CaH
Canticle (Hispanic rite)
Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Hispanic
Related chants
Displaying 1 - 50 of 111 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
h01906 | CaH | Quaeso domine deus caeli fortis magne atque terribilis qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt et custodiunt mandata tua | Fiant aures tuae auscultans et oculi tui aperti ut audias orationem servi tui quae ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israel servis tuis | Et confiteor pro peccatis filiorum in quibus peccaverunt tibi et ego domus patris mei | Peccavimus vanitatem seducti sumus et non custodivimus mandatum et cerimonias atque judicia quae praecepisti Moysi servo tuo | Memento verbi quod mandasti Moysi famulo tuo dicens | Cum transgressi fueritis ergo dispergam vos in populis | et si revertamini ad me et custodiatis mandata mea et faciatis ea | Etiam si abducti fueritis ad extrema caeli inde congregabo vos et inducam in locum quae elegi ut habitare nomen meum ibi | Et ipsi servi tui et populus tuus quos redemisti in fortitudine tua magna et in manu tua valida | Obsecro domine sit auris tua attendens ad orationem servorum tuorum qui volunt timere nomen tuum | Et dirige servum tuum hodie et da ei misericordiam ante virum hunc | |
h01907 | CaH | Deus altissimus magnanimis miserator et multe misericordiae patiens super mala hominum | Tu ergo domine secundum multitudinem bonitatis tuae promisisti indulgentiam et remissionem delinquentibus et abundantiam misericordiae tuae statuisti penitentiam peccatoribus ad salutem | Tu ergo domine deus justorum non posuisti penitentiam justis tuis abraham Isaac et Jacob qui non peccaverunt tibi sed posuisti penitentiam mihi peccatori | Quoniam super numerum arenae maris abundaverunt iniquitates meae et non est declinatio multitudinis delictorum meorum | Et nunc iste contineor digne conprimor percurvatis multis vinculis ferreis ad non erigendum caput | Quoniam non sum dignus aspicere et videre altitudinem caeli prae injustitiis meis | Quoniam irritavi furorem tuum et feci malum coram te statuens abominationes et multiplicans odiositates | Et nunc flecto genua cordis mei precans ad te bonitatem | Peccavi domine peccavi et iniquitatem meam ego agnosco | Ne perdas me cum iniquitatibus meis neque in finem iratus contineas mala mea neque condemnaveris me cum his que sunt in inferiora terrae | Tu es enim deus penitentium ut in me ostendas bonitatem tuam | In dignum me salvabis secundum multitudinem misericordiae tuae et glorificabo nomen tuum in omni vita mea | Quoniam te laudat omnis virtus caelorum et tibi est gloria in saecula saeculorum | |
h01908 | CaH | Miserere nostri deus omnium et respice nos et ostende nobis lumen miserationis tuae | Et inmitte timorem tuum super gentes que non exquisierunt te ut cognoscant quia non est deus nisi tu ut enarrent magnalia tua | Alleva manum tuam super gentes alienas ut videant potentiam tuam | Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic in conspectu nostro magnificaveris in illis | Ut cognoscant te sicut et nos cognovimus quoniam non est deus praeter te domine | Innova signa et inmuta mirabilia | Glorifica manum et bracchium dextrum | Exita furorem et effunde iram | Extolle adversarium et afflige inimicum | Festina tempus et memento finis ut enarrent magnalia tua | In ira flamme devorentur qui salvantur et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem | Contere caput principum iniquorum dicentium non est alius praeter nos | Congrega omnes tribus Jacob et cognoscant quia non est deus nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditavis eos sicut ab initio | Miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israel quem quoequasti primogenito tuo | Miserere civitatis sanctificationis tuae Jerusalem civitati requiei tuae | Reple Sion inenarrabilibus virtutibus tuis et gloria tua populum tuum | Da testimonium qui ab initio creature tuae sunt et suscita praecationes quas locuti sunt in nomine tuo prophete priores | Da mercedem sustinentibus te ut prophetui fideles inveniantur et exaudies orationes servorum tuorum | Secundum benedictionem Aaron da populo tuo et dirige nos in viam justitiae | Ut sciant omnes qui habitant terram quia tu es deus conspector saeculorum | Gloria et honor | |
h01909 | CaH | Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum. Quod ad humorem mittit radices suas et non timebit dum venerit estus. Et erit folium ejus viride: et in tempore siccitatis non erit sollicitus nec aliquando desinit facere fructum. Sana me Domine et sanabor, salvum me fac et salvus ero: quia laus mea et virtus mea tu es. Ecce ipsi dicunt ad me ubi est verbum Domini veniat et non sum turbatus te pastorem sequens et diem hominis non concupibi tu scis. Quod egressum est de labiis meis rectum in conspectu tuo fuit. Non sit mihi formidinis: spes mea tu in die afflictionis meae. Confundantur omnes qui me persecuntur et non confundar ego paveant illi et non paveam ego. Induc super eos diem afflictionis et duplici contritione contere eos. | |
h01910 | CaH | Dedi spiritum meum super eum judicium gentibus proferet | Non clamavit neque accipiet personam nec audietur foris vox ejus | Calamum quassatum non conteret et linum fumigans non extinguet | In veritate educet judicium non erit tristis neque turbulentus donec ponat in terra judicium et legem eius insule expectabunt | |
