Ut queant laxis resonare fibris mira gestorum famuli tuorum solve polluti labii reatum sancte Joannes | Nuntius celso veniens olympo te patri magnum fore nasciturum nomen et vitae seriem gerendae ordine promit | Ille promissi dubius superni perdidit promptae modulos loquelae sed reformasti genitus peremptae organa vocis | Ventris obstruso recubans cubili senseras regem thalamo manentem hinc parens nati meritis uterque abdita pandit | Sit decus patri genitaeque proli et tibi compar utriusque virtus spiritus semper deus unus omni temporis aevo
Omnis Christi actio nostri sit instructio ergo pangat haec lectio quae sit Johannes visio | LECTIO libri apocalypsis Johannis apostoli | Qui mentis vidit acie caelestis numen curiae | IN DIEBUS illis | Dum quod ab aevo latuit per Johannem patuit revelantem caelica voce evangelica | VIDI supra montem Sion agnum stantem | Inmunem ab omni peccato communem hominum sub peccato nato | ET CUM eo centum quadraginta quattuor milia habentes nomen ejus et nomen patris ejus scriptum in frontibus suis | Qui heredes Christi constitui legem sui calicis sunt consecuti | ET AUDIVI vocem de caelo tamquam vocem aquarum multarum | Sanctimoniam deitatis vociferantem in sedesque deitatis agnum magnificantem | ET VOCEM quam audivi sicut cytharoedorum citharizantium in citharis suis | Quia caelesti munere freti aeterno gaudio sunt repleti | ET CANTABANT quasi canticum novum ante sedem et ante quattor animilia et seniores | Hymnum et gloriam salutem et victoriam | ET NEMO poterat dicere canticum illud nisi illa centum quadraginta quattuor milia qui empti sunt de terra | Quorum corpora morte cruentata sacrificium Deo sunt inmolata et qui de terra empti sanguine ipsius sunt redempti | HI SUNT qui cum mulieribus non sunt coinquinati virgines enim sunt | Hi sunt qui castitatis florem ab illecebris mundi et delitus crebris converterunt in divinitatis amorem | HI SEQUUNTUR agnum quocumque ierit | Animi integritate perfecta caritate et corporis sinctitate | HI EMPTI sunt ex hominibus primitiae Deo et agno | Hos sibi dextera patris delegit pugiles ecclesiae matris | ET IN ore ipsorum non est inventum mendacium | Quia gratia Dei amplexati impius monitis nequaeunt esses frustrati | SINE macula sunt ante thronum Dei | O dulcis contemplatio miranda relatio stupet naturae ratio quod deitatis actio in carne sit locatio
Alleluia Laudate pueri dominum laudate nomen domini | Sit nomen domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum | A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen domini | Excelsus super omnes gentes dominus et super caelos gloria ejus | Quis sicut dominus deus noster qui in altis habitat | Et humilia respicit in caelo et in terra | Suscitans a terra inopem et de stercore erigens pauperem | Ut collocet eum cum principibus cum principibus populi sui | Qui habitare facit sterilem in domo matrem filiorum laetantem