| h00336b ALLV | Deus meus es tu * |
| h02859a ANTV | Quia tu es deus meus et fortitudo * |
| h01434a ALLV | Deus meus es tu et confitebor * |
| h00331b ALLV | Deus meus es tu et confitebor * |
| 920003 PS | Psalmus David cum fugeret a facie Absalom filii sui | Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me | Multi dicunt animae meae non est salus ipsi in deo ejus | Tu autem domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum | Voce mea ad dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo | Ego dormivi et soporatus sum et exsurrexi quia dominus suscepit me | Non timebo milia populi circumdantis me exsurge domine salvum me fac deus meus | Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contrivisti | Domini est salus et super populum tuum benedictio tua |
| 920024 PS | In finem psalmus David ad te domine levavi animam meam | Deus meus in te confido non erubescam | Neque irrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur | Confundantur omnes iniqua agentes supervacue vias tuas domine demonstra mihi et semitas tuas edoce me | Dirige me in veritate tua et doce me quia tu es deus salvator meus et te sustinui tota die | Reminiscere miserationum tuarum domine et misericordiarum tuarum quae a saeculo sunt | Delicta juventutis meae et ignorantias meas ne memineris secundum misericordiam tuam memento mei tu propter bonitatem tuam domine | Dulcis et rectus dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via | Diriget mansuetos in judicio docebit mites vias suas | Universae viae domini misericordia et veritas requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus | Propter nomen tuum domine propitiaberis peccato meo multum est enim | Quis est homo qui timet dominum legem statuit ei in via quam elegit | Anima ejus in bonis demorabitur et semen ejus hereditabit terram | Firmamentum est dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut manifestetur illis | Oculi mei semper ad dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos | Respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum ego | Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibus meis erue me | Vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea | Respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me | Custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te | Innocentes et recti adhaeserunt mihi quia sustinui te | Libera deus Israel ex omnibus tribulationibus suis |
| 920042 PS | Psalmus David judica me deus et discerne causam meam de gente non sancta ab homine iniquo et doloso erue me | Quia tu es deus fortitudo mea quare me repulisti et quare tristis incedo dum affligit me inimicus | Emitte lucem tuam et veritatem tuam ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum et in tabernacula tua | Et introibo ad altare dei ad deum qui laetificat juventutem meam | Confitebor tibi in cithara deus deus meus quare tristis es anima mea et quare conturbas me | Spera in deo quoniam adhuc confitebor illi salutare vultus mei et deus meus |
| 920058 PS | In finem ne disperdas David in tituli inscriptionem quando misit Saul et custodivit domum ejus ut eum interficeret | Eripe me de inimicis mei deus meus et ab insurgentibus in me libera me | Eripe me de operantibus iniquitatem et de viris sanguinum salva me | Quia ecce coeperunt animam meam irruerunt in me fortes | Neque iniquitas mea neque peccatum meum domine sine iniquitate cucurri et direxi | Exsurge in occursum meum et vide et tu domine deus virtutum deus Israel intende ad visitandas omnes gentes non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem | Convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem | Ecce loquentur in ore suo et gladius in labiis eorum quoniam quis audivit | Et tu domine deridebis eos ad nihilum deduces omnes gentes | Fortitudinem meam ad te custodiam quia deus susceptor meus es | Deus meus misericordia ejus praeveniet me | Deus ostendet mihi super inimicos meos ne occidas eos nequando obliviscantur populi mei disperge illos in virtute tua et depone eos protector meus domine | Delictum oris eorum sermonem labiorum ipsorum et comprehendantur in superbia sua et de execratione et mendacio annuntiabuntur | In consummatione in ira consummationis et non erunt et scient quia deus dominabitur Jacob et finium terrae | Convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem | Ipsi dispergentur ad manducandum si vero non fuerint saturati et murmurabunt | Ego autem cantabo fortitudinem tuam et exsultabo mane misericordiam tuam quia factus es susceptor meus et refugium meum in die tribulationis meae | Adjutor meus tibi psallam quia deus susceptor meus es deus meus misericordia mea |
| 920090 PS | Laus cantici David qui habitat in adjutorio altissimi in protectione dei caeli commorabitur | Dicet domino susceptor meus es tu et refugium meum deus meus sperabo in eum | Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium et a verbo aspero | Scapulis suis obumbrabit tibi et sub pennis ejus sperabis | Scuto circumdabit te veritas ejus non timebis a timore nocturno | A sagitta volante in die a negotio perambulante in tenebris ab incursu et daemonio meridiano | Cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non appropinquabit | Verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis | Quoniam tu es domine spes mea altissimum posuisti refugium tuum | Non accedet ad te malum et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo | Quoniam angelis suis mandavit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis | In manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum | Super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem | Quoniam in me speravit liberabo eum protegam eum quoniam cognovit nomen meum | Clamabit ad me et ego exaudiam eum cum ipso sum in tribulatione eripiam eum et glorificabo eum | Longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum |
| h01846 ANT | Domine deus meus es tu exaltabo te et confitebor nomini tuo |