses quod praeceperat ei dominus et applicavit levitas et fecit eos adstare in conspectu sacerdotis ut observarent in tabernaculum testimonii