| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Benedic anima mea domino et omnia interiora mea nomini sancto ejus | h00919 | LDS |
| Benedic anima mea domino et omnia interiora mea nomini sancto ejus | h01696 | ANT |
| Ipsi David benedic anima mea domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto ejus | Benedic anima mea domino et noli oblivisci omnes retributiones ejus | Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas | Qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus | Qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae juventus tua | Faciens misericordias dominus et judicium omnibus injuriam patientibus | Notas fecit vias suas Moysi filiis Israel voluntates suas | Miserator et misericors dominus longanimis et multum misericors | Non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur | Non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis | Quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se | Quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras | Quomodo miseretur pater filiorum misertus est dominus timentibus se | Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus | Homo sicut foenum dies ejus tamquam flos agri sic efflorebit | Quoniam spiritus pertransibit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum | Misericordia autem domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et justitia illius in filios filiorum | His qui servant testamentum ejus et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea | Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur | Benedicite domino omnes angeli ejus potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum ejus | Benedicite domino omnes virtutes ejus ministri ejus qui facitis voluntatem ejus | Benedicite domino omnia opera ejus in omni loco dominationis ejus benedic anima mea domino | 920102 | PS |
| Ipsi David Benedic anima mea domino domine deus meus magnificatus es vehementer confessionem et decorem induisti | Amictus lumine sicut vestimento extendens caelum sicut pellem | Qui tegis aquis superiora ejus qui ponis nubem ascensum tuum qui ambulas super pennas ventorum | Qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos ignem urentem | Qui fundasti terram super stabilitatem suam non inclinabitur in saeculum saeculi | Abyssus sicut vestimentum amictus ejus super montes stabunt aquae | Ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt | Ascendunt montes et descendunt campi in locum quem fundasti eis | Terminum posuisti quem non transgredientur neque convertentur operire terram | Qui emittis fontes in convallibus inter medium montium pertransibunt aquae | Potabunt omnes bestiae agri expectabunt onagri in siti sua | Super ea volucres caeli habitabunt de medio petrarum dabunt voces | Rigans montes de superioribus suis de fructu operum tuorum satiabitur terra | Producens foenum jumentis et herbam servituti hominum ut educas panem de terra | Et vinum laetificet cor hominis ut exhilaret faciem in oleo et panis cor hominis confirmet | Saturabuntur ligna campi et cedri Libani quas plantavit | illic passeres nidificabunt herodii domus dux est eorum | Montes excelsi cervis petra refugium herinaciis | Fecit lunam in tempora sol cognovit occasum suum | Posuisti tenebras et facta est nox in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae | Catuli leonum rugientes ut rapiant et quaerant a deo escam sibi | Ortus est sol et congregati sunt et in cubilibus suis collocabuntur | Exibit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperum | Quam magnificata sunt opera tua domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua | Hoc mare magnum et spatiosum manibus illic reptilia quorum non est numerus animalia pusilla cum magnis | Illic naves pertransibunt draco iste quem formasti ad illudendum ei | Omnia a te expectant ut des illis escam in tempore | Dante te illis colligent aperiente te manum tuam omnia implebuntur bonitate | Avertente autem te faciem turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur | Emittes spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem terrae | Sit gloria domini in saeculum laetabitur dominus in operibus suis | Qui respicit terram et facit eam tremere qui tangit montes et fumigant | Cantabo domino in vita mea psallam deo meo quamdiu sum | Jucundum sit ei eloquium meum ego vero delectabor in domino | Deficiant peccatores a terra et iniqui ita ut non sint benedic anima mea domino | 920103 | PS |
| Benedic anima mea domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto ejus | g01109d | InV |
| Benedic anima mea domino et omnia interiora mea nomen sanctum ejus | g02712a | GrV |
| Benedic anima mea domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto ejus | g01967 | InV |
| Benedic anima mea domino et omnia interiora mea nomen sanctum ejus | g02739a | GrV |
| Benedic anima mea domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto ejus | g02711a.1 | InV |
| Benedic anima mea dominum et omnia interiora mea nomen sanctum ejus | g02841a | InV |
