| h03956a ANTV | Deus altissimus magnanimis miserator et multe misericordiae patiens super mala hominum | Tu ergo domine secundum multitudinem bonitatis tuae promisisti indulgentiam et remissionem delinquentibus et abundantiam misericordiae tuae statuisti penitentiam peccatoribus ad salutem | Tu ergo domine deus justorum non posuisti penitentiam justis tuis Abraham Isaac et Jacob qui non peccaverunt tibi sed posuisti penitentiam mihi peccatori | Quoniam super numerum arenae maris abundaverunt iniquitates meae et non est declinatio multitudinis delictorum meorum | Et nunc iste contineor digne comprimor per curvatus multis vinculis ferreis ad non erigendum caput | Quoniam non sum dignus aspicere et videre altitudinem caeli prae injustitiis meis | Quoniam irritavi furorem tuum et feci malum coram te | Statuens abominationes et multiplicans odiositates | Et nunc flecto genua cordis mei precans ad te bonitatem | Peccavi domine peccavi et iniquitatem meam ego agnosco | Ne perdas me cum iniquitatibus meis neque in finem iratus contineas mala mea neque condemnaveris me cum his qui sunt in inferiora terrae | Tu es enim deus penitentium ut in me ostendas bonitatem tuam | In dignum me salvabis secundum multitudinem misericordiae tuae et glorificabo nomen tuum in omni vita mea | Quoniam te laudat omnis virtus caelorum et tibi est gloria in saecula saeculorum |
| h04758 CaH | Benedictus dominus in hac die qui dedit populo suo Israel | Secundum omnia quae locutus est in manu Moysi servi sui | Et manifestavit se servis suis et plebis suae Israel | Tu enim es domine deus noster probans verbum tuum de die in diem | Ut cognoscat omnis populus terrae nomen tuum quoniam tu es dominus deus noster et non est alius praeter te | Tu enim facis ut sint corda nostra semper ad dominum deum nostrum | Ut justae ingredientes in mandatis et praeceptis tuis castificemur in conspectu tuo sicut ostendit haec dies |
| h02219a ANTV | Exspectetur sicut pluvia eloquium meum et descendant sicut ros verba mea | Sicut imber super gramen et sicut nix supra foenum quoniam nomen domini invocavi date magnitudinem deo nostro deus vera opera ejus et omnes viae ejus judicia | Deus fidelis et non est iniquitas in eo justus et sanctus dominus | Peccaverunt non ei filii immaculate progenies prava et perversa haec domino retribuisti sicut populus factus et non sapiens | Nonne hic ipse pater tuis qui possedit fecit et creavit te | Commemoramini dies anticos intelligite annos generationis et generationum | Interroga patrem tuum et annuntiabit tibi seniores tuos et dicent tibi | Cum partiretur altissimus nationes gentium quemadmodum dispersit filios ade statuit terminos gentium secundum numerum angelorum dei | Facta est portio domini populus ejus Jacob funiculum hereditatis suae Israel | Sufficientiam dedit ei in terra deserta in sitim caloris ubi non erat aqua | Circumduxit et docuit et custodivit eum sicut pupillam oculi | Sicut aquila proteget nidum suum et super pullos suos conscendit expandit alas suas et suscepit eos et super posuit scapulis suis | Dominus solus deducebat eos et non erat cum eis deus alienus |
| 005085 A | Suscepimus deus misericordiam tuam in medio templi tui secundum nomen tuum |
| g00080i CmV | Secundum nomen tuum Deus ita et laus tua in fines terrae |
| h03700a ANTV | Et immitte timorem tuum super gentes que non exquisierunt te ut cognoscant quia non est deus nisi tu ut enarrent magnalia tua | Alleva manum tuam super gentes alienas ut videant potentiam tuam | Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic in conspectu nostro magnificaveris in illis | Ut cognoscant te sicut et nos cognovimus quoniam non est deus praeter te domine | Innova signa et inmuta mirabilia | Glorifica manum et bracchium dextrum | Exita furorem et effunde iram | Extolle adversarium et afflige inimicum | Festina tempus et memento finis ut enarrent magnalia tua | In ira flamme devorentur qui salvantur et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem | Contere caput principum iniquorum dicentium non est alius praeter nos | Congrega omnes tribus Jacob et cognoscant quia non est deus nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditabis eos sicut ab initio | Miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israel quem quoequasti primogenito tuo | Miserere civitatis sanctificationis tuae Jerusalem civitati requiei tuae | Reple Sion inenarrabilibus virtutibus tuis et gloria tua populum tuum | Da testimonium qui ab initio creature tuae sunt et suscita praecationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores | Da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur et exaudies orationes servorum tuorum | Secundum benedictionem Aaron da populo tuo et dirige nos in viam justitiae | Ut sciant omnes qui habitant terram quia tu es deus conspector saeculorum |
| g01167 In | Suscepimus deus misericordiam tuam in medio templi tui secundum nomen tuum deus ita et laus tua in fines terrae justitia plena est dextera tua |
| h03974b ANTV | Secundum nomen tuum * |
| g01237e InR | Secundum nomen tuum deus sic et laus tua in fines terrae justitia plena est dextera tua |
| 920085 PS | Oratio ipsi David Inclina domine aurem tuam et exaudi me quoniam inops et pauper sum ego | Custodi animam meam quoniam sanctus sum salvum fac servum tuum deus meus sperantem in te | Miserere mei domine quoniam ad te clamavi tota die | Laetifica animam servi tui quoniam ad te domine animam meam levavi | Quoniam tu domine suavis et mitis et multae misericordiae omnibus invocantibus te | Auribus percipe domine orationem meam et intende voci deprecationis meae | In die tribulationis meae clamavi ad te quia exaudisti me | Non est similis tui in diis domine et non est secundum opera tua | Omnes gentes quascumque fecisti venient et adorabunt coram te domine et glorificabunt nomen tuum | Quoniam magnus es tu et faciens mirabilia tu es deus solus | Deduc me domine in via tua et ingrediar in veritate tua laetetur cor meum ut timeat nomen tuum | Confitebor tibi domine deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in aeternum | Quia misericordia tua magna est super me et eruisti animam meam ex inferno inferiori | Deus iniqui insurrexerunt super me et synagoga potentium quaesierunt animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo | Et tu domine deus miserator et misericors patiens et multae misericordiae et verax | Respice in me et miserere mei da imperium tuum puero tuo et salvum fac filium ancillae tuae | Fac mecum signum in bonum ut videant qui oderunt me et confundantur quoniam tu domine adjuvisti me et consolatus es me |