| 850202 VaHW | Exsultet jam angelica turba caelorum exsultent divina mysteria et pro tanti regis victoria tuba insonet salutaris | Gaudeat et tellus tantis irradiata fulgoribus et aeterni regis splendore illustrata totius orbis se sentiat amisisse caliginem | Laetetur et mater ecclesia tanti luminis adornata fulgoribus et magnis populorum vocibus haec aula resultet | Quapropter astantes vos fratres carissimi ad tam miram hujus sancti luminis claritatem una mecum quaeso dei omnipotentis misericordiam invocate ut qui me non meis meritis intra levitarum numerum dignatus est aggregare luminis sui claritatem infundens cerei hujus laudem implere perficiat | Vere dignum et justum est invisibilem deum patrem omnipotentem filiumque ejus unigenitum dominum nostrum Jesum Christum toto cordis ac mentis affectu et vocis ministerio personare qui pro nobis aeterno patri Adae debitum solvit et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit | Haec sunt enim festa paschalia in quibus verus ille agnus occiditur cujus sanguine postes fidelium consecrantur | Haec nox est in qua primum patres nostros fílios Israel eductos de Aegypto mare rubrum sicco vestigio transire fecisti | Haec igitur nox est quae peccatorum tenebras columnae illuminatione purgavit | Haec nox est quae hodie per universum mundum in Christo credentes a vitiis saeculi et caligine peccatorum segregatos reddit gratiae sociat sanctitati | Haec nox est in qua destructis vinculis mortis Christus ab inferis victor ascendit nihil enim nobis nasci profvit nisi redimi profvisset | O mira circa nos tuae pietatis dignatio | O inaestimabilis dilectio caritatis ut servum redimeres filium tradidisti | O certe necessarium Adae peccatum quod Christi morte deletum est | O felix culpa quae talem ac tantum mervit habere redemptorem | O vere beata nox quae sola mervit scire tempus et horam in qua Christus ab inferis resurrexit haec nox est de qua scriptum est et nox sicut dies illuminabitur et nox illuminatio mea in deliciis meis | Hujus igitur sanctificatio noctis fugat scelera culpas lavat et reddit innocentiam lapsis et maestis laetitiam fugat odia concordiam parat et curvat imperia | In hujus igitur noctis gratia suscipe sancte pater incensi hujus sacrifícium vespertinum quod tibi in hac cerei oblatione sollemni per ministrorum manus de operibus apum sacrosancta reddit ecclesia | Sed jam columnae hujus praeconia novimus quam in honorem dei rutilans ignis accendit | Qui licet sit divisus in partes mutuati tamen luminis detrimenta non novit | Alitur enim liquantibus ceris quam in substantiam pretiosae hujus lampadis apis mater eduxit | Apis ceteris quae subjecta sunt homini animantibus antecellit | O vere beata nox quae expoliavit Aegyptios ditavit Hebraeos nox in qua terrenis caelestia junguntur | Oramus ergo te domine ut cereus iste in honorem tui nominis consecratus ad noctis hujus caliginem destruendam indeficiens perseveret atque in odorem suavitatis acceptus supernis luminaribus misceatur | Flammas ejus lucifer matutinus inveniat ille inqua lucifer qui nescit occasum ille qui regressus ab inferis humano generi serenus illuxit |
| ah54151 Sq | Postquam hostem et inferna spoliavit ad superna Christus redit gaudia | Angelorum ascendenti sicut olim descendenti parantur obsequia | Super astra sublimatur non apparet absentatur corporis praesentia | Cuncta tamen moderatur cujus patri coaequatur honor et potentia | Modo victor modo tutus est in caelis constitutus rector super omnia | Non est rursum moriturus nec per mortem mundaturus hominum contagia | Semel enim incarnatus semel passus semel datus per peccatis hostia | Nullam feret ultra poenam nam quietem habet plenam cum summa laetitia | Cum recessit ita dixit intimavit et infixit talia discipulis | Ite mundum circuite universos erudite verbis et miraculis | Jam ad patrem meum ibo sed sciatis quod redibo veniet paraclitus | Qui disertos et loquaces et securos et audaces faciet vos penitus | Super aegros et languentes manus vestras imponentes sanitatem dabitis | Universas res nocentes inimicos et serpentes et morbos fugabitis | Qui fidelis est futurus et cum fide suscepturus baptismi remedium | A peccatis erit purus et cum justis habiturus sempiternum praemium |
