Sanctus sanctus sanctus | (A) Laudatur trina majestas et colitur a cuncto populo | (B) Dominus deus sabaoth Te benedicunt virtutes caelorum et tu gubernas cuncta | (C) Pleni sunt caeli et terra gloria tua Glorificamus personam divinam quae in aeternum permanet | Hosanna in excelsis | (D) Qui sedes in throno divino exaudi preces nostras et miserere nobis | (E) Benedictus qui venit in nomine domini O rex qui in caelis regnas cum patre vivis in unitate succurre nobis | Hosanna in excelsis | (F) Sanctus Pax in caelo permanet semper cum deo et cum electis ejus
Sanctus sanctus sanctus Dominus Deus sabbaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua osanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini | OSANNA patris sapientia per quem vivunt omnia | Cum patre qui regnas in saecula | Rutilans simplex substantia | Aequalis est cui gloria | Majestas est coaeterna | Olim qui pro nobis natus es ex Maria | Non linquens supera venisti ad infima | Reparare perditum vita hominem a morte perpetua | Tibi cuncti voce publica canamus cum plebe davitica | Benedicte patris salvifica IN EXCELSIS