Benedicimus te domine deus noster cui omnis honor laus et benedictio debetur perenniter qui etiam hodie dilectam tibi Ludmillam aeternam sublimasti ad gloriam
Sedentem in superne majestatis arce | Adorant humillime proclamantes ad te | Cum illis undeviginti quinque | Sanctus sanctus sanctus sabbaoth rex | Plena sunt omnia gloriose tuae | Atque cum innocentissimo grege | Qui sine illa sunt labe | Dicentes excelsa voce | Laus tibi sit Domine rex aeterne gloriae CUM SANCTO
Benedictus dominus deus Israel patris nostri ab aeterno et usque in aeternum | Tua est domine magnificentia et potentia et gloria atque victoria et tibi laus | Cuncta enim quae in caelo sunt et in terra tua sunt | Tuum domine regnum et tu es super omnes principes | Tuae divitiae et tua est gloria et tu dominaris omnium | In manu tua virtus et potentia in manu tua magnitudo et imperium omnium | Nunc igitur deus noster confitemur tibi et laudamus nomen tuum inclytum | Quis ego aut quis populus meus ut possimus tibi haec universa promit terrae | Tua sunt enim omnia et quae de manu tua accepimus dedimus tibi | Peregrini enim sumus coram te et advenae sicut omnes patres nostri | Dies nostri quasi umbra super terram et nulla est mora | Domine deus Abraham et Isaac et Israel patrum nostrorum custodi in aeternum hanc voluntatem cordis nostri et semper in venerationem tui mens ista permaneat
Pater creator omnium tu theos ymon nostri pie eleison kyrie eleison tibi laudes conjubilantes regum rex pie oramus te eleison kyrie eleison laus virtus pax et imperium cui est semper sine fine eleison kyrie eleison christe rex unice patris almi nate coaeterne eleison christe eleison qui perditum hominem salvasti de morte reddens vitae eleison christe eleison ne pereant pascuae oves tuae Jesus pastor bone eleison christe eleison consolator spiritus supplices ymas te exoramus eleison kyrie eleison virtus nostra domine atque salus nostra in aeternum eleison kyrie eleison distributor gratiae vitae dona nobis tribue misertus nostrique tu digneris eleison kyrie eleison.
Te Christe rex supplices exoramus cunctipotens ut nostri digneris eleison Kyrie eleison | Te decet laus cum tripudio jugiter qua tibi petimus canentes eleison Kyrie eleison | O bone rex qui super astra sedes et domine qui cuncta gubernas eleison Kyrie eleison | Tua devota plebs implorat jugiter ut illi digneris eleison Christe eleison | O theos hagie salva vivifice redemptor noster eleison Christe eleison | Qui canunt ante te precibus adnue et tu nobis semper eleison Christe eleison | Clamat incessanter nunc quoque contio et dicit eleison Kyrie eleison | Miserere nostri fili David tu nobis semper eleison Kyrie eleison | In excelsis deo magna sit gloria aeterno patri | Dicamus indesinenter una voce omnes eleison Kyrie eleison