Canticum graduum David ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum | Sicut unguentum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit in oram vestimenti ejus | Sicut ros Hermon qui descendit in montem Sion quoniam illic mandavit dominus benedictionem et vitam usque in saeculum
Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum | Sicut unguentum a capite quod descendit in barbam in barbam Aaron quod descendit in ora vestimenti ejus | Sicut ros Hermon quod descendit in montem sion | Quoniam illic mandavit dominus benedictione et vitam usque in saeculum | Gloria
Consurge consurge induere fortitudine tua Sion induere vestimentis gloriae tuae Jerusalem civitas sancti | Quia non adjiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus | Excutere de pulvere consurge sede Jerusalem solve vincula colli tui captiva filia Sion | Quia haec dicit dominus gratis venundati estis et sine argento redimemini | Quia haec dicit dominus deus in Aegyptum descendit populus meus in principio ut colonus esset ibi et Assur absque ulla causa calumniatus est eum | Et nunc quid mihi est hic dicit dominus quoniam ablatus est populus meus gratis | Dominatores ejus inique agunt dicit dominus et jugiter tota die nomen meum blasphematur | Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa quia ego ipse qui loquebar ecce adsum | Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem annuntiantis bonum et praedicantis salutem dicentis Sion regnabit dominus deus tuus | Vox speculatorum tuorum levaverunt vocem simul laudabunt quia oculo ad oculum videbunt cum converterit dominus Sion