| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Adest miranda passio Quirici sancti martyris qui trium annorum passus est confessor christi factus est | Beatus sanctus Quiricus qui orat pro omni populo pro Christianis saepius qui colunt diem ipsius| Coronam qui meruerun a domino acceperunt pro Ihesu christo domino animas suas cesserunt | Deus adiuva Quiricus Julitta pavet cacabum castigans mater filium ne perderet tale manus | Erarius ille artifex nihil se dicit facere limas accepit manibus quod faceret martyrium| Adest dies quo passus est martyr beatus Quiricus coetus fidelis debitas deo rependat gratias | Nam personabat vocibus preconis vox frequentior deorum est sollemnitas libamus tura promptius | Haec audiens miratus est gemesque se hortatus est quiricus ut agit manissimis non des honorem idolis | Corpus perarmat debile et increpans mox daemomonem factorem inquirens perditus ignorans atque factus es | Stupefactus crudelior Alexander furorem occulit laetoque vultu simulat malum gerens in pectore | Firmantur omnes martyres ad stuporem judicis putabat ipsum vincere qui potius confessus est | Gaudebant omnes martyres qui missi sunt in carcerem quia angelus advenerat et loquitur cum Quirico | Honorem dat christicola magnificabat domino qui unxit suum filium ut vinceret diabolum | Omnes venite populi ad martyrum spectaculum quo sidera occiderant quae magno erant ibere | Iulitta mater quirici simul exclamans dicta est non timeamus cacabum nec impiorum tartarum | Tormenta cessant viscera virtus datur martyrii gratias deo agimus quia fidelis in omnibus | Magnus est deus omnium qui dat victoriam quirico pro confirmandas animas qui credunt Christum dominum | A lux des videns constantiam sancti caput praecidere Iussit Ianista irruens fundit cruorem martyrum | Hec nico civitas praeclara in qua natus est quae est repleta munera almi sacrata sanguine Te conditor pissime ad te rogamus cernui nostrum reatum dilue precemque nostram suscipe | Procul recedant noxia sit castitas benignitas pax caritas modestia et larga in nos gratia | h00953 | HYMN |
| Canticum graduum Ad te levavi oculos meos qui habitas in caelis | Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum sicut oculi ancillae in manibus dominae suae ita oculi nostri ad dominum deum nostrum donec misereatur nostri | Miserere nostri domine miserere nostri quia multum repleti sumus despectione | Quia multum repleta est anima nostra opprobrium abundantibus et despectio superbis | 920122 | PS |
| Canticum Psalmi filiis Core in finem pro Maheleth ad respondendum intellectus Eman Ezrahitae | Domine deus salutis meae in die clamavi et nocte coram te | Intret in conspectu tuo oratio mea inclina aurem tuam ad precem meam | Quia repleta est malis anima mea et vita mea inferno appropinquavit | Aestimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut homo sine adjutorio | Inter mortuos liber sicut vulnerati dormientes in sepulcris quorum non es memor amplius et ipsi de manu tua repulsi sunt | Posuerunt me in lacu inferiori in tenebrosis et in umbra mortis | Super me confirmatus est furor tuus et omnes fluctus tuos induxisti super me | Longe fecisti notos meos a me posuerunt me abominationem sibi traditus sum et non egrediebar | Oculi mei languerunt prae inopia clamavi ad te domine tota die expandi ad te manus meas | Numquid mortuis facies mirabilia aut medici suscitabunt et confitebuntur tibi | Numquid narrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam et veritatem tuam in perditione | Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et justitia tua in terra oblivionis | Et ego ad te domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te | Ut quid domine repellis orationem meam avertis faciem tuam a me | Pauper sum ego et in laboribus a juventute mea exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus | In me transierunt irae tuae et terrores tui conturbaverunt me | Circumdederunt me sicut aqua tota die circumdederunt me simul | Elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria | 920087 | PS |
| Contrititum est cor meum in medio mei contremuerunt omnia ossa mea | Factus sum sicut vir ebrius et quasi homo madidus a vino | A facie domini et a facie verborum sanctorum ejus | Quia adulteriis repleta est terra quia a facie maledictionis luxit terra arefacta sunt arva deserti | Factus est cursus eorum malus et fortitudo eorum dissimilis | Propheta namque et sacerdos polluti sunt et in domo mea inveni malum eorum ait dominus | Idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris | Impellentur enim et corruent in ea | Auferam enim super eos mala annum visitationis eorum ait dominus | h04699 | CaH |
| Quia multum repleta est anima nostra obprobrium abundantibus et despectio superbis | g00693c | InR |
