| 007510b V | Ego sum qui peccavi ego qui inique egi isti qui oves sunt quid fecerunt avertatur obsecro furor tuus domine a populo tuo |
| 007730a V | Ego sum Esau primogenitus tuus feci sicut praecepisti mihi |
| h02187 RS | Eripe me de inimicis meis domine quoniam ad te confugivi educ de tribulatione animam meam perde omnes qui tribulant me quia servus tuus sum ego |
| a07874 R | Omnes moriemini quia in Adam peccavistis quid habes Hester elevata in populis ego sum frater tuus noli timere non morieris non enim pro te sed pro omnibus haec lex constituta est |
| 007031b V | Ego enim sum dominus deus tuus sanctus Israel salvator tuus delevi ut nubem iniquitates tuas et quasi nebulas peccata tua |
| h04713 CaH | Haec dicit dominus creans te Jacob et formans te Israel | Noli timere quia redemi te et vocavi nomini tuo meus es tu | Dum transieris per aquas tecum ero et flumina non operient te | Dum ambulaveris per ignem non combureris et flamma non ardebit in te | Quia ego dominus deus tuus sanctus Israel salvator tuus | Dedi propitiationem tuam Aegyptum Aethiopiam et Sabaa pro te | Ex quo honorabilis factus es mihi in oculis meis et gloriosus ego dilexi te | Et dabo homines pro te et populos pro anima tua noli timere quoniam ego tecum sum | Ab oriente adducam semen tuum et ab occidente congregabo te | Dicam aquiloni da et austro noli prohibere | Afferam filios meos de longinquo et filias meas ab extremis terrae | Et omnis qui invocaverit nomen meum in gloria mea creavi eum formavi eum et feci eum |
| 920080 PS | In finem pro torcularibus psalmus ipsi Asaph | Exsultate deo adjutori nostro jubilate deo Jacob | Sumite psalmum et date tympanum psalterium jucundum cum cithara | Buccinate in neomenia tuba in insigni die solemnitatis vestrae | Quia praeceptum in Israel est et judicium deo Jacob | Testimonium in Joseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti linguam quam non noverat audivit | Divertit ab oneribus dorsum ejus manus ejus in cophino servierunt | In tribulatione invocasti me et liberavi te exaudivi te in abscondito tempestatis probavi te apud aquam contradictionis | Audi populus meus et contestabor te Israel si audieris me | Non erit in te deus recens neque adorabis deum alienum | Ego enim sum dominus deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud | Et non audivit populus meus vocem meam et Israel non intendit mihi | Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum ibunt in adinventionibus suis | Si populus meus audisset me Israel si in viis meis ambulasset | Pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam | Inimici domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in saecula | Et cibavit eos ex adipe frumenti et de petra melle saturavit eos |
| 004636 A | Respondens Thomas ad dominum dixit dominus meus es tu et ego sum servus tuus fiat voluntas tua |
| 920049 PS | Psalmus Asaph deus deorum dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum | Ex Sion species decoris ejus | Deus manifeste veniet deus noster et non silebit ignis in conspectu ejus exardescet et in circuitu ejus tempestas valida | Advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum | Congregate illi sanctos ejus qui ordinant testamentum ejus super sacrificia | Et annuntiabunt caeli justitiam ejus quoniam deus judex est | Audi populus meus et loquar Israel et testificabor tibi deus deus tuus ego sum | Non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper | Non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos | Quoniam meae sunt omnes ferae silvarum jumenta in montibus et boves | Cognovi omnia volatilia caeli et pulchritudo agri mecum est | Si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terrae et plenitudo ejus | Numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo | Immola deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua | Et invoca me in die tribulationis eruam te et honorificabis me | Peccatori autem dixit deus quare tu enarras justitias meas et assumis testamentum meum per os tuum | Tu vero odisti disciplinam et projecisti sermones meos retrorsum | Si videbas furem currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas | Os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos | Sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae ponebas scandalum | Haec fecisti et tacui existimasti inique quod ero tui similis arguam te et statuam contra faciem tuam | Intelligite haec qui obliviscimini deum nequando rapiat et non sit qui eripiat | Sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quo ostendam illi salutare dei |
| h02685 ANT | Cito veniet salus tua Jerusalem salvator tuus ego sum noli timere |