Prompta cuncta catholicae plebs alumna ecclesiae vota simul ex vitae et crimina pandite ut cunctorum auctor clemens cunctis praestita praestes | Michael et enim ille sublimatus nomine aula caeli conspicuus suum summidim nuntius princeps angelorum factus vocabulo quae celsus | Cujus nomen ex virtute et opus ex munere ab omnis potenti raptum obtinet conservandum ut glorietur in deo cum consortes socios | Summi domini est iste magnus factus nuntius qui tetrum illum horrendum refugans quae angelum de bellando praecipite dimergit in servo | Iste semper est protector et defensor omnium ut cunctorum postulata regi deo offerat et ab illo destinatum plebi praestet gratiam | Magna si quidem est ista diei festivitas hujus almi archangeli Michaelis nuntii quam nos celebrare opportet suscipere devote | Ut ex ejus in petra tu mereamur omnium obtinere apud deum veniam per ex caminum et beate vitae regnum fruere post transitum | Sit gloria sit quae honor patria te quae filio simul quae equo equalis perui paraclito qui unus in trinitate regnat in perpetuum amen
Clementis festum celebratur hodie venite plebes et mirate compotem ad seclam Petri domini apostoli romane sedis tertium antestitem quem sibi Christus consecravit martyrem | Hic habitando in urbe Romulea annuntiando Jesum Christum dominum illuminavit Teudore Sisinnium dum viso Petro orans ipsa prospicit sic a Clemente baptizatus credidit | Hic praedicando Christi evangelium et convocando catervas fidelium Trajani jussu ducitur exilium trans Pontum mare in praeruptum eremum ibi peregit insigne miraculum | Aquarum venas ex abysso eduxit et satiavit sitientes incolas qui per metalla excidebant marmora et satiavit tabe siti valida pro Christi nomen portantes supplicia | Ob hoc crescente emula invidia profundum maris mergitur cum ancora ibi umatur sepulcrali camara in qua receptus extat nunc ecclesia ubi fideles confluunt per saecula | Qui cursus anni tectus aqua valida alto in mari subtus undas latitat cujus recurrens annua festivitas recedit mare fere tria milia per septem dies vias praefert fulgidas | Cujus sepulchrum velud aurum rutilat ancora colli ut argentum emicat fiunt virtutes per fideles petitas agentes deo gratias multimodas qui praestat sanctis tanta mirabilia | Christum rogemus verum patris unicum et obsecremus almumque spirituum ut mundi procul auferat jactantiam virtutum nobis donet abundantiam per quam aeternam mereamur gloriam | Gloria patri gloria sit filio gloria sancto praecedenti spiritu qui deus unus regit mundi macina disponit cuncta revolvendo tempora tenetque regnum perpetim per saecula | Amen