Full text:
Qui sponte obtulistis de Israel animas vestras ad periculum benedicite dominum | Audite reges auribus percipite principes ego sum ego sum quae domino canam psallam domino deo Israel | Domine cum exires de Seir et transires per regiones Edom terra mota est caelique ac nubes distillaverunt aquis | Montes fluxerunt a facie domini et Sinai a facie domini Israel | Nova bella elegit dominus et portas hostium ipse subvertit | Clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta milibus Israel cor meum diligit principes Israel | Qui propria voluntate obtulistis vos discrimini benedicite domino | Qui ascenditis super nitentes asinos et sedetis in judicio et ambulatis in via loquimini ubi conlisi sunt currus et hostium est suffocatus exercitus | Ibi narrentur justitiae domini et clementiae in fortes Israel | Tunc descendit populus domini ad portas et obtinuit principatum | Salvatae sunt reliquiae populi dominus in fortibus dimicavit | Venerunt reges et pugnaverunt pugnaverunt reges Chanaan in Thanach juxta aquas Mageddo et tamen nihil tulere praedantes de caelo dimicatum est contra eos | Sic pereant inimici tui domine qui autem te diligunt sicut sol in ortu suo splendet ita rutilent
Genre:
Fulltext source:
E-Mn MSS/10001 94v
Notes:
This is a canticle used as a verse for the antiphon that precedes it. We follow Randel, Index, in cataloguing it as an antiphon verse (ANTV) because several manuscripts label it as VR or have it directly after the antiphon including no further genre label
- Log in to post comments