Exaudi domine deprecationem servorum tuorum et miserere populo tuo ut sciant omnes gentes quia tu es deus saeculorum miserere civitatis sanctificationis tuae domine deus noster alleluia
In finem in hymnis David | Exaudi deus deprecationem meam intende orationi meae | A finibus terrae ad te clamavi dum anxiaretur cor meum in petra exaltasti me deduxisti me | Quia factus es spes mea turris fortitudinis a facie inimici | Inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula protegar in velamento alarum tuarum | Quoniam tu deus meus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum | Dies super dies regis adjicies annos ejus usque in diem generationis et generationis | Permanet in aeternum in conspectu dei misericordiam et veritatem ejus quis requiret | Sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi ut reddam vota mea de die in diem
Domine domine rex omnipotens in dicione tua cuncta sunt posita et non est qui tuae possit resistere voluntati | Si decreveris salvare Israel tu fecisti caelum et terram et quicquid caeli ambitu continetur | Dominus enim omnium es nec est qui resistat majestati tuae | Et nunc domine rex deus Abraham miserere populo tuo quia volunt nos inimici perdere et hereditatem tuam delere | Ne despicias partem tuam quam redemisti tibi ex Aegypto | Exaudi deprecationem meam et propitius esto forti et funiculo tuo | Et converte luctum nostrum in gaudio ut viventes laudemus nomen tuum domine et non claudas orate canentium