Vidi et audivi voces angelorum multorum in circuitu throni stantium in conspectu domini quattuor animalium et seniorum voces cum clamore magno resonabant alleluia
Potum meum cum fletu temperabam quia elevans allisisti me et ego sicut fenum arui tu autem domine in aeternum permanes tu exsurgens misereberis Sion quia venit tempus miserendi ejus
Clamavi de tribulatione mea ad dominum et exaudivit me | De ventre inferi clamavi et exaudivit vocem meam | Et projecisti me in profundum in corde maris et flumen circumdedit me | Omnes gurgites tui et fluctus tui super me ingressi sunt et ego dixi abjectus sum a conspectu oculorum tuorum verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum | Circumdederunt me aquae usque ad animam abyssus vallavit me pelagus cooperuit caput meum | Ad extrema montium descendi terrae vectes concluserunt me in aeternum | Et sublevabis de corruptione vitam meam domine deus meus | Cum angustiaretur in me anima mea domini recordatus sum et veniat ad te oratio meam ad templum sanctum tuum | Qui custodiunt vanitates frustra misericordiam suam derelinquerunt | Ego autem in voce laudis immolabo tibi quaecumque vobis reddam pro salute domino
Regnum tuum solidum | Per te domine sistit omnipotentissime | Qui in cruce signum nobis tribuisti vivifice | O rex Christe | Tibi laus atque honor | Permanebit in aeternum JESU CHRISTE
Convertere domine deus animas nostras in requiem tuam et propitius libera nos de manu mortis et inferni quia tu dixisti omnes qui in me credunt non morientur in aeternum