| 920003 PS | Psalmus David cum fugeret a facie Absalom filii sui | Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me | Multi dicunt animae meae non est salus ipsi in deo ejus | Tu autem domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum | Voce mea ad dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo | Ego dormivi et soporatus sum et exsurrexi quia dominus suscepit me | Non timebo milia populi circumdantis me exsurge domine salvum me fac deus meus | Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contrivisti | Domini est salus et super populum tuum benedictio tua |
| h01752 ANT | Salus tua Domine super populum tuum et benedictio |
| h01875 ANT | Deus salus omnium tu es veniat super populum tuum benedictio tua |
| h04003 ANT | Super populum tuum deus salus tua et benedictio |
| 007725 R | Super populum tuum domine benedictio tua |
| h01742 ANT | Multi dicunt animae meae non est salus illi in deo ejus sit super populum tuum benedictio tua |
| h01749 ANT | Domini est salus et super populum tuum benedictio tua |
| h01874 ANT | Domini est salus et super populum tuum benedictio tua |
| h01908 CaH | Miserere nostri deus omnium et respice nos et ostende nobis lumen miserationis tuae | Et inmitte timorem tuum super gentes que non exquisierunt te ut cognoscant quia non est deus nisi tu ut enarrent magnalia tua | Alleva manum tuam super gentes alienas ut videant potentiam tuam | Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic in conspectu nostro magnificaveris in illis | Ut cognoscant te sicut et nos cognovimus quoniam non est deus praeter te domine | Innova signa et inmuta mirabilia | Glorifica manum et bracchium dextrum | Exita furorem et effunde iram | Extolle adversarium et afflige inimicum | Festina tempus et memento finis ut enarrent magnalia tua | In ira flamme devorentur qui salvantur et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem | Contere caput principum iniquorum dicentium non est alius praeter nos | Congrega omnes tribus Jacob et cognoscant quia non est deus nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditavis eos sicut ab initio | Miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israel quem quoequasti primogenito tuo | Miserere civitatis sanctificationis tuae Jerusalem civitati requiei tuae | Reple Sion inenarrabilibus virtutibus tuis et gloria tua populum tuum | Da testimonium qui ab initio creature tuae sunt et suscita praecationes quas locuti sunt in nomine tuo prophete priores | Da mercedem sustinentibus te ut prophetui fideles inveniantur et exaudies orationes servorum tuorum | Secundum benedictionem Aaron da populo tuo et dirige nos in viam justitiae | Ut sciant omnes qui habitant terram quia tu es deus conspector saeculorum | Gloria et honor |
| a07606 Ca | Domine audivi auditionem tuam et timui | Domine opus tuum in medio annorum vivifica illud | In medio annorum notum facies cum iratus fueris misericordiae recordaberis | Deus ab Austro veniet et sanctus de monte Pharan | Operuit caelos gloria ejus et laudis ejus plena est terra | Splendor ejus ut lux erit cornua in manibus ejus | Ibi abscondita est fortitudo ejus ante faciem ejus ibit mors | Et egredietur diabolus ante pedes ejus stetit et mensus est terram | Aspexit et dissolvit gentes et contriti sunt montes saeculi | Incurvati sunt colles mundi ab itineribus aeternitatis ejus | Pro iniquitate vidi tentoria Aethiopiae turbabuntur pelles terrae Madian | Numquid in fluminibus iratus es Domine aut in fluminibus furor tuus vel in mari indignatio tua | Qui ascendes super equos tuos et quadrigae tuae salvatio | Suscitans suscitabis arcum tuum juramenta tribubus quae locutus es | Fluvios scindes terrae viderunt te et doluerunt montes gurges aquarum transiit | Dedit abyssus vocem suam altitudo manus suas levavit | Sol et luna steterunt in habitaculo suo in luce sagittarum tuarum ibunt in splendore fulgurantis hastae tuae | In fremitu conculcabis terram et in furore obstupefacies gentes | Egressus es in salutem populi tui in salutem cum Christo tuo | Percussisti caput de domo impii denudasti fundamentum ejus usque ad collum | Maledixisti sceptris ejus capiti bellatorum ejus venientibus ut turbo ad dispergendum me | Exsultatio eorum sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito | Viam fecisti in mari equis tuis in luto aquarum multarum | Audivi et conturbatus est venter meus a voce contremuerunt labia mea | Ingrediatur putredo in ossibus meis et subter me scateat | Ut requiescam in die tribulationis ut ascendam ad populum accinctum nostrum | Ficus enim non florebit et non erit germen in vineis | Mentietur opus olivae et arva non afferent cibum | Abscindetur de ovili pecus et non erit armentum in praesepibus | Ego autem in Domino gaudebo et exsultabo in Deo Jesu meo | Deus Dominus fortitudo mea et ponet pedes meos quasi cervorum | Et super excelsa mea deducet me victor in psalmis canentem |