| h00187a ALLV | Potens in terra ... |
| a00174.3 H | Laudes omnipotens ferimus tibi dona colentes Corporis immensi sanguinis atque tui | Pangimus ecce tuam rector sanctissime mensam tu licet indignis propitiare tuis | Angelus aethereis sanctus descendat ab astris purificans corpus cor pariterque pius | Haec medicina potens caeli nos ducat in arces interea terris dans medicamen opis | Hoc pater omnipotens cum Christo perfice clemens spiritus atque potens trinus et unus apex | Quod colimus fragiles salvator respice clemens summeque pascentes protege pastor oves |
| 007628.1 R | Scio cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem justus judex |
| 203905 A | Potens quondam divitiis se exheredavit ut hereditatem inveniret in caelo pauper Christi effecta |
| ah53097 Sq | Alle caeleste nec non et perenne luia | Dic paraphonista cum mera symphonia | Turba et canora palinodias canta | Nam omnis usia hanc Christi genetricem die ista | Congaudet exortam per quam sibi sublatam capit vitam | Davidica stirpe sata Davidis ad sceptra est regenda prole fecundata | Nec gravidata viscera sunt tamen per ulla patris membra sed ex fide sola | Ab arce summa angelus astat Maria inquit alma | Ave plena gratia sacra et benedicta feminas inter omnes paritura | Regem qui dira mortis vincula damnabit mira cum potentia suum plasma solvens sponte sua atque beata donans vitam | Fit mox puella verbis credula et puerperam stupet et castam natum gestans speciosum forma regentem cuncta orbis regna | Haec est virgo non irrigata sed dei gratia florigera | Haec est sola cunctorum hera materna obscurans piacula | Velut rosa decorans spineta sic quod laedat nil habet Maria | Virgo Eva quod contulit prima Christi sponsa effugat Maria | O virgo sola mater casta nostra crimina | Solve dans regna quis beata regnant agmina | Potens enim cuncta ut mundi regina et jura cum nato omnia decernis in saecla et ultra subnixa es in gloria | Cherubim electa seraphim et agmina nam juxta filium posita sedes in dextera rutilat virtus lampas et socia | Nativitas unde gaudia nobis hodie affert annua | Et resonat camoenis aula in laude tua virgo Maria | Gaudet per climata orbis ecclesia dicens alleluia | Quod et palatia caeli clamant dindima usque dantia praeconia |
| 006255a V | Scio cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem |
| a08164 A | Jesu nomen suave et potens signa facere et prodigia in caelo et in terra |
| g01288a OfV | Potens es domine et veritas tua in circuitu tuo tu dixisti posui adjutorium super potentem et exaltavi electum de plebe mea et ponam in saeculum saeculi sedem ejus et thronum ejus sicut dies caeli |
| h00623 HYMN | Romane Christi fortis adsertor dei elinguis oris organum fautor move larguire comptum carmen infantissimum fac ut tuarum mira laudum concinam | Qui scis et ipse posse mutus eloqui plectrum palati et faucium saevus tibi tortor revulsit nec tamen silentium indixit ori quo fatebaris deum | Vox veritatis testis extingui nequid vel si recisis palpitet meatibus Christum loquendi lingua numquam defuit cum praedicator ipse verborum dator | Nunc martyr sancte poscit te plebs infirma sordes emundes diras pellas crimina ignes averni rore digno comprimas jam nos beandos ad super pertrahas | Honor sit aeterno deo sit gloria uni patri ejusque soli filio cum spiritu quae trinitas perenniter vivit potens in saeculorum saeculis | Amen |
| g00045.1 In | Scio cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem justus judex |