h01911 | CaH | Aequum et ascensorem projecit in mare | Adjutor et protector meus Dominus et factus est mihi in salutem | Hic Deus meus et honorificabo eum Deus patris mei et exaltabo eum | Dominus conterens bella Dominus nomen est ei | Currus faraonis et exercitum ejus projecit in mare | Electos ascensorens ternos strantes dimersit in rubro mari | Pelago quo operuit eos dimersi sunt in profundum tamquam lapis | Dextera tua Domine glorificata est in virtute dextera manus tue confregit inimicos et prae multitudine magestatis tuae conteruisti adversarios | Misisti iram tuam et comedit eos tamquam stipula et prae spiritu iracundiae tuae divisa est aqua | Steterunt tamquam murus aquae gelaberunt fluctus in medio mari | Dixit inimicus persequens comprendam partibo spoliam replebo animam meam interficiam gladio meo et dominabitur manus mea | Misisti spiritum tuum et quo operuit eos mare dimersi sunt tamquam plumbum in aqua validissima | Quis similis tibi in diis Domine quis similis tibi honorificus in sanctis mirabilis in magestatibus faciens prodigia | Extendisti dexteram tuam et devorabit eos terra | Gubernasti justitiam tuam populum tuum hunc quem liberasti | |
h01912 | CaH | Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosus in saecula | et benedictum nomen gloria tue quod est sanctum et laudabile et gloriosus in saecula | Benedictus es in templo sancto gloriae tuae qui vides abyssos sedes super cherubim supra sedem regni tui infirmamento caeli et laudabilis et gloriosus in saecula | Benedicite omnia opera domini caeli angeli ad que omnis qui estis supra caelos omnes virtutes sol et lune stellae caeli domino hymnorum dicite et super exultate eum in saecula | Benedicite imber et ros omnis spiritus ignis et extas noctes et dies tenebrae et lumen | hiemps et estas pruina nix fulgura et nubes dominum hymnum dicite et super exaltate eum in saecula | Benedicat terra domino montes et colles et omnia nascentia de terra maria flumina fontes cete et omnia que movebuntur in aquis volucres caeli bestie et jumenta domino hymnum dicite et super exaltate eum in saecula | Benedicite fili hominum domino Israhel sacerdotes servi domino spiritus et anime justorum sancti et humilies corde ananias azarias et misael domino hymnum dicite et super exaltate eum in saecula | |
h01913 | CaH | Audite me divini fructus et quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificate | Quasi libanus in odorem suavitatis abete | Florete flores quasi lilium date odorem et frondete in gratiam et con laudate canticum et benedicite dominum in operibus suis | Date nomini ejus magnificentia et confitemini illi in voce labiorum suorum | In canticis labiorum et citharas et sic dicens in confessionem opera domini universa bona valde | |
h01914 | CaH | Domine qui habitas in aeternum cujus oculi elati et superiora in vere | Cujus thronus in extimabilis et gloria in conprehensibilis | Cui astat omnis exercitus ad gloriam cum tremore quorum observatio invento et igni convertitur | Cujus verbum firmum et dicta perseverantia | Cujus dispositio fortis et jussio terribilis | Cujus aspectus are facit abissos et indignatio tabescere montes et veritas testificatur | Exaudi domine orationem servi tui auribus percipe deprecationem figmenti tui intende verba mea | Dum enim vivo loquar et dum sapio respondeam | Ne aspicias populi tui delicta sed qui tibi in veritate servi erunt | Neque adtendas impie agentium studia sed qui tua testamentum cum doloribus custodierunt | Neque cogites perdere qui inconspectu tuo false conversati sunt sed memorare qui ex volumptate tua tuum timore cognovi sunt | Neque volveris perdere qui pecodum mores habuerunt sed respicias super eos qui legem tuam splendide docuerunt | Neque in digneris eis qui bestiis per ejus sunt judicati sed diligas eos qui semper in gloria tuam confiderunt | Quoniam nos et patres nostri talibus moribus egimus tu autem propter nos peccatores misericors vocatus es | Si enim decreveris ut nostri miserearis tunc misericors vocaberis | Nobis enim non habentibus opera justitiae justis quibus sunt opera multa reposita apud te domine ex propriis operibus percipient mercedem | Quid est enim homo ut ei in digneris aut genus corruptibile ut ita amariceris de ipso | In veritatem enim nemo degeneris est qui non impie gessit nec de confidentibus qui tibi non deliquid | Sed in hoc enim annuntiabitur justitiam et bonitas tuam domine quum misertus fueris eis qui non habent substantiam bonorum operum | |
h01915 | CaH | Quis ponte obtulistis de Israel animas vestras ad periculum benedicte dominum | Audite reges auribus percipite principes ego sum ego sum que domino canam psallam domino deo Israel | Domine quum exires des aer et transires per regiones Edom terra monta est caeli que ac nubes distillaberunt aquis | Montes flux erunt a facie domini et Sinai a facie dei Israel | Novella elegit dominus et portas hostium ipse subvertit | Clipeus et usta si apparuerit in quadraginta milibus Israel cor meum diligit principes Israel | Qui propria volumptate obtulistis vos discrimini benedicite domino | Qui ascendistis super nitentes asinos et sedetis in judicio et ambulatis in via loquimini ubi conlisi sunt currus et hostium est suffocatus exercitus | Ibi narrentur justitiae domini et clementiae ejus in fortes Israel | Tunc descendit populis domini ad portas et obtinuit principatum salvate sunt reliquiae populi dominus in fortibus dimicavit | Venerunt reges et pugnaverunt pugnaverunt reges canam in Tanai juxta aquas magedon et tamen nihil tulerunt praedantes de caelo dimicatum est contra eos | Sic pereant inimici tui domine sic pereant qui autem te diligunt sicut sol in ortu suo resplendens ita rutilent | |
