Psalmus David cum fugeret a facie Absalom filii sui | Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me | Multi dicunt animae meae non est salus ipsi in deo ejus | Tu autem domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum | Voce mea ad dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo | Ego dormivi et soporatus sum et exsurrexi quia dominus suscepit me | Non timebo milia populi circumdantis me exsurge domine salvum me fac deus meus | Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contrivisti | Domini est salus et super populum tuum benedictio tua
Ego domine surrexi pro patre meo et sedi super thronum Israel et aedificavi domum nomini tuo aperiantur quaeso oculi tui super domum istam jugiter in qua pollicitus es ut invoceretur nomen tuum in perpetuum
Longo contrito carcere filius dei dominus noster resurgens a mortuis alleluia alleluia ostendit apostolis dura clavorum signa in membris suis dicens pax vobis alleluia alleluia quia ego vici mortem et surrexi alleluia alleluia et vos testificate mundo resurrectionem meam alleluia alleluia et cum dixisset haec verba illis intuentibus apertis sibi caelis ferebatur in nube et consedit in throno regni alleluia alleluia alleluia