| ah07102 Sq | Virgo Israel decus et cunctorum gloria | Quem prophetae cantica praedicaverunt de David procedit germine | Ipsa enim descendit cum aromata multa sicut fumi virgula | Flos campi flagrans atque lilia florens virga quae fuerat arida | Puella erat nimis incilta decorata david regis genus orta | Rex aeternus venit in sua ineffabiliter sacra viscera | Desponsavit te vir Judaeus replevit te divinitas mystica | Novum vitae signum o alma permanens inviolata | Satis summa et admiranda pulchra erant commercia | Quae salutata aure concepit verbum carne generans | Felix partus de quo est egressa mundo lux clarissima | Processit sicut gigas decurrens viam suam et in sole posuit tabernacula | Veritas nobis orta est denique de terra et de caelo prospexit justitia | Tamquam sponsus egressus de thalamo cum gloria | Descendit ad regalibus potestas aetherea | Rubum quem viderat Moyses famulus Domini incombustum in monte Sinai | Tua adimplevit beata munda virginitas puerpera facta es lucida | Jam quaesumus ad filium tuum pro nobis intercedas | Ut purgentur per te pia cuncta facinora nostra | Nunc semper et per cuncta saecula |
| 002574 A | Ego enim jam delibor et tempus resolutionis meae instat bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi superest mihi corona justitiae quam reddet mihi dominus in illum diem justus judex |
| 006093 R | Angelus domini descendit de caelo et accendens revolvit lapidem et super eum sedit et dixit mulieribus nolite timere scio enim quia crucifixum quaeritis jam surrexit venite et videte locum ubi positus erat dominus alleluia |
| a01758 H | Surgentes ad te domine atre noctis silentio vigiliis obsequiis patrum sequentes ordinem | Quem nobis dereliquerunt jure hereditario ministrantes excubiis tibi sanctae paraclite | Pari cum patre clarus est cum christo subtilismus multi modis spiritus rex misticus agnosceris | Fragiles carne conspicit quos ille antiquissimus suis decepit artubus tuis trahe virtutibus | Grex tuus tibi deditus nullo tenatur crimine quem tuo christe sanguine voluisti redimere | Oves errantes praevide pastor bone piissime ad aula celsitudinis tuis reporta humeris | Tabefactus et saucius abscedat princeps demonum perdat praedam de faucibus insatiata ravies | Exsultet christe dominus psallat chorus angelicus laudes insonent in organo ter sanctus dicat domino | Jesu defensor omnium protector et mirabilis sueta noctis advenit et nos sopore dediti | In tuo sancto nomine qui custos et defensor es et vigemus spiritu ut mereamur lampades | Cantores tuos domine quos jubes nocte surgere ad invocandum tuum nomen quod nobis est laudabile | Quem omnis terra metuit pro tanta magnitudine sequamur in tua laude quod pie sancte precipis | Hymnorum cantus resonet de corda te credentium sequamur tanti gaudii promissa sancti spiritus | Clamor in nocte factus est Jesus ingressus januis et vigilantes provocat intrare sancta regina | Gaudet sponsus virginum ingressus in cubiculo ubi coronas martyrum refulgent ante dominum | Mercedem tanti gloriae daturus est credentibus quod nobis sitit animus sic mereamur consequi | Medium noctis tempus est prophetica vox admonet dicamus laudes domino patri semper et filio | Sancto quoque spiritui perfecta enim trinitas uniusque substantiae laudanda semper nobis est | Medie noctis tempore pergens vastor angelus egyptus mortem inferens diluit primogenita | Haec hora justis salus est in quo se