h01916 | CaH | Expecta me dicit dominus in diem resurrectionis meae in futuro quia judicium meum ut congregem gentes et colligam regna | Ut effundam super eos omnem indignationem meam et omnem iram furoris mei | In igne enim zeli mei devorabitur omnis terra quia tunc reddum populis labium electum ut vocent omnis in nomine domini et serviant ei humer uno | Ultra flumina Aethiopiae inde supplices mei filii dispersorum eorum deferent munus mihi | In die illa non confunderis super cunctis ad inventionibus tuis quibus prevaricata es in me quia tunc auferam de medio tui magni locus super vie tue et non adicies exaltari amplius in monte sancto meo | Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum et sperabunt in nomine domini reliquiae Israel | Non facient iniquitatem et non loquentur mendacium et noli venietur in ore eorum lingua dolosa | Quoniam ipsi pascentur et accubabunt et non erit qui ex terreat | |
h01917 | CaH | Venite revertamur ad dominum quia ipse cepit et sanavit nos percutiet et caravit nos | Vivificabit nos post duos dies die terra suscitabit nos tui ibemus inconspectu ejus sciemur et sequimur ut cognoscamus dominum | Quasi diluculo preparatus est egressus ejus et veniet nobis quasi imber temporaneus et serotinus terrae | Quid faciam tibi Ephraim quid faciam tibi juda misericordia vestra quasi lux matutina et quasi rosmane pertransiens | Propter hoc dolavi in prophetis et occidi eos in verbo oris mei et judica -- | Quia misericordiam volvi et non sacrificium et scientiam dei plus quam holocaustum | |
h01918 | CaH | Haec dicit dominus exercituum deus Israel ad huc dicent verbum istud in terra juda et in urbibus ejus quum convertero captivitatem eorum | Benedicat tibi dominus pulchri tuo justitiae mons sanctus et habitabunt in eo judas et omnis civitates ejus simul agricole et minantes greges | Quia inebriavi animam lassam et animam esurientem saturavi | Ideo quasi de somno suscitatus sum et vidi et somnus meus dulcis mihi | Ecce dies veniunt dicit dominus et seminabo domum Israel et domum juda semine hominis et semine jumentorum | Et sicut vigilabo super eos ut evellerem et demolirem et dissiparem et dispergerem et adfligerem sic vigilabo super eos ut edificem et platem ait dominus | |
h01919 | CaH | Quis est iste quia venit de Edom tinctis vestibus de vostra | Iste formosus in stolas vagradiens in multitudine fortitudinis suae | Ego qui loquor justitiam et pro pugnator sum ad salvandum | Quare ergo rubrum est indumentum tuum et vestimentum tuum sicut calcantium in torculari | Torcular calcavi solus et de gentibus non est vir mecum | Calcavi eos in furore monet conculcavi eos in ira mea et adspersus est sanguis eorum super vestimenta mea et omnia indumenta mea in qui navi | Dies enim ultionis in corde meo annus retributionis meae venit | Circum inspexi et non erat auxiliator que sibi et non fuit qui ad jubaret | Salvavit mihi bracchium meum et justitia mea ipsa auxiliata est mihi | Conculcavi populos in furore meo et inebriavi eos in indignatione mea et detraxi in terra virtutem eorum | |
h01920 | CaH | Ante me non est formatus deus et post me non erit | Ego sum ego sum dominus et non est absque me salvator | Ego annuntiabit et salvavi auditum feci et non fui in vobis deus alienus | Vos testes mei dicit dominus et ego deus ab initio | Ego ipse et non est qui de manu mea eruat operabor et quis avertet illuc | Haec dicit dominus redemptor vester sanctus Israel propter vos emissi Babylonem et detraxi vectes universos et caldeos in nubibus suis gloriantes | Ego dominus sanctus vester creans Israel rex vester | Haec dicit dominus qui dedit in mari viam et in aquis torrentibus semitam | Qui eduxit quadrigam et equum agmen et robustum simul obdormi erunt nec resurgerit | Contriti sunt quasi linum et extincti sunt | Ne mei neris priora et antiqua ne in tueamini | Ecce ego facio nova et nunc orietur utique cognoscetis | Ponam in deserto viam et in invio flumina glorifica -- agri dracones et stritiones | Quia dedi in deserto aquas et flumina in invio ut darem potum populo meo electo meo | Populum istum form avi mihi laudem meam narrabit | |
h01921 | CaH | Juda te laudabunt fratres tui manus tuae in cervicibus inimicorum tuorum ad orabunt te filii patris tui catulis leonis juda | Ad praedam filii mi ascendisti requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena quis suscitabit eum | Non auferetur sceptrum de juda neque dux defemoribus ejus donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium | Ligans ad vineam pallum suum et ad vitem o filii mi asinam suam | Lavavit vino stolam suam et in sanguine uvae palleum suum | Pulchrio res oculi eius vino et dentes lacte candidiores | Sedit in forti arcus ejus et dissolutu sunt vincula bracchiorum ejus et manum illius per manum dei omnipotentis Jacob in de pastor egressus est lapis Israel | Deus patris tui erit adjutor tuus et omnipotens benedicet tibi | Benedictionibus caeli de super benedictionibus abissi jacentis deorsum | Benedictionibus ab erum et vulvae benedictiones patris tui confortate sunt | Benedictiones patrum ejus donec veniret desiderium collium aeternorum | Fiat in capite Joseph et in vertice Nazorei inter fratres suos | |
