Domine loquere pro me quia nescio quid loquar inimicis quia in amaritudine posuerunt gressus meos et iniquis sugesserunt regio domine fac mecum misericordiam et libera animam meam
Ecce breves posuisti dies meos et vita mea quasi non sit in conspectu tuo omnia enim vanitas omnis homo vivens quantum in imagine ambulat tantum frustra conturbatur congregat et ignorat cui dimittat ea nunc ergo quid exspectem Domine praestolatio mea tu es IN *
Recordare domine quid acciderit nobis intuere et respice opprobrium nostrum | Hereditas nostra versa est ad alienos domus nostrae ad extraneos | Pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae | Aquam nostram pecunia vivimus ligna nostra pretio comparavimus | Cervicibus minabamur lapsis et non dabatur requies | Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur panem | Patres nostri peccaverunt et non sunt et nos iniquitates eorum portavimus | Servi dominati sunt nostri non fuit qui redimeret de manibus eorum | In animabus nostris afferebamus panem nobis a facie gladii in deserto | Pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis | Mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus Juda | Principes manu suspensi sunt et facies senum non erubuerunt | Adulescentibus impudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt | Senes de portis defecerunt juvenes de choro psallentium | Defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster | Cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus | Propterea maestum factum est in dolore cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri | Propter montem Sion quia disperiit vulpes ambulaverunt per eum | Tu autem domine in aeternum permanes et solium tuum in generatione et generatione | Quare ergo in perpetuum oblivisceris nostri et derelinques nos in longitudinem dierum | Converte nos domine ad te et convertemur renova dies nostros sicut a principio | Sed proiciens repulisti nos iratus es contra nos vehementer
Hic rediens capitur cum fratre pater retroibat verba dei loquitur tamen iste puer nec abibat quoniam que tu domine perfecisti maligni destruxerunt justus autem quid fecit