| h02876 ANT | Domine deus Israel tu elegisti me de universa domo patris mei ut essem rex super Israel et dixisti mihi tu aedificavis domum meam et firmabo regnum tuum in sempiternum nun ergo domine deus benedic domum istam ut sit coram te benedicta in perpetuum |
| h03374a ANTV | Deducant oculi mei lacrimas per diem et noctem et non taceant | Quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei plaga pessima vehementer | Si egressus fuero ad agros ecce occisi gladio et si introiero in civitatem ecce adtenuati fame | Propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant | Numquid proiciens abjecisti Judam aut Sion abominata est anima tua | Quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas | Exspectavimus pacem et non est | Bonum et tempus curationis et ecce turbatio | Cognovimus domine impietates nostras et iniquitates patrum nostrorum quia peccavimus tibi | Ne nos des in opprobrium propter nomen tuum neque facias nobis contumeliam | Solii gloriae tuae recordare ne irritum facias foedus tuum nobiscum | Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant aut caeli possunt dare imbrem | Nonne tu es domine deus noster quem exspectavimus tu enim fecisti omnia haec |
| h01445 ALL | Notum feci eis domine nomen tuum et notum faciam ut dilectio qua dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsis |
| h03699a ANTV | Quaeso domine deus caeli fortis magne atque terribilis qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt et custodiunt mandata tua | Fiat auris tua auscultans et oculi tui aperti ut audias orationem servi tui quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israel servis tuis | Et confiteor pro peccatis filiorum Israel quibus peccaverunt tibi et ego et domus patris mei | Peccavimus vanitate seducti sumus et non custodivimus mandatum et cerimonias et judicia quae praecepisti Mosi servo tuo | Memento verbi quod mandasti Mosi famulo tuo dicens | Cum transgressi fueritis ergo dispergam vos in populis | Et si revertamini ad me et custodiatis mandata mea et faciatis ea | Etiam si abducti fueritis ad extrema caeli inde congregabo vos et inducam in locum quae elegi ut habitare nomen meum ibi | Et ipsi servi tui et populus tuus quos redemisti in fortitudine tua magna et in manu tua valida | Obsecro domine sit auris tua intendens ad orationem servorum tuorum qui volunt timere nomen tuum | Et dirige servum tuum hodie et da ei misericordiam ante virum hunc |
| 509504.Tp39 Sa | SANCTUS sanctus omnipotens genitor increatus et ingenitus SANCTUS dei filius increatus et genitus SANCTUS sanctus spiritus almus procedens DOMINUS DEUS SABAOTH plebe tua fiens tempore quam plasmasti nam PLENI SUNT CAELI ET TERRA est maxima et mira impleta GLORIA TUA o tu verum sacrum manna caeli nos salvos fac HOSANNA in caeli curia cum sanctis ducens ad gaudia ut te cum angelis laudemus conregnantes omnes IN EXCELSIS benedic nos domine hic astantes et te laudantes vota tibi dantes BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI omnes in hoc die corpus Christi reple nos salva HOSANNA tibi laus salus sit Christe IN EXCELSIS |
| 920103 PS | Ipsi David Benedic anima mea domino domine deus meus magnificatus es vehementer confessionem et decorem induisti | Amictus lumine sicut vestimento extendens caelum sicut pellem | Qui tegis aquis superiora ejus qui ponis nubem ascensum tuum qui ambulas super pennas ventorum | Qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos ignem urentem | Qui fundasti terram super stabilitatem suam non inclinabitur in saeculum saeculi | Abyssus sicut vestimentum amictus ejus super montes stabunt aquae | Ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt | Ascendunt montes et descendunt campi in locum quem fundasti eis | Terminum posuisti quem non transgredientur neque convertentur operire terram | Qui emittis fontes in convallibus inter medium montium pertransibunt aquae | Potabunt omnes bestiae agri expectabunt onagri in siti sua | Super ea volucres caeli habitabunt de medio petrarum dabunt voces | Rigans montes de superioribus suis de fructu operum tuorum satiabitur terra | Producens foenum jumentis et herbam servituti hominum ut educas panem de terra | Et vinum laetificet cor hominis ut exhilaret faciem in oleo et panis cor hominis confirmet | Saturabuntur ligna campi et cedri Libani quas plantavit | illic passeres nidificabunt herodii domus dux est eorum | Montes excelsi cervis petra refugium herinaciis | Fecit lunam in tempora sol cognovit occasum suum | Posuisti tenebras et facta est nox in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae | Catuli leonum rugientes ut rapiant et quaerant a deo escam sibi | Ortus est sol et congregati sunt et in cubilibus suis collocabuntur | Exibit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperum | Quam magnificata sunt opera tua domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua | Hoc mare magnum et spatiosum manibus illic reptilia quorum non est numerus animalia pusilla cum magnis | Illic naves pertransibunt draco iste quem formasti ad illudendum ei | Omnia a te expectant ut des illis escam in tempore | Dante te illis colligent aperiente te manum tuam omnia implebuntur bonitate | Avertente autem te faciem turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur | Emittes spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem terrae | Sit gloria domini in saeculum laetabitur dominus in operibus suis | Qui respicit terram et facit eam tremere qui tangit montes et fumigant | Cantabo domino in vita mea psallam deo meo quamdiu sum | Jucundum sit ei eloquium meum ego vero delectabor in domino | Deficiant peccatores a terra et iniqui ita ut non sint benedic anima mea domino |
