| 004257a AV | Et veniat super nos misericordia tua domine salutare tuum secundum eloquium tuum |
| h03091 LDOF | Alleluia veniat super nos misericordia tua domine |
| h01951 ALL | Veniat super nos domine alleluia misericordia tua alleluia |
| 004257 A | Peccavimus domine et tu iratus es nobis et non est qui effugiat manum tuam sed supplicamus ut veniat super nos misericordia tua qui Ninive pepercisti miserere nobis |
| h01952 ALL | Veniat super nos domine misericordia tua salutare tuum et eloquium tuum |
| h01953 ALL | Veniat super nos misericordia tua domine |
| h03313 ANT | Fiat domine misericordia tua super nos sicut speravimus in te |
| 920113 PS | Alleluia In exitu Israel de Aegypto domus Jacob de populo barbaro | Facta est Judaea sanctificatio ejus Israel potestas ejus | Mare vidit et fugit Jordanis conversus est retrorsum | Montes exsultaverunt ut arietes et colles sicut agni ovium | Quid est tibi mare quod fugisti et tu Jordanis quia conversus es retrorsum | Montes exsultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium | A facie domini mota est terra a facie dei Jacob | Qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum | Non nobis domine non nobis sed nomini tuo da gloriam | Super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est deus eorum | Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit | Simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum | Os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt | Aures habent et non audient nares habent et non odorabunt | Manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo | Similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis | Domus Israel speravit in domino adjutor eorum et protector eorum est | Domus Aaron speravit in domino adjutor eorum et protector eorum est | Qui timent dominum speraverunt in domino adjutor eorum et protector eorum est | Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israel benedixit domui Aaron | Benedixit omnibus qui timent dominum pusillis cum majoribus | Adjiciat dominus super vos super vos et super filios vestros | Benedicti vos a domino qui fecit caelum et terram | Caelum caeli domino terram autem dedit filiis hominum | Non mortui laudabunt te domine neque omnes qui descendunt in infernum | Sed nos qui vivimus benedicimus domino ex hoc nunc et usque in saeculum |
| a03009.1 H | Te deum laudamus te dominum confitemur | Te aeternum patrem omnis terra venerantur | Tibi omnes angeli tibi caeli et universae potestates | Tibi cherubim haec seraphim incessabili voce proclamant | Sanctus sanctus sanctus domine deus sabaoth pleni sunt caeli et terrae gloria majestatis gloriae tuae | Te gloriosus apostolorum chorus | Te prophetarum laudabilis numerus | Te martyrum candidatus laudat exercitus | Te per orbem terrarum sancta confitetur ecclesia | Patrem immensa majestatis | Ad venerandum tuum verbum unigenitum filium sanctum quoque paraclytum spiritum | Tu rex gloriae Christus | Tu patris sempiternus es filius | Tu ad liberandum suscepturus hominem non horruisti virginis uterum | Tu devicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna caelorum | Tu ad dexteram dei sedes in gloria patris judex crederis esse venturus | Te ergo quaesumus domine tuis famulis subveni quos pretioso sanguine redemisti | Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria munerari | Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tuae | Et rege eos et extolle illos usque in saeculum et in saecula saeculorum amen | Per singulos dies benedicimus te et laudamus nomen tuum in aeternum et in saeculum saeculi | Dignare domine diem istum sine tribulatione et a peccato nos custodire | Miserere nobis domine miserere nobis | Fiat domine misericordia tua super nos sanctis speravimus in te | In te domine speravi non confundar in aeternum | Parce domine parce populo tuo et sedes in opprobrium hereditatem suam |
| 600990a V | Vigilet super nos misericordia tua domine ut non ille hostis calidus tentator adveniat |