| Laudiflua cantica det mens nostra sacratissima per haec festa annua sancti illuminata gratia spiritus vera | Plaudat ecclesia catholica cum prole sua dominica repleta fide atque doctrina imbuta apostolica | Hodierna salutis gaudia per ampla mundi climata dant plurima atque plena benificia | Quibus aegra omnium pectora pleniter refocillata valentia sunt reddita ac fortissima | Jam nunc dona mystica omnium genera linguarum reddentia mente consona promat lingua voce canora | Per quem tanta gratia divinaque doxa in terris est cognita regna omnia suntque tracta ad Christi jussa | Christus supera dum scandit aethra jubet ut promissa patris et sua docta caterva attendat ventura exhinc dominica cohors alma observat | Praecepta collecta in urbe sancta Hierosolyma cum repente magna voce facta ab arce superna quo erant impleta ipsa sono atria | Munera linguarum dispertita in igne patent visa atque sunt communia per singula dispensata sedilia | Haec bina sensibus elementa externis applicata manifestant mystica sacramenta in terra fide percepta | Repleta siquidem castra sunt apostolica spiritus sancti gratia exsufflata omnigene sapientia | Resonant et inaudita per eorum ora Christi sacra magnalia ac diversa affamina linguarum data | Ipsa denique Judaea stupet manens adhuc iniqua ad haec tanta mirabilia interna necdum dona cognita | Musti crapula lasciva deputant madere agmina inspirata ad certamina et docta pugnare forti dextra | Integra percepta flaminis sancti gratia et aeterna ab aula infusa munera plebi cohors alma suggerit ipsa | Instabantque vasa sic nova nectare plena ferentia pocula conferta fiala doctrina parata ad convivia | Tertia tunc hora erat ista luce clariora cum divina charismata sunt tributa ac repleta pectora apostolica | In ipsa tempora et ostensa simul sacramenta pandunt alts mysteria deitatis atque trina personarum vocabula | Dies ista pacifera sempiterna atque plena orbis ampla spatia fide perlustrat qua vivit humana Deo usia | Quaque gaudet ecclesia jam nunc una catholica loqui lingua effecta nova ac robusta pace superna dinamis clara | Jam nunc referta munere lingua laetissima laudiflua cantica psallens in hac aula Deo dulcimoda symphonia hymnizia verba mystica | Laude jucunda concio sancta per heac sacra solemnia annua solve tuo vota auctori debita instigata gratia spiritus alma | Celsa et ima gaudeant omnia quia natura restituta nostra ad superna reducta est collegia | Sicque cognita divina gloria laetamur una voce pacifica deifica recinendo magnalia | Laus beata ac veneranda sancto flamini dicata die ista personet clara | Cui doxa sit coaeterna patri natoque omnia per saecula majestas una | Ipse jam sua gratia debita solvat nostra | ah07076 | Sq |
| Factus sum sicut vir ebrius et quasi homo madidus a vino | A facie domini et a facie verborum sanctorum ejus | Quia adulteriis repleta est terra quia a facie maledictionis luxit terra arefacta sunt arva deserti | Factus est cursus eorum malus et fortitudo eorum dissimilis | Propheta namque et sacerdos polluti sunt et in domo mea inveni malum eorum ait dominus | Idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris | Impellentur enim et corruent in ea | Auferam enim super eos mala annum visitationis eorum ait dominus | h02745a | ANTV |
| Miserere nobis domine miserere nobis quia multum repleti sumus contemptu et plurimum repleta est anima nostra obprobrium habundantia et dispectione superborum | 203132.1 | A |
| Ecce dominator dominus exercituum confringet lagunculam in terrore et excelsi statura succidentur et sublimes humiliabuntur | Et subvertentur condensa saltus ferro et Libanus cum excelsis cadet | Et egredietur virga de radice Jesse et flos de radice ejus ascendet | Et requiescet super eum spiritus domini spiritus sapientiae et intellectus spiritus consilii et fortitudinis spiritus scientiae et pietatis et replebit eum spiritus timoris domini | Non secundum visionem oculorum judicabit neque secundum auditum aurium arguet sed judicabit in justitia pauperes et arguet in aequitate pro mansuetis terrae | Et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium | Et erit justitia cingulum lumborum ejus et fides cinctorium renus ejus | Habitabit lupus cum agno et pardus cum hedo accubabit | Vitulus et leo et ovis simul morabuntur et puer parvulus minabit eos | Vitulus et ursus pascentur et simul requiescent catuli eorum | Et leo quasi vos comedet paleas et delectabitur infans ab ubere | Super foramine aspidis et in caverna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet | Non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo quia repleta est terra scientia domini sicut aquae maris operientes in die illa | Radix Jesse qui stat in signum populorum ipsum gentes deprecabuntur et erit sepulchrum ejus gloriosum | h04020a | ANTV |
| Ecce dominator dominus exercituum confringet lagunculam in terrore et excelsi statura succidentur et sublimes humiliabuntur | Et subvertentur condensa saltus ferro et Libanus cum excelsis cadet | Et egredietur virga de radice Jesse et flos de radice ejus ascendet | Et requiescet super eum spiritus domini | Spiritus sapientiae et intellectus spiritus consilii et fortitudinis spiritus scientiae et pietatis et replebit eum spiritus timoris domini | Non secundum visionem oculorum judicabit neque secundum auditum aurium arguet | Sed judicabit in justitia pauperes et arguet in aequitate pro mansuetis terrae | Et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium | Et erit justitia cingulum lumborum ejus et fides cinctorium renus ejus | Habitabit lupus cum agno et pardus cum hedo accubabit | Vitulus et leo et ovis simul morabuntur et puer parvulus minabit eos | Vitulus et ursus pascentur et simul requiescent catuli eorum | Et leo quasi vos comedet paleas et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis | Et in caverna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet | Non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo quia repleta est terra scientia domini sicut aquas maris operientes | In die illa radix Jesse qui stat in signum populorum ipsum gentes deprecabuntur et erit sepulchrum ejus gloriosum | h04676 | CaH |