h04641 | CaH | Magnificat anima mea dominum et exsultavit spiritus meus in deo salutari meo | Quia respexit humilitatem ancillae suae aecce enim ex hoc beatam me dicent omnis gentes | Quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen ejus et misericordia ejus in progenie in progenies et progenies timentibus eum | Fecit potentiam in bracchio suo dispersit superbos mentem et intellectum cordis sui | Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles | Esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes | Suscepit Israel puerum suum memorare misericordiae suae sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini ejus in saeculorum | |
h04642 | CaH | Nunc dimittis servum tuum domine secundum verbum tuum in pace | Quia viderunt oculi mei salutare tuum quod praeparasti ante faciem omnium populorum | Lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel | |
h04643 | CaH | Benedictus dominus deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae | Et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui sicut locutus est per os sanctorum prophetarum suarumque a saeculo sunt | Salutem de inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos | Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorare testamenti sancti sui | Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris | Et tu puer propheta altissimi vocaberis praeibunt enim ante faciem domini praeparare vias ejus | Ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum | Per viscera misericordiae dei nostri in quibus visitabit nos oriens exalto | Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis | Gloria | |
h04644 | CaH | Nostra conversatio in caelis est unde etiam salvatorem exspectamus dominum nostrum Jesum Christum qui reformavit corpus humilitatis nostrae | Verumtamen quod praevenimus idem sapiamus et in una regula permaneamus | Nos enim sum circumciso corde qui spiritu deo servimus et glamur in Christo Jesu domino nostro | De cetero fratresque cumque sunt veraque cumque pudicaque cumque justaque cumque sancta quique amabiliaque cumque bonae fame haec cogitate haec tenete et haec agita | Gloria | |
h04645 | CaH | Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum | Sicut unguentum a capite quod descendit in barba in barba Aaron quod descendit in ora vestimenti ejus | Sicut ros Hermon quod descendit in montem Sion | Quoniam illic mandavit dominus benedictionem et vitam usque in saeculum | Gloria | |
h04646 | CaH | Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis | Laudamus te benedicimus te adoramus te glorificamus te | Hymnum dicimus tibi gratias tibi agimus propter gloriam tuam magnam | Domine rex caelestis deus pater omnipotens | Domine filii unigenite Jesu Christe altissime | Domine deus agnus dei filius patris qui tollis peccata mundi miserere nobis | Qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram | Qui sedes ad dexteram patris miserere nobis | Quoniam tu solus sanctus tu solus dominus tu solus altissimus Jesu Christe cum sancto spiritu in gloria dei patris | Amen | |
h04647 | CaH | Venite exsultemus domino jubilemus deo salutari nostro | Praeoccupemus faciem ejus in confessione et in psalmis jubilemus ei | Quoniam deus magnus dominus et rex magnus super omnem terram | Quoniam non repellet dominus plebem suam quia in manu ejus sunt omnes fines terrae et altitudines montium ipse conspicit | Quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et aridam manus ejus fundaverunt | Venite adoremus et procidamus ante deum ploremus coram domino qui fecit nos | Quia ipse est dominus deus noster nos autem populus ejus et oves gregis ejus | Hodie si vocem ejus audieritis nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto | Ubi tentaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea | Quadraginta annis proximus fui generationi huic et dixi semper errant corde | Propter quod odio habuit et generationem et ipsi non cognoverunt vias meas | Quibus juravi in ira mea sic introibunt in requiem meam | |
h04648 | CaH | Liga testimonium signa legem in discipulis meis | Exspectabo dominum qui abscondit faciem suam a domo Jacob et praestolabor eum | Ecce ego et pueri quos mihi dedit dominus in signum et in portentum Israelis a domino exercituum qui habitat in monte Sion | Et cum dixerint ad vos quaerite a pythonibus et a divinis qui stridunt in incantationibus suis | Numquid non populus a deo suo requirit pro vivis a mortuis et ad legem magis et ad testimonium | Quod si non dixerint juxta verbum hoc non erit eis matutina lux | Et transivit per eam corruet et esuriet et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo et deo suo | Et suspiciet sursum et ad terram intuebitur | Et ecce tribulatio et tenebrae dissolutio angustia et caligo persequens et non poterit avolare de angustia sua | Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephtalim et in novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galileae | Gentium populus qui sedebat in tenebris vidit lucem magnam | Habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis | Multiplicasti gentem non magnificasti laetitiam | Laetabuntur coram te sicut laetantur in messe sicut exultant quando dividunt spolia | Jugum enim oneris ejus et virgam humeri ejus et sceptrum exactoris ejus superasti sicut in die Madian | Quia omnis violenta praedatio cum tumulto et vestimentum mixtum sanguine erit in conbustionem et cibus ignis | Parvulus enim natus est nobis | Filius datus est nobis | Et factus est principatus ejus super humerum ejus | Et vocabitur nomen ejus admirabilis consiliarius deus fortis pater futuri saeculi princeps pacis | Multiplicabitur ejus imperium et pacis non erit finis | Super solium David et super regnum ejus ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia amodo et usque in sempiternum | Zelus domini exercituum faciet hoc | |
