h01914

Full text: 
Domine qui habitas in aeternum cujus oculi elati et superiora in vere | Cujus thronus in extimabilis et gloria in conprehensibilis | Cui astat omnis exercitus ad gloriam cum tremore quorum observatio invento et igni convertitur | Cujus verbum firmum et dicta perseverantia | Cujus dispositio fortis et jussio terribilis | Cujus aspectus are facit abissos et indignatio tabescere montes et veritas testificatur | Exaudi domine orationem servi tui auribus percipe deprecationem figmenti tui intende verba mea | Dum enim vivo loquar et dum sapio respondeam | Ne aspicias populi tui delicta sed qui tibi in veritate servi erunt | Neque adtendas impie agentium studia sed qui tua testamentum cum doloribus custodierunt | Neque cogites perdere qui inconspectu tuo false conversati sunt sed memorare qui ex volumptate tua tuum timore cognovi sunt | Neque volveris perdere qui pecodum mores habuerunt sed respicias super eos qui legem tuam splendide docuerunt | Neque in digneris eis qui bestiis per ejus sunt judicati sed diligas eos qui semper in gloria tuam confiderunt | Quoniam nos et patres nostri talibus moribus egimus tu autem propter nos peccatores misericors vocatus es | Si enim decreveris ut nostri miserearis tunc misericors vocaberis | Nobis enim non habentibus opera justitiae justis quibus sunt opera multa reposita apud te domine ex propriis operibus percipient mercedem | Quid est enim homo ut ei in digneris aut genus corruptibile ut ita amariceris de ipso | In veritatem enim nemo degeneris est qui non impie gessit nec de confidentibus qui tibi non deliquid | Sed in hoc enim annuntiabitur justitiam et bonitas tuam domine quum misertus fueris eis qui non habent substantiam bonorum operum
Genre: 

Concordances in the Cantus Index network