| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Clamavimus ad dominum deum patrem nostrorum et exaudivit nos | Et respexit humilitatem nostram et labores atque angustias | Et eduxit nos ex Aegypto in manu forti et bracchio excelso | Ingenti pabore in signis atque portentis | Et ait dominus bene omnia sunt locuti | Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum | Et ponam verba mea in ore ejus loqueturque ad eos omnia quae praecepero ei | Qui autem verba ejus quae loquetur in nomine meo audire noluerit ego ultor existam | Si autem audieris vocem domini dei tui ut facias atque custodias omnia mandata ejus | Faciet te dominus excelsiorem cunctis gentibus et suscitavit te dominus sibi in populum sanctum | Et aperiet tibi dominus thesaurum suum optimum caelum sanctum et det plubiam in tempore suo benedicens cunctis operibus manum suarum | Respice domine de sanctuari tuo et de excelso caelorum habitaculo sancto tuo | Et benedic hereditati tuae Israel et terram quam dedisti nobis | h04759 | CaH |
| Locutus est dominus ad Moysen dicens descende in Aegyptum dic pharaoni ut dimittat populum meum induratum est cor pharaonis non vult dimittere populum meum nisi in manu forti | 007098 | R |
| Praesta deus sanctae pater omnipotens in manu forti et bracchio excelso salvum fac domine plebem tuam | h04412h | CLMOV |
| Popule meus quid feci tibi aut in quo contristavi te responde mihi quia ego eduxi te de terra Aegypti in manu forti in signis magnis et prodigiis excelsis et parasti crucem salvatori tuo | 008451.1 | VaHW |
| Ecce magno sacerdoti mundi cordis et devoti immolemus hostiam | Die sacro revoluto quo de viae volat luto viator in patriam | Servus prudens in talentis miles fortis in tormentis bino gaudet praemio | Servi patris patrem laudent qui patroni tanti gaudet laeti patrocinio | Felix pater Gendulfi genitus in Adia fecunda caelitus semen vitae seminat | Marcent clausae matris artus quam recludens florens partus florem sacrum germinat florens fons baptismatis ros rigat carismatis sub Sixto pontifice | Sub caelesti disciplina dote morum et doctrina dotatur mirifice | Aetas stupet morum pignus sacrae sedi servit dignus sacrae sedis apice | In pastorem sublimatur delegatur operatur salutem in gentibus | Christo simul operante et sermonem confirmante signis consequentibus | Arma paenitentium saccum et cilicium flagra gerit corporis | Pane hordeaceo potu vivit amneo sub deserto pectoris | Germinatur spes coronae verus martyr in agone perstat ad martyrium | Judex saevit ut infligat fornax frigit Christus rigat spondens pugnae bravium | Judex plorat pastor orat et torquentis in tormentis vitae reddit filium | Judex credit pastor cedit cellam ponit et disponit fratrum domicilium | Dum disponit officinam hostis armat spem vulpinam fratrum saevit in gallinam animal perfidiae | Pater vulpi comminatur et gallina reportatur vulpes luit morti datur ad fores ecclesiae | Sic a vulpe spiritali more vagos bestiali suos solvit et poenali carnis a contagio | Figuratur in gallina vaga caro iumentina quam seduxit fraus vulpina dum vacillat ratio | Ergo tui custos horti qui gallinam datam morti vitae reddis manu forti sic nos rege quod in grege nil possit vulpecula | Esto praesens o patrone desolatis in agone esto nobis intercessor vere martyr et confessor per aeterna saecula | ah40218 | Sq |
| Hic est dies celebrandus laudibusque praesentandus dies decem milium | Agon Christi venerandus favor crucis imitandus mortem sanxit martyrum | Quorum duces Hermolaus Achatius et Menelaus Albinus et Elyethes | Omnes una quod sit vanus mundus hic daemon profanus clamant Christi milites | Fides spe corroborata caritate radicata fulget in martyribus | Corda Deo praeparata passione sociata prasetant sacris legibus | Isti mundo fortiores hostibus praestantiores Christo sese dedicant | Hi vicere sic tortores quod passorum dici flores jure sibi vendicant | Quotquot enim per tormenta manu forti palma tenta plura per supplicia | Vitae tenent fundamenta gaudiorum incrementa sed non per similia | Morte Christo complantati crucem Jesu lucrum rati psallunt Deo gratias | Sol et luna tenebrati terra mota his probati Deo reddunt animas | Quorum sancta passione fusa deprecatione vox auditur caelitus | Omnis qui devotione vestro gaudet pro agone dum non sit proselytus | Illi nullum nocumentum vinum oleum frumentum ac hostis victoriam | Os confessum cor non lentum panis vivi sacramentum post haec dabo gloriam | Hos tirones veneremur martyresque deprecemur ut horum memoria | Jesu Christo adunemur et cum sanctis coronemur in caelesti gloria | ah55042 | Sq |
| In manu forti * | h00359b | ALLV |
| Domine deus ne disperdas populum tuum et hereditatem tuam quam redemisti in magnitudine tua quos eduxisti de Aegypto in manu forti | Recordare servorum tuorum Abraham Isaac et Jacob | Ne aspicias duritiam populi hujus et impietatem atque peccatum | Ne forte dicant habitatores terrae de qua eduxisti nos non poterat dominus introducere eos in terram quam pollicitus est eis et oderat illos | Idcirco eduxit ut interficeret illos eos in solitudine | Qui sunt populus tuus et hereditas tua quos eduxisti in fortitudine tua magna et in bracchio tuo extento | h03359a | ANTV |
| Eduxit vos dominus in manu forti de terra Aegypti qui eduxit de petra rivos et cibavit vos manna in solitudine | a00655 | R |
| Domine deus ne disperdas populum tuum et hereditatem tuam quam redemisti in magnitudine tua quos eduxisti de Aegypto in manu forti | Recordare servorum tuorum Abraham Isaac et Jacob | Ne aspicias duritiam populi hujus et impietatem atque peccatum | Ne forte dicant habitatores terrae de qua eduxisti nos non poterat dominus introducere eos in terram quam pollicitus est eis et oderat illos | Idcirco eduxit ut interficeret illos eos in solitudine | Qui sunt populus tuus et hereditas tua quos eduxisti in fortitudine tua magna et in bracchio tuo extento | h04737 | CaH |
| Summi regis archangele Michael | Intende quaesumus nostris vocibus | Te namque profitemur esse supernorum civium principem | Tu deum obsecra pro nobis ut mittat auxilium miseris | Te deum generi humano orante diriguntur angeli | Ne laedere inimici quantum cupiunt versuti fessos umquam mortales praevaleant | Idem tenes perpetui principatum paradisi semper te sancti honorant angeli | In templo tu dei thuribulum aureum visus es habuisse manibus | Inde scandens vapor aromate plurimo pervenit ante conspectum dei | Tu crudelem cum draconem forti manu straveras faucibus illius animas eruisti plurimas | Hinc maximum augebatur in caelo silentium milia milium dicebant salus regi domino | Audi nos Michael angele summe huc parum descende de poli sede nobis ferendo opem domini levamen atque indulgentiae | Tu nostros Gabriel hostes prosterne tu Raphael aegris affer medelam morbos absterge noxas minue nosque fac interesse gaudiis beatorum | ah53192.1 | Sq |