h04676 | CaH | Ecce dominator dominus exercituum confringet lagunculam in terrore et excelsi statura succidentur et sublimes humiliabuntur | Et subvertentur condensa saltus ferro et Libanus cum excelsis cadet | Et egredietur virga de radice Jesse et flos de radice ejus ascendet | Et requiescet super eum spiritus domini | Spiritus sapientiae et intellectus spiritus consilii et fortitudinis spiritus scientiae et pietatis et replebit eum spiritus timoris domini | Non secundum visionem oculorum judicabit neque secundum auditum aurium arguet | Sed judicabit in justitia pauperes et arguet in aequitate pro mansuetis terrae | Et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium | Et erit justitia cingulum lumborum ejus et fides cinctorium renus ejus | Habitabit lupus cum agno et pardus cum hedo accubabit | Vitulus et leo et ovis simul morabuntur et puer parvulus minabit eos | Vitulus et ursus pascentur et simul requiescent catuli eorum | Et leo quasi vos comedet paleas et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis | Et in caverna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet | Non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo quia repleta est terra scientia domini sicut aquas maris operientes | In die illa radix Jesse qui stat in signum populorum ipsum gentes deprecabuntur et erit sepulchrum ejus gloriosum | |
h04677 | CaH | Deus judicii dominus beati omnes qui exspectant eum | Populus enim Sion habitabit in Jerusalem plorans nequaquam plorabis miserans miserebitur tui | Ad vocem clamoris tui statim ut audierit respondebit tibi | Et dabit vobis dominus panem artum et aquam brevem et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum | Et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum et aures tuae audient verbum post tergum monentis | Haec via ambulate in eam et neque ad dexteram neque ad sinistram | Et contaminabis lamminas sculptilium argenti tui et vestimentum conflatilis auri tui | Et disperges ea sicut inmunditiam menstruatae egredere dices ei | Et dabitur pluvia semini tuo ubicumque seminaveris in terra et panis frugum terrae et uberrimus et pinguis | Pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose et tauri tui et pulli asinorum qui operantur terram | Commixtum migma comedent sicut in area ut ventilatum est | Et erunt super omnem montem excelsum et super omnem collem elevatum rivi currentium aquarum in die interfectionis multorum cum ceciderint turres | Et erit lux lunae sicut lux solis erit lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum | In die qua alligaverit dominus vulnus populi sui et percussuram plagae ejus sanaverit | Ecce nomen domini venit de longinquo ardens furor ejus et gravis ad portandum | Labia ejus repleta sunt indignatione et lingua ejus quasi ignis devorans | Spiritus ejus velut torrens inundans usque ad medium collium ad perdendas gentes in nihilum et frenum erroris quod erat in maxillis populorum | Canticum erit vobis sicut nox sanctificatae sollemnitatis et laetitia cordis sicut qui pergit cum tibia ut intret in montem domini ad fortem Israhel | Et auditam faciet dominus gloriam vocis suae et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris et flamma ignis devorantis | Allidet in turbine et in lapide grandinis | A voce enim domini pavebit Assur virga percussus | Et erit transitus virgae fundatus quam requiescere faciet dominus super eum | In tympanis et in citharis et in bellis praecipuis expugnabit eum | Flatus enim domini sicut torrens sulphuris succendens eam | |
h04678 | CaH | Confortate manus dissolutas et genua debilia roborate | Dicite pusillanimis confortamini nolite timere | Ecce deus vester ultionem adducit retributionis deus ipse veniet et salvos nos faciet | Tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum patebunt | Tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua mutorum | Quia scissae sunt in deserto aquae et torrentes in solitudine et quae erat arida in stagnum et sitiens in fontes aquarum | In cubilibus in quibus prius dracones habitabant orietur viror calami et junci et erit ibi semita et via et via sancta vocabitur | Non transibit per eam pollutus et haec erit nobis directa via ita ut stulti non errent per eam | Non erit ibi leo et mala bestia non ascendet per eam nec invenietur ibi | Et ambulabunt qui liberati fuerint et redempti a domino convertentur et venient in Sion cum laude et laetitia sempiterna super caput eorum | Gaudium et laetitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus | |
h04679 | CaH | Consolamini consolamini popule meus dicit deus vester | Loquimini ad cor Jerusalem et avocate eam quoniam completa est malitia ejus dimissa est iniquitas illius | Suscepit de manu domini duplicia pro omnibus peccatis suis | Vox clamantis in deserto parate viam domini rectas facite in solitudine semitas dei nostri | Omnis vallis exaltabitur et omnis mons et collis humiliabitur | Et erunt prava in directa et aspera in vias planas | Et revelabitur gloria domini et videbit omnis caro pariter quod os domini locutum est | Vox dicentis clama et dixi | Quid clamabo | Omnis caro faenum et omnis gloria ejus quasi flos agri | Exsiccatum est faenum et cecidit flos quia spiritus domini sufflavit in eo | Vere faenum est populus | Exsiccatum est faenum cecidit flos verbum autem dei nostri stabit in aeternum | Super montem excelsum ascende tu qui evangelizas Sion exalta in fortitudine vocem tuam quae evangelizas Jerusalem exalta et noli timere dic civitatibus Judae ecce deus vester | |
