| h01223a ALLV | Non nobis domine * |
| h01926b ALLV | Non nobis domine non nobis sed nomini * |
| h03702b ANTV | Exsurge domine non praevaleat * |
| h04134a ANTV | Hereditas nostra versa est ad alienos domus nostrae ad extraneos | Pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae | Aquam nostram pecunia vivimus ligna nostra pretio comparavimus | Cervicibus minabamur lapsis et non dabatur requies | Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur pane | Patres nostri peccaverunt et non sunt et nos iniquitates eorum portavimus | Servi dominati sunt nostri non fuit qui redimeret de manu eorum | In animabus nostris afferebamus panem nobis a facie gladii in deserto | Pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis | Mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus Juda | Principes manu suspensi sunt et facies senum non erubuerunt | Adulescentibus impudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt | Senes de portis defecerunt juvenes de choro psallentium | Defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus | Propterea maestum factum est cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri | Propter montem Sion quia disperiit vulpes ambulaverunt per eum | Tu autem domine in aeternum permanes et solium tuum in generatione et generatione | Quare in perpetuum oblivisceris nostri derelinques nos in longitudinem dierum | Converte nos domine ad te et convertemur innova dies nostros sicut a principio | Sed proiciens repulisti nos iratus es contra nos vehementer |
| h02125b ANTV | Miserere nobis domine * |
| a01163.1 A | Redime domine de interitu vitam nostram ut non secundum peccata nostra retribuas nobis quia tu es figmentum nostrum recordare quia pulvis sumus alleluia |
| h03366b ANTV | Ostende nobis domine * |
| a02631 H | Redemptor mundi Domine crimina nostra dilue praecem populi suscipe et nos a malis erue tuo favente nomine | Invicte rex altissime summo quae possides trono plebis delicta ablue mitis adesto populo adhibends suffragia | Inclitam tuam possimus clementiam similiter votis largam potentiam defende Christe jugiter et protegas perenniter | Exaudi tuos famulos officium mancipavit ut non procumbant tenebris nec polluantur crimina nec corde pulset jacula | Aeternae pastor unice contritis corde respice incensum nostrum suscipe salute nobis adhibem medellam egris tribue | Sit tibi Pater gloria Ingenite cum Genito simul cum Sancto Spiritu qui es magnus et valida regnum tenens perpetuus | Amen |
| a02655 H | Adesto nobis deus summe domine alme aeterne solus ante saecula te ne fundatur caeli terra maria cuncta in eis ornamenta nimium decus honestum valde pulchro habitum | Deus de caelo renobatur omnium festina veni cum sanctorum milia grabe relaxa facinorum crimina adque peccata supplicantur ablue indulge malis quo in juste gerimus | Captivos tuos tu exaudi domine lumen celorum largo presta lumina multorum linguas nodo solve vinculas non nos relinquas peccatorum grabium olim dimitte mala nostra plurima | Praecepta mia offendentes miseriter clamantes deus in visibili rerum prophetas apostolorum praecone et infelices nos implemus monita tunc ad futurum reple nobis merita | Vae nunc et nobis peregrinis miseris vel voluntates quos peccandi gerimus Christe ignosce qui ad te deposcimus hymnum canantes ante tronum glorie caelo fidei te oramus domine | Gloria honor patri deo omnium gloria Jesu christo deo filio gloria honor sanctorum quoque spiritum trino quae uno indiviso domino in seculorum per aeterna saecula | Amen |
| h00445 LDS | Alleluia non nobis domine non nobis sed nomini tuo da gloriam |