Petivi deo meo sapientiam et dixit ad me ecce feci secundum verbum tuum et dedi tibi cor sapiens et in te legens ita ut scias et intellegas quando te dicere opporteat alleluia alleluia
Dominus mihi dat linguam erudictionis alleluia ut sciam quando opporteat me dicere alleluia posuit me in matutino et aperuit mihi aurem audiendi alleluia alleluia
Petivi deo meo sapientiam et dixit ad me ecce feci secundum verbum tuum et dedi tibi cor sapiens et in te legens ita ut scias et intellegas quando te dicere opporteat alleluia alleluia
Ego quasi terebincthus expandi ramos meos ego feci ut oriretur lucifer in caelo alleluia ego omnes qui me amant diligo exitus enim mei exitus vitae sunt transite ad me omnes qui me concupiscitis et a generationibus meis implemini quia spes mea est alleluia et supra mella dulcis est alleluia