| In finem pro susceptione matutina psalmus David | Deus deus meus respice in me quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum | Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi | Tu autem in sancto habitas laus Israel | In te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos | Ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi | Ego autem sum vermis et non homo opprobrium hominum et abjectio plebis | Omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis et moverunt caput | Speravit in domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum | Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae | In te projectus sum ex utero de ventre matris meae deus meus es tu | Ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui adjuvet | Circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me | Aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens | Sicut aqua effusus sum et dispersa sunt omnia ossa mea factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei | Aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhaesit faucibus meis et in pulverem mortis deduxisti me | Quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos | Dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me | Diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem | Tu autem domine ne elongaveris auxilium tuum a me ad defensionem meam conspice | Erue a framea deus animam meam et de manu canis unicam meam | Salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam | Narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te | Qui timetis dominum laudate eum universum semen Jacob glorificate eum | Timeat eum omne semen Israel quoniam non sprevit neque despexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit me | Apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium eum | Edent pauperes et saturabuntur et laudabunt dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in saeculum saeculi | Reminiscentur et convertentur ad dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu ejus universae familiae gentium | Quoniam domini est regnum et ipse dominabitur gentium | Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram | Et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi | Annuntiabitur domino generatio ventura et annuntiabunt caeli justitiam ejus populo qui nascetur quem fecit dominus | 920021 | PS |
| Benedic anima mea domino et noli oblivisci omnes retributiones ejus | h00919a | LDSV |
| Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te deus | Sitivit anima mea ad deum uivum quando veniam et apparebo ante faciem dei | Fuerunt mihi lacrimae meae panes die ac nocte dum dicitur mihi cottidie ubi est | Haec memoratus sum et effudi in me animam meam quoniam ingrediar in locum tabernaculi admirabilis domus dei | In voce exsultationis et confessionis sonus epulantis | Quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in domino quoniam confitebor illi salutare vultus mei et deo meo | A meipso anima mea turbata est propterea memor ero tui domine de terra Jordanis et Hermoniis a monte modico | Abyssus abyssum invocat cataractarum tuarum | Omnia excelsa tua et fluctus tui super me ingressi sunt | In die mandavit dominus misericordiam suam et in nocte decIaravit | Apud me oratio mea deo vitae meae dicam deo meo susceptor meus es quare me oblitus es et quare repulisti et contristatus incedo dum affligit me inimicus | In eo dum confringuntur omnia ossa mea exprobraverunt me qui tribulant anima mea | Dum dicitur mihi per singulos dies ubi est deus tuus | Quare tristis anima mea et quare conturbas me spera in domino quoniam confitebor illi salutare vultus mei et deo meo | Gloria | a01716 | PS |
| Benedic anima mea Domino qui sanat omnes languores tuos et de interitu eripit vitam tuam alleluia | h00186 | SNO |
| Alleluia Aggaei et Zachariae | Lauda anima mea dominum laudabo dominum in vita mea psallam deo meo quamdiu fuero nolite confidere in principibus | In filiis hominum in quibus non est salus | Exibit spiritus ejus et revertetur in terram suam in illa die peribunt omnes cogitationes eorum | Beatus cujus deus Jacob adjutor ejus spes ejus in domino deo ipsius | Qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis sunt | Qui custodit veritatem in saeculum facit judicium injuriam patientibus dat escam esurientibus dominus solvit compeditos | Dominus illuminat caecos dominus erigit elisos dminus diligit justos | Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et vias peccatorum disperdet | Regnabit dominus in saecula deus tuus Sion in generationem et generationem | 920145 | PS |
| Benedic anima mea domino domine deus meus magnificatus es vehementer confessionem et decorem induisti | g01193a | CmV |
| Benedict anima mea domino et omnia interiora mea nomini sancto ejus | h00219b | VPRV |
| Benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones ejus | g02711c | InR |
| Benedic anima mea domino et noli oblivisci omnes retributionis ejus | h00219c | VPRV |
| Alleluia Benedic anima mea dominum et omnia interiora mea nomen sanctum ejus | g00458 | Al |
| Benedicite domino omnia opera ejus in omni loco dominationis ejus benedic anima mea domino | g01432 | TcV |