h04680 | CaH | Ecce dominus deus in fortitudine veniet et bracchium ejus dominabitur | Ecce merces ejus cum eo et opus illius coram ipso | Sicut pastor gregem suum pascet et in bracchio suo congregabit agnos et in sinu suo levabit foetas ipse portabit | Quis mensus est pugillo aquas et caelos palmo ponderabit | Quis appendit tribus digitis molem terrae et librabit in pondere montes et colles in statera | Quis adjuvit spiritum domini aut quis consiliarius eius fuit et ostendit illi | Cum quo inid consilium et instruxit eum et docuit eum semitam justitiae et erudibit eum scientia et viam prudentie ostendit illi | Ecce gentes quasi stille situle et quasi momentum instatere reputate sunt | Ecce insulae quasi pulvis exiguus et Libanus non sufficiet ad succendendum et animalia ejus non sufficient ad holocaustum | Omnes gentes quasi non sint sic sunt coram eo et quasi nihilum et inane reputate sunt ei | |
h04681 | CaH | Cantate domino canticum novum laus ejus ab extremis terrae | Qui descenditis in mare et plenitudo ejus insulae et habitatores earum | Sublevetur desertum et civitates ejus in domibus habitabit Cedar | Laudate habitatores Petrae de vertice montium clamabunt | Ponent domino gloriam et laudem ejus in insulis nuntiabunt | Dominus sicut fortis egredietur et sicut vir proeliator suscitabit zelum | Vociferabitur et clamabit et super inimicos suos confortabitur | Tacui semper silvi patiens fui sicut pariens loquar | Dissipabo et absorbebo simul desertos faciam montes et colles et omne germen eorum exsiccabo | Et ponam flumina in insulas et stagna arefaciam | Et ducam caecos in via quam nesciunt in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam | Ponam tenebras coram eis in lucem et prava in recta | |
h04682 | CaH | Haec dicit dominus redemptor Israel sanctus ejus ad contemptibilem animam ad abominatam gentem ad servum dominorum | Reges videbunt et consurgent principes et adorabunt propter dominum quia fidelis est et sanctum Israel qui elegit te | Haec dicit dominus tempore placito exaudivi te et in die salutis auxiliatus sum tui | Et servavi te et dedi te in foedus populi ut suscitares terram et possideres hereditates dispersas | Ut diceres his qui vincti sunt exite et his qui in tenebris sunt revelamini | Super vias pascentur et in omnibus planis pascua eorum | Non esurient neque sitient et non percutiet eos aestus et sol quia miserator eorum reget eos et ad fontes aquarum portabit illos | Et ponam omnes montes meos in via et semitae meae exaltabuntur | Ecce isti de longe venient et ecce illi ab aquilone et mari et isti de terra australi | Laudate caeli et exsulta terra jubilate montes laudem quia consolatus est dominus populum suum et pauperum suorum miserebitur | |
h04683 | CaH | Attendite ad me popule meus et tribus mea me audite | Quia judicium meum in luce populorum requiescet | Prope est justus meus et egressus est salvator meus et bracchia meum populos judicabunt | Me enim insulae expectabunt et bracchium meum sustinebunt | Levate in caelum oculos vestros et videte sub terra deorsum | Quia caeli sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum atteretur et habitatores ejus sicut haec interibunt | Salus autem mea in sempiternum erit et justitia mea non deficiet | Audite me qui scitis justum populum lex mea in corde eorum | Nolite timere opprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis | Sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis et sicut lanam sic devorabit eos tinea | Salus autem mea in sempiternum erit et justitia mea in generatione generatione | Consurge consurge induere fortitudinem bracchium domini consurge sicut in diebus antiquis in generationibus saeculorum | Numquid non tu percussisti superbum vulnerasti draconem | Numquid non tu exsiccasti mare aquam abyssi vehementis | Qui posuisti profundum maris viam ut transirent liberati | Et nunc qui redempti sunt a domino convertentur et venient in Sion cum laude et laetitia sempiterna super capita eorum | Gaudium et laetitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus | Ego ego ipso et consolabor vos ait dominus | |
h04684 | CaH | Consurge consurge induere fortitudine tua Sion induere vestimentis gloriae tuae Jerusalem civitas sancta | Quia non adiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus | Excutere de pulvere consurge sede Jerusalem solve vincula colli tui captiva filia Sion | Quia haec dicit dominus gratis venundati estis et sine argento redimemini | Quia haec dicit dominus deus in Aegyptum descendit popule meus in principio ut colonus esset ibi et Assur absque ulla causa calumniatus est eum | Et nunc quid mihi est hic dicit dominus quoniam ablatus est populus meus gratis | Dominatores ejus inique agunt dicit dominus et jugiter tota die nomen meum blasphematur | Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa quia ego ipse qui loquebar ecce adsum | Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem annuntiantis bonum et praedicantis salutem dicentis Sion regnabit dominus deus tuus | Vox speculatorum tuorum levaverunt vocem simul laudabunt quia oculum ad oculum videbunt cum converterit dominus Sion | |