vinctus angelus ausus punire non fuit signum formidans sanguinis | Egyptus flebat fortiter tantarum dira funera solus gaudebat Israel agni protector sanguinis | Nos vero Israel sumus laetemur in te domine hostem prosternentes malum Christi defensi sanguine | Medie noctis tempore per voce evangelica venturus sponsus creditur regni caelestis conditor | Occurrunt sancte virgines obviam tunc adventui claras gestantes lampades magno laetantes gaudio | Stulte fores remanent que extinctas habent lampades frustra pulsantes janua clausa jam regni regia | Quare vigilemus sobrie gestantes mente splendide ut adveniente Jesu digni occuramus obviam | Medie noctis tempore paulus quoque et sileas pro christo vincti in carcere laudando resoluti sunt | Nobis hic mundus carcere est Christi resolve vincula nostra relaxa crimina in te sancte credentium | Dignos nos fac rex hagie venturi regni glorie eternis ut mereamur te laudibus concinere | Praesta pater piissime |
| h02030 RS | Anima mea cessa jam peccare cogita de subitanea transpositione et de aeterna tormenta ibi enim non quaeritur poenitentia nec lucrum faciunt lacrimae dum tempus habes convertere clama et dic deus meus miserere mei |
| h03972 ANT | Surge propera formosa et veni jam enim yems transiit imber abiit et recessit flores apparuerunt in terram |
| a06501 H | Ad sanctae Agathae virginis festum sacratum sanguine tunc plebs pia concurrite Christoque vota reddite | Haec virgo digna germine sed passione [...] mundi refellit noxia adepta est caelestia | Haec naviter Christum amans ipsumque solum praedicans est temta jussu praeridis artam est ima carceris | Temtata multis nam prius uti molaret idolis sed virgo sancta impiis libare renuit aris | Tunc trox tyrannus acrius urit puellam caedibus pectus papilla tollitur castum corpus tunditur | Magnus que Christi senior tunc claustra rupit carceris reddet papillas integras curat que omnis vulnera | Sic sic puella sanctior tanto adepta praemio genu orando flectitur fundit que caelo spiritum | Mox namque vir clarissimus scriptum tabe[...] mentem sacram pronuntians defens[...] | Nam montis et ne incendium dum cu[...]pronus ad urbem flectitur claret [...] | Tunc e sepulcro martyris velum s[...] deferet cujus pia praesentia mox flam[...] | Jam virgo nunc sanctissima plebi f[...] pro horum indulgentia pacis red[...] | Qui enim conciper tuos magno ab [...] redde nos jam [...] jugo remo[...] | Sit sanctis et fidelibus locus quietae aptior praesta tutelam orfanis subsidium que viduis | Deo Patri |
| a06906.1 H | Clange lyra Zacharias sacerdotum princis qui copulata conjux Aaron filiabus thalamorum inessebat solita praenuntius | Operibus sanctores praebolebant ceteris hac sinceres in mandatis incidebant domino et nullo prole collam pergebant ad senium | Mox enim ora refulsit incensorum temporum suetum quam gestabant vates ignem perturabulum sacris deferas odorem nectare a matris | Audita caelitus affatur et sonorum nuntius cujus candore perfuso tremor vatem insuit qui blandi robustiorem redidit sermonibus | Ecce juncta toro tibi conjux parit subolem quem protinus nuncupavit Joannem vocabulo cujus totum praedicatur perorbem nativitas | Hic coram domino magnus matris in fraterno repletus spiritu sancto praecursus dominum in virtute spiritumque praemiis aras Eliae | Talia sacer ex contra sic respondit angelo ex caelum nostras ab annis emarcuerunt viscera hac vetulis denegatur sensibus posteritas | Ego sum missus ab astris angelorum sociis et tu divinis videris praeceptis incredulus propter quod carens loquillam eris tacens labiis | Temporisque jam completis nactus infans cernitur cujusque notavit pater nomen illumine vinculo soluto lingue collaudabit dominum | Gloria et honor deo usque quaeque altissimo una patri filioque inclyto paraclito cujus laus et potestas per aeterna saecula |