| David cum immutavit vultum suum coram Achimelech et dimisit eum et abiit | Benedicam dominum in omni tempore semper laus ejus in ore meo | In domino laudabitur anima mea audiant mansueti et laetentur | Magnificate dominum mecum et exaltemus nomen ejus in idipsum | Exquisivi dominum et exaudivit me et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me | Accedite ad eum et illuminamini et facies vestrae non confundentur | Iste pauper clamavit et dominus exaudivit eum et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum | Immittet angelus domini in circuitu timentium eum et eripiet eos | Gustate et videte quoniam suavis est dominus beatus vir qui sperat in eo | Timete dominum omnes sancti ejus quoniam non est inopia timentibus eum | Divites eguerunt et esurierunt inquirentes autem dominum non minuentur omni bono | Venite filii audite me timorem domini docebo vos | Quis est homo qui vult vitam diligit dies videre bonos | Prohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum | Diverte a malo et fac bonum inquire pacem et persequere eam | Oculi domini super justos et aures ejus in preces eorum | Vultus autem domini super facientes mala ut perdat de terra memoriam eorum | Clamaverunt justi et dominus exaudivit eos et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos | Juxta est dominus iis qui tribulato sunt corde et humiles spiritu salvabit | Multae tribulationes justorum et de omnibus his liberabit eos dominus | Custodit dominus omnia ossa eorum unum ex his non conteretur | Mors peccatorum pessima et qui oderunt justum delinquent | Redimet dominus animas servorum suorum et non delinquent omnes qui sperant in eo | 920033 | PS |
| Benedic anima mea domino et noli oblivisci omnes retributiones ejus quia non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis | g04643 | In |
| Benedic anima mea domino domine deus meus magnificatus es vehementer confessionem et decorem induisti | g01089a | CmV |
| Ipsi David judica domine nocentes me expugna impugnantes me | Apprehende arma et scutum et exsurge in adjutorium mihi | Effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur me dic animae meae salus tua ego sum | Confundantur et revereantur quaerentes animam meam avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala | Fiant tamquam pulvis ante faciem venti et angelus domini coarctans eos | Fiat via illorum tenebrae et lubricum et angelus domini persequens eos | Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui supervacue exprobraverunt animam meam | Veniat illi laqueus quem ignorat et captio quam abscondit apprehendat eum et in laqueum cadat in ipsum | Anima autem mea exsultabit in domino et delectabitur super salutari suo | Omnia ossa mea dicent domine quis similis tibi eripiens inopem de manu fortiorum ejus egenum et pauperem a diripientibus eum | Surgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me | Retribuebant mihi mala pro bonis sterilitatem animae meae | Ego autem cum mihi molesti essent induebar cilicio humiliabam in jejunio animam meam et oratio mea in sinu meo convertetur | Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam quasi lugens et contristatus sic humiliabar | Et adversum me laetati sunt et convenerunt congregata sunt super me flagella et ignoravi | Dissipati sunt nec compuncti tentaverunt me subsannaverunt me subsannatione frenduerunt super me dentibus suis | Domine quando respicies restitue animam meam a malignitate eorum a leonibus unicam meam | Confitebor tibi in ecclesia magna in populo gravi laudabo te | Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique qui oderunt me gratis et annuunt oculis | Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur et in iracundia terrae loquentes dolos cogitabant | Et dilataverunt super me os suum dixerunt euge euge viderunt oculi nostri | Vidisti domine ne sileas domine ne discedas a me | Exsurge et intende judicio meo deus meus et dominus meus in causam meam | Judica me secundum justitiam tuam domine deus meus et non supergaudeant mihi | Non dicant in cordibus suis euge euge animae nostrae nec dicant devoravimus eum | Erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me | Exsultent et laetentur qui volunt justitiam meam et dicant semper magnificetur dominus qui volunt pacem servi ejus | Et lingua mea meditabitur justitiam tuam tota die laudem tuam | 920034 | PS |
| Benedic anima mea domino et noli oblivisci omnes retributiones ejus et renovabitur sicut aquilae juventus tua | g00704 | Of |
| Magnus es domine in aeternum et in omnia saecula regnum tuum | Quoniam tu flagellas et salvas ducis ad infernum et reducis et non est qui effugiat manum tuam | Confitemini domino filii Israel et in conspectu gentium laudate eum | Quoniam ideo dispersit vos inter gentes quae ignorant eum ut vos narretis mirabilia ejus et faciatis scire eos quia non est alius deus omnipotens praeter eum | Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras et ipse salvabit nos propter misericordiam suam | Aspicite ergo quae fecit vobiscum timore et tremore confitemini illi regemque saeculorum laudate et exsultate eum in operibus vestris | Ego autem in terra captivitatis meae confitebor illi quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem | Convertimini itaque peccatores et facite justitiam coram deo credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam | Ego autem et anima mea in eo laetabitur | Benedicite dominum omnes electi ejus agite diem laetitiae et confitemini illi | h04692 | CaH |