h04685 | CaH | Haec dicit dominus custodite judicium et facite justitiam quia juxta est salus mea ut veniat et justitia mea ut reveletur | Beatus vir qui facit hoc et filius hominis qui apprehendet istud | Custodiens sabbatum ne polluat illud custodiens manus suas ne faciat omne malum | Et non dicat filius advenae qui adhaeret domino dicens | Separationem dividet me dominus a populo suo | Et non dicat eunuchus ecce ego lignum aridum | Quia haec dicit dominus eunuchis qui custodierint sabbata mea et elegerint quae ego volui et tenuerint foedus meum | Dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus nomen sempiternum dabo eis quod non peribit | Et filius advenae qui adhaerent domino ut colant eum et diligant nomen ejus ut sint ei in servos | Omnem custodientem sabbatum ne polluat illud et tenentem foedus meum adducam eos in montem sanctum meum et laetificabo eos in domo orationis meae | Holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altari meo | Quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis ait dominus deus qui congregat dispersos Israel | |
h04686 | CaH | Juravit dominus in dextera sua et in bracchio fortitudinis suae | Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis et si biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti | Quia qui congregabunt illud comedent et laudabunt dominum et qui comportant illud bibent in atriis sanctis meis | Transite transite per portas praeparate viam populo planum facite iter eligite lapides | Elevate signum ad populos ecce dominus auditum fecit in extremis terrae | Dicite filiae Sion ecce salvator tuus venit ecce merces ejus cum eo et opus ejus coram ipso | Et vocabunt eos populus sanctus redempti a domino tu autem vocaberis civitas quaesita et non derelicta | |
h04687 | CaH | Rorate caeli desuper et nubes pluant justum | Aperiatur terra et germinet salvatorem et justitia oriatur simul | Ego dominus creavi eum | Vae qui contradicit fictori suo testa de samiis terrae | Numquid dicet lutum figulo suo quid facis et opus tuum absque manibus est | Vae qui dicit patri quid generas et mulieri quid parturis | Haec dicit dominus sanctus Israel plastes ejus | Ventura interrogate me super filios meos et super opus manuum mearum mandata mihi | Ego feci terram et hominem super eam creavi ego | Manus meae tetenderunt caelos et omni militiae eorum mandavi | Ego suscitabo eum ad justitiam et omnes vias ejus dirigam | Ipse aedificavit civitatem meam et captivitatem meam dimittet | Non in pretio neque in muneribus dicit dominus deus exercituum | Haec dicit dominus labor Aegypti et negotiatio Aethiopiae et Sabaim | Viri sublimes ad te transibunt et tui erunt post te ambulabunt vincti manibus pergent et te adorabunt teque depraecabuntur | Tantum in te est deus et non est absque te deus | Vere tu es deus absconditus deus Israhel salvator | Confusi sunt et erubuerunt simul omnes abierunt in confusione fabricatores errorum Israhel salvatus est in domino salute aeterna | Non confundemini et non erubescetis usque in saeculum saeculi | Quia haec dicit dominus creans caelos ipse deus formans terram et faciens eam ipse plastes ejus | Non in vanum creavit eam sed ut habitetur formavit eam | Ego dominus et non est alius | Non in abscondito locutus sum in loco terrae tenebroso | Non dixi semini Jacob frustra quaeritis me | Ego dominus loquens justitiam et adnuntians rectam | Congregamini et venite accedite simul qui salvati estis ex gentibus | Nescierunt qui levant lignum sculpturae suae et rogant deum non salvantem | Annuntiate et venite et consiliamini simul quis auditum fecit hoc ab initio ex tunc praedixit illud | Numquid non ego dominus et non est ultra deus absque me deus justus et salvans non est praeter me | Convertimini ad me et salvi eritis omnes fines terrae quia ego deus et non est alius | In memet ipso juravi egredietur de ore meo justitiae verbum et non revertetur | Quia mihi curvabit omnia genu et juravit omnis lingua | Ergo in domino dicent meae sunt justitiae et imperium ad eum venient et confundentur omnes qui repugnant ei | In domino justificabitur et laudabitur omne semen Israel | |
h04688 | CaH | Surge illuminare Jerusalem quia venit lumen tuus et gloria domini super te orta est | Quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos | Super te autem orietur dominus et gloria ejus in te videbitur | Et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui | Leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt et venerunt tibi | Filii tui de longe venient et filiae tuae in latere surgent | Tunc videbis et afluens et admirabitur et dilatabitur cor tuum | Quando conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium veniet tibi | Inundatio camelorum operiet te dromedariae Madian et Epha | Omnes de Saba venient aurum et tus deferentes et laudem domini annuntiantes | Omne pecus Cedar congregabitur tibi arietes Nabaioth ministrabunt tibi | Offerentur super placabili altari meo et domus majestatis meae glorificabo | Qui sunt isti qui ut nubes volant et quasi columbae ad fenestras suas | Me enim insulae expectabunt et naves maris in principio | Ut adducant filios tuos de longe argentum eorum et aurum eorum cum eis in nomine domini dei tui et sanctus Israel quia glorificavit te | Et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos et reges eorum ministrabunt tibi | In indignatione enim mea percussi te et in reconciliationem mea misertus sum tui | Et aperientur portae tuae jugiter diae ac nocte et non claudentur | Ut afferatur ad te fortitudo gentium et reges earum adducantur | Gens enim et regnum quod non servierint tibi peribit et gentes solitudine vastabuntur | Gloria Libani ad te veniet et abies et buxus