h00953

Full text: 
Adest miranda passio Quirici sancti martyris qui trium annorum passus est confessor christi factus est | Beatus sanctus Quiricus qui orat pro omni populo pro Christianis saepius qui colunt diem ipsius| Coronam qui meruerun a domino acceperunt pro Ihesu christo domino animas suas cesserunt | Deus adiuva Quiricus Julitta pavet cacabum castigans mater filium ne perderet tale manus | Erarius ille artifex nihil se dicit facere limas accepit manibus quod faceret martyrium| Adest dies quo passus est martyr beatus Quiricus coetus fidelis debitas deo rependat gratias | Nam personabat vocibus preconis vox frequentior deorum est sollemnitas libamus tura promptius | Haec audiens miratus est gemesque se hortatus est quiricus ut agit manissimis non des honorem idolis | Corpus perarmat debile et increpans mox daemomonem factorem inquirens perditus ignorans atque factus es | Stupefactus crudelior Alexander furorem occulit laetoque vultu simulat malum gerens in pectore | Firmantur omnes martyres ad stuporem iudicis putabat ipsum vincere qui potius confessus est | Gaudebant omnes martyres qui missi sunt in carcerem quia angelus advenerat et loquitur cum Quirico | Honorem dat christicola magnificabat domino qui unxit suum filium ut vinceret diabolum | Omnes venite populi ad martyrum spectaculum quo sidera occiderant quae magno erant ibere | Iulitta mater quirici simul exclamans dicta est non timeamus cacabum nec impiorum tartarum | Tormenta cessant viscera virtus datur martyrii gratias deo agimus quia fidelis in omnibus | Magnus est deus omnium qui dat victoriam quirico pro confirmandas animas qui credunt Christum dominum | A lux des videns constantiam sancti caput praecidere Iussit Ianista irruens fundit cruorem martyrum | Hec nico civitas praeclara in qua natus est quae est repleta munera almi sacrata sanguine Te conditor pissime ad te rogamus cernui nostrum reatum dilue precemque nostram suscipe | Procul recedant noxia sit castitas benignitas pax caritas modestia et larga in nos gratia
Genre: 
Feast: 

Concordances in the Cantus Index network