| a03009 H | Te deum laudamus te dominum confitemur | Te aeternum patrem omnis terra veneratur | Tibi omnes angeli tibi caeli et universae potestates | Tibi cherubim et seraphim incessabili voce proclamant | Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth | Pleni sunt caeli et terra majestatis gloriae tuae | Te gloriosus apostolorum chorus | Te prophetarum laudabilis numerus | Te martyrum candidatus laudat exercitus | Te per orbem terrarum sancta confitetur ecclesia | Patrem immense majestatis | Venerandum tuum verum et unicum filium | Sanctum quoque paraclytum spiritum | Tu rex gloriae Christe | Tu patris sempiternus es filius | Tu ad liberandum suscepturus hominem non horruisti virginis uterum | Tu devicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna caelorum | Tu ad dexteram dei sedes in gloria patris | Judex crederis esse venturus | Te ergo quaesumus tuis famulis subveni quos pretioso sanguine redemisti | Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria munerari | Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tuae | Et rege eos et extolle illos usque in aeternum | Per singulos dies benedicimus te | Et laudamus nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi | Dignare domine die isto sine peccato nos custodire | Fiat domine misericordia tua super nos quemadmodum speravimus in te |
| a01176 A | Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tue et rege eos et extolle eos usque in aeternum exaudi vocem depraecationis meae dum oro ad te domine dum extollo manus meas ad templo sancto tuo regnum tuum domine regnum omnium saeculorum et dominatio tua in omni generatione et progenie agmina sanctorum adque arcangelorum throni et dominationes mens nostra semper ad Christum sit ad te in te refugium petimus sicut pastor portat |
| 920068 PS | In finem pro iis qui commutabuntur David | Salvum me fac deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam | Infixus sum in limo profundi et non est substantia veni in altitudinem maris et tempestas demersit me | Laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae defecerunt oculi mei dum spero in deum meum | Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei injuste quae non rapui tunc exsolvebam | Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita | Non erubescant in me qui exspectant te domine domine virtutum non confundantur super me qui quaerunt te deus Israel | Quoniam propter te sustinui opprobrium operuit confusio faciem meam | Extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae | Quoniam zelus domus tuae comedit me et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me | Et operui in jejunio animam meam et factum est in opprobrium mihi | Et posui vestimentum meum cilicium et factus sum illis in parabolam | Adversum me loquebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum | Ego vero orationem meam ad te domine tempus beneplaciti deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae | Eripe me de luto ut non infigar libera me ab iis qui oderunt me et de profundis aquarum | Non me demergat tempestas aquae neque absorbeat me profundum neque urgeat super me puteus os suum | Exaudi me domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me | Et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor velociter exaudi me | Intende animae meae et libera eam propter inimicos meos eripe me | Tu scis improperium meum et confusionem meam et reverentiam meam | In conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me improperium exspectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni | Et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto | Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum | Obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva | Effunde super eos iram tuam et furor irae tuae comprehendat eos | Fiat habitatio eorum deserta et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet | Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et super dolorem vulnerum meorum addiderunt | Appone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent in justitiam tuam | Deleantur de libro viventium et cum justis non scribantur | Ego sum pauper et dolens salus tua deus suscepit me | Laudabo nomen dei cum cantico et magnificabo eum in laude | Et placebit deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas | Videant pauperes et laetentur quaerite deum et vivet anima vestra quoniam exaudivit pauperes dominus et vinctos suos non despexit | Laudent illum caeli et terra mare et omnia reptilia in eis | Quoniam deus salvam faciet Sion et aedificabuntur civitates Juda et inhabitabunt ibi et hereditate acquirent eam | Et semen servorum ejus possidebit eam et qui diligunt nomen ejus habitabunt in ea |
| h01906 CaH | Quaeso domine deus caeli fortis magne atque terribilis qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt et custodiunt mandata tua | Fiant aures tuae auscultans et oculi tui aperti ut audias orationem servi tui quae ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israel servis tuis | Et confiteor pro peccatis filiorum in quibus peccaverunt tibi et ego domus patris mei | Peccavimus vanitatem seducti sumus et non custodivimus mandatum et cerimonias atque judicia quae praecepisti Moysi servo tuo | Memento verbi quod mandasti Moysi famulo tuo dicens | Cum transgressi fueritis ergo dispergam vos in populis | et si revertamini ad me et custodiatis mandata mea et faciatis ea | Etiam si abducti fueritis ad extrema caeli inde congregabo vos et inducam in locum quae elegi ut habitare nomen meum ibi | Et ipsi servi tui et populus tuus quos redemisti in fortitudine tua magna et in manu tua valida | Obsecro domine sit auris tua attendens ad orationem servorum tuorum qui volunt timere nomen tuum | Et dirige servum tuum hodie et da ei misericordiam ante virum hunc |