| 920148 PS | Alleluia Laudate dominum de caelis laudate eum in excelsis | Laudate eum omnes angeli ejus laudate eum omnes virtutes ejus | Laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen | Laudate eum caeli caelorum et aquae omnes quae super caelos sunt | Laudent nomen domini quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt | Statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non praeteribit | Laudate dominum de terra dracones et omnes abyssi | Ignis grando nix glacies spiritus procellarum quae faciunt verbum ejus | Montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri | Bestiae et universa pecora serpentes et volucres pennatae | Reges terrae et omnes populi principes et omnes judices terrae | Juvenes et virgines senes cum junioribus laudent nomen domini | Quia exaltatum est nomen ejus solius | Confessio ejus super caelum et terram et exaltavit cornu populi sui hymnus omnibus sanctis ejus filiis Israel populo appropinquanti sibi alleluia |
| 002446 A | Dum duceretur Petrus apostolus ad crucem repletus gaudio magno dixit non sum dignus ita esse in cruce sicut dominus meus qui de spiritu sancto conceptus est me autem ex limo terrae ipse formavit ita crux mea caput meum in terris debet ostendere at illi verterunt crucem et pedes ejus sursum confixerunt manus vero deorsum dum esset Petrus in cruce venit turba multa maledicens Caesarem et fecerunt planctum magnum ante crucem Petrus exhortabat eos de cruce dicens nolite flere sed gaudete mecum quia ego hodie vado vobis parare locum et cum hoc dixisset ait gratias tibi ago pastor bone quia oves quas tradidisti mihi compatiuntur mecum peto namque ut participentur mecum de gratia tua in sempiternum |
| h04745 CaH | Si apprenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitates quas patior in statera | Quasi harena maris graviora apparerent unde et verba mea dolore sunt plena | Quia sagitte domini in me sunt quarum indignatio et vivit spiritum meum et terrores domini militant contra me | Numquid rugiet onager cum habuerit erbam aut mugiet vos cum ante praesepe plenum steterit ut potest comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem | Animae enim esurienti aetiam amara dulcia esse vindentur | Quae prius tangere nolebat anima mea nunc per angustia cibi mei sunt | Quis det ut veniat ad deum petitio mea ex quo expeto tribual mihi deus et qui coepit ipse me conterat | Solvat manum suam et succidat me et haec mihi sit consolatio | Ut affliges me dolorem non parcat nec contradicam sermonibus sancti | Quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam | Nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea enea est | Ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a me | Qui tollit ab amico suo misericordia timorem domini dereliquid | Fratres mei petierunt me sicut torrens qui raptim transiit in convallibus | Qui timent pruinam irruet super eos nix | Tempore quod fuerint dissipati peribunt et ut incaluerint solventur de loco suo | Involute sunt semitae gressus eorum ambulabunt in vacuum et peribunt | Considerate semitas Theman itinera Sabaa et expectate paulisper | Confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt | Tunc venistis et modo videntes plagam meam timetis | Numquid dixi afferte aliquid mihi et de substantiam vestram donate mihi vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me | Docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me | Quare detraxistis sermonibus veritatis cum et vobis nullus sit qui possit arguere | Ad increpandum tantum eloquia concinnatis et inventum verba profertis | Super pupillum irruistis et subvertere nitimini amicum vestrum | Verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte an mentiar | Respondite obsecro absque contemtione et loquentes in quod justum est judicate | Ut non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit |
| 007828c V | Quoniam concupivit rex speciem tuam quia ipse est dominus deus tuus |
| h01819 ANT | Livore ejus sanati sumus omnes nos qui sicut oves errabamus et dominus posuit in eo iniquitates omnium nostrorum traditus est quia ipse voluit et non aperuit os suum |
| 001112 I | Ploremus coram domino qui fecit nos quia ipse est deus noster |
| 920023 PS | Prima sabbati psalmus David domini est terra et plenitudo ejus orbis terrarum et universi qui habitant in eo | Quia ipse super maria fundavit eum et super flumina praeparavit eum | Quis ascendet in montem domini aut quis stabit in loco sancto ejus | Innocens manibus et mundo corde qui non accepit in vano animam suam nec juravit in dolo proximo suo | Hic accipiet benedictionem a domino et misericordiam a deo salutari suo | Haec est generatio quaerentium eum quaerentium faciem dei Jacob | Attollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae | Quis est iste rex gloriae dominus fortis et potens dominus potens in praelio | Attollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae | Quis est iste rex gloriae dominus virtutum ipse est rex gloriae |
| 001171 I | Venite adoremus deum quia ipse est dominus deus noster |
| 920129 PS | Canticum graduum de profundis clamavi ad te domine | Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae | Si iniquitates observaveris domine domine quis sustinebit | Quia apud te propitiatio est et propter legem tuam sustinui te domine sustinuit anima mea in verbo ejus | Speravit anima mea in domino | A custodia matutina usque ad noctem speret Israel in domino | Quia apud dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio | Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus ejus |
| h04692 CaH | Magnus es domine in aeternum et in omnia saecula regnum tuum | Quoniam tu flagellas et salvas ducis ad infernum et reducis et non est qui effugiat manum tuam | Confitemini domino filii Israel et in conspectu gentium laudate eum | Quoniam ideo dispersit vos inter gentes quae ignorant eum ut vos narretis mirabilia ejus et faciatis scire eos quia non est alius deus omnipotens praeter eum | Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras et ipse salvabit nos propter misericordiam suam | Aspicite ergo quae fecit vobiscum timore et tremore confitemini illi regemque saeculorum laudate et exsultate eum in operibus vestris | Ego autem in terra captivitatis meae confitebor illi quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem | Convertimini itaque peccatores et facite justitiam coram deo credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam | Ego autem et anima mea in eo laetabitur | Benedicite dominum omnes electi ejus agite diem laetitiae et confitemini illi |