| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| h01216 | ALL | Det tibi dominus prudentiam et sensum ut regere possis populum tunc enim proficiscere poteris si custodieris mandata et judicia que praecepit dominus confortare et viriliter age ne timeas neque pavescas quia erit dominus tecum alleluia |
| h01216a | ALLV | Benedicat tibi dominus * |
| h01727a ANTV | Benedicat tibi dominus ex Sion * |
| 509504.Tp51 Tp | SANCTUS Ex quo sunt omnia SANCTUS Per quem sunt omnia SANCTUS In quo sunt omnia DOMINUS DEUS SABAOTH Tibi gloria in saecula PLENI SUNT * Cui sit perpetuo laus decus omnis honor BENEDICTUS * |
| a02466 A | Sit Dominus Deus tuus benedictus cui complacuisti ut daret tibi sedem honoris et benedicat tibi in aeternum Deus tuus |
| h01214 ALL | Det dominus gratiam tempore tuo et benedicat tibi splendor vultus ejus appareat in te et det tibi pacem in die in qua consecratus es alleluia alleluia |
| a02681 A | Benedicat tibi dominus semper et custodiat te ab omni malo convertat quoque vultum suum ad te et det tibi pacem |
| 205379 A | Benedicat tibi dominus ex Sion et videas bona Jerusalem |
| a01718 PS | Ecce nunc benedicite dominum omnes servi domini | Qui statis in domo domini in atriis domus dei nostri | In noctibus extollite manus vestras in sancta et benedicite domino | Benedicat tibi dominus ex sion qui fecit caelum et terram | Gloria |
| ah50193 H | Mire cunctorum deus et creator mitis et fortis solidator orbis Vota servorum tibi dubditorum aspice clemens | Pangimus clarum cupidi triumphum mente gaudentes simul et precantes Sanctus ut praesens super astra gaudens nos benedicat | Ille dum vita fruitur caduca lucis aeternae radios videre Visibus cordis studuit subimis fretus ab altis | Nomen hic MAGNI reserando plebi viribus magnis colitur celebris Auctus a Gallo superis amando dogmate largo | Hostis immitem domuit furorem pacis auctorem comitando suavem omnibus sanctae placidaeque vitae normula factus | Ille post clarum remanens magistrum ejus exemplis inhians beatis Turbidum mundi reprobans honorem terrea sprevit | Spiritu pauper fuit hic minister hinc et in regno micat illi dexter Mitis exstabat tenet atque terram viva gerentem | Fervido planctu simul hic dolebat inde solatum Dominus coronat Tristibus spretis lacrimisque tersis perpete regno | Famis en justae pariter sitisquae damna perpessus fuit hic beatus Unde divinis dapibus repletus gaudet in astris | Hic fuit clemens miserans misellos ejus et judex miseretur altus Tota cum mundi species obibit fine sub uno | Corde nam mundo fuit atque puro hinc Deum clare meruit videre Filius summi simul et vocari pacifer ipse | Persecutorum toleravit iste justa dum vovit Dominoque reddit Inde caelestem merito decorem possidet ipse | Bis quater summis speciebus ecce praeditus splendet pater hic beatus Omnibus nobis veniam benignus conferat idem | Inde nunc caeli rutilans in aula civis aeternae sociusque turmae Nostra placatus pius et benignus crimina tergat | Praestet hoc nobis genitor perennis natus et plenus patrii vigoris Spiritus sancti moderante nostros lumine sensus Amen |
| a06504 H | Festum Christe rex per orbem illuxit almificum in quo tibi confitetur tibi cohors fidelium gloriae persolvit hymnum pro triumphis martyris | Gloriosus ecce tuus quae Thomas discipulus cicatrices contractando creditus es dominus inter fratres gloriosus extitit apostolus | Nuntius venit de Indos quaerere artifices architectum construere regium palatium in foro dum ambulabat cunctorum benalium | Ab eo servum fidelem locutus est dominus ut exquiris talem abtum esse hunc artificem abbanes videns et gaudens suscepit apostolum | Traditus regis ministro sanctus dei apostolus Elioforum ingressus susceptus convivio digna suo percussori reddita est ultio | Rex ut vidit et audivit insigne miraculum jubens ut benedicat supplicanter postulat sic baptisma candidatos consecrat velamine | Gundaforus rex Indorum iniquus ad perfidus romanorum more sibi vuit palatium hujus opus construere praecipit apostolum | Sed beatus atque sanctus didimus apostolus erogando regis aurum construit ediculum rutilum coruscum gemis in supernis sedibus | Carcere mox rex Abbanem trusit cum apostolo gat infirmus regis fratrer migrat ab hoc saeculo caelo ductus vidit dignum fratrisque palatium | Angeli expetunt Christo ut resurgat mortus Gundaforo reddat aurum aemat aedificium e resolvat vinculatum domini discipulum | Ilico surgens exponit sacrum regi ordinem carcerem deinde petit eicit apostolum obsecrant undique fratres veniamque criminum | Tunc Thomas in campum vocat populos Indanicos lapidem conscendit altum corda mulcet gentium per baptisma pollicetur veniam peccaminum | Indiam superiorem visitans aggreditur dogma Christi praedicando fundavit ecclesiam infinita per baptisma consecravit milia | Mira quippe ac stupenda faciens miraculas inticeque restauravit corporalis lumina laticis perfundit unda illam et mindoniam | Christiana jam probata regis uxor Treptia regnum Christi concupiscens respuit terrestria ulcerosum scabrescentem ut sanetur postulat | Praecibus Thomae a Christo diriturque angelus exuit in parte totum ulcerosam tunicam novae cutis indumenta vestivit corporea | Templum solis cominutum corruit cum idolum ac metallum pretiosum solvitur in pulvere rex illius civitatis fuit cum Caricio tunc sacerdos idolorum furibundus ad stitit gladio transverberavit sanctum Christi martyrem glorioso passionis laureantur sanguine | O beata inter omnes edissena civitas quae pignus suscepit almum domini discipulum ubi corpus requiescit cum honore conditum | Inde cuncti te precamur summi patris filium mitte nobis de supernis invictum auxilium ut credentes evadamus aeternum supplicium | Ut sub uno cuncta coors conjuncta fidelium te sequamur te canamur te fruamur perpetim humili confessione proclamemus gloriam | Amen |
| h01918 CaH | Haec dicit dominus exercituum deus Israel ad huc dicent verbum istud in terra juda et in urbibus ejus quum convertero captivitatem eorum | Benedicat tibi dominus pulchri tuo justitiae mons sanctus et habitabunt in eo judas et omnis civitates ejus simul agricole et minantes greges | Quia inebriavi animam lassam et animam esurientem saturavi | Ideo quasi de somno suscitatus sum et vidi et somnus meus dulcis mihi | Ecce dies veniunt dicit dominus et seminabo domum Israel et domum juda semine hominis et semine jumentorum | Et sicut vigilabo super eos ut evellerem et demolirem et dissiparem et dispergerem et adfligerem sic vigilabo super eos ut edificem et platem ait dominus |