et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meae et locum pedum eorum glorificabo | Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi | Et vocabunt te civitatem domini Sion sancti Israel pro eo quod fuisti derelicta et odio habita et odio habita et non erat qui per te transiret | Ponam te in superbia saeculorum gaudium in generatione et generatione | Et suges lac gentium et mamillas regum lactaberis | Et scies quia ego dominus salvans te et redemptor tuus fortis Jacob | Pro erae afferam aurum et pro ferro afferam argentum et pro lignis es et pro lapidibus ferrum | Et ponam visitationem tuam pacem et praepositos tuos justitiam | Non audietur iniquitas ultra in terra tua vastitas et contritio in terminis tuis | Et occupavit salus muros tuos et portas tuas laudatio | Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem nec splendor lunae illuminavit te | Sed erit tibi dominus in lucem sempiternam et deus tuus in gloriam tuam | Non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur quia dominus erit tibi in lucem sempiternam et conplebuntur dies luctus tui | Populus autem tuus omnes justi in perpetuum hereditabunt terram | Germen plantationis meae et opus manum mearum ad glorificandum | Minimus erit in mille et parvulus in gentem fortissimam | Ego dominus in tempore ejus subito faciam istud | |
h04689 | CaH | Haec dicit dominus vox in excelso audita est lamentationis fletus et luctus | Rachel plorans filios suos et nolentis consolari super eos quia non sunt | Haec dicit dominus quiescat vox tua a ploratu et oculi tui a lacrimis quia est merces operi tuo ait dominus | Et revertentur de terra inimici et est spes novissimis tuis ait dominus | Et revertentur filii ad terminos suos | Audiens audivi Ephraim transmigrantem | Castigasti me et eruditus sum quasi juvenculus indomitus | Converte me et revertar quia tu dominus deus meus | Postquam enim convertisti me egi paenitentiam et postquam ostendisti mihi percussi femur meum | Confusus sum et erubui quoniam sustinui opprobrium adulescentiae meae | Si filius honorabilis mihi Ephraim si puer delicatus quia ex quo locutus sum de eo adhuc recordabor ejus | Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum miserans miserebor ejus ait dominus | Statue tibi speculum pone tibi amaritudines dirige cor tuum in viam rectam in qua ambulasti | Revertere virgo Israel revertere ad civitates tuas istas | Usquequo deliciis dissolveris filia vaga quia creavit dominus novum super terram femina circumdabit virum | |
h04690 | CaH | Clama ne cesses quasi tuba exalta vocem tuam et annuntia populo meo scelera eorum et domui Jacob peccata eorum | Me enim de die in diem quaerunt et scire vias meas volunt | Quasi gens quae justitiam fecerit et quae judicium dei sui non dereliquerit | Rogant me judicia justitiae appropinquare deo volunt | Quare jejunavimus et non aspexisti humiliavimus animas nostras et nescisti | Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas et omnes debitores vestros repetitis | Ecce ad lites et ad contentiones jejunatis et percutitis pugno impie | Nolite jejunare sicut usque in hanc diem ut audiatur in excelso clamor vester | Numquid tale est jejunium quod elegi per diem affligere hominem animam suam | Numquid contorquere quasi circulum caput suum et saccum et cinerem sternere | Numquid istud vocabis jejunium et diem acceptabilem domino | Nonne hoc est magis jejunium quod elegi | Dissolve colligationes impietatis solve fasciculos deprimentes | Dimitte eos qui confracti sunt liberos et omne onus dirumpe | Frange esurienti panem tuum et egenos vagosque induc in domum tuam | Cum videris nudum operi ei et carnem tuam ne despexeris | Tunc erumpet quasi mane lumen tuum et sanitas tua citius orietur | Et anteibit faciem tuam justitiam et gloria domini colliget te | Tunc invocabis et dominus exaudiet clamabis et dicet ecce adsum | |
h04691 | CaH | Recordare domine quid acciderit nobis intuere et respice opprobrium nostrum | Hereditas nostra versa est ad alienos domus nostrae ad extraneos | Pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae | Aquam nostram pecunia vivimus ligna nostra pretio comparavimus | Cervicibus minabamur lapsis et non dabatur requies | Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur panem | Patres nostri peccaverunt et non sunt et nos iniquitates eorum portavimus | Servi dominati sunt nostri non fuit qui redimeret de manibus eorum | In animabus nostris afferebamus panem nobis a facie gladii in deserto | Pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis | Mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus Juda | Principes manu suspensi sunt et facies senum non erubuerunt | Adulescentibus impudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt | Senes de portis defecerunt juvenes de choro psallentium | Defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster | Cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus | Propterea maestum factum est in dolore cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri | Propter montem Sion quia disperiit vulpes ambulaverunt per eum | Tu autem domine in aeternum permanes et solium tuum in generatione et generatione | Quare ergo in perpetuum oblivisceris nostri et derelinques nos in longitudinem dierum | Converte nos domine ad te et convertemur renova dies nostros sicut a principio | Sed proiciens repulisti nos iratus es contra nos vehementer | |
h04692 | CaH | Magnus es domine in aeternum et in omnia saecula regnum tuum | Quoniam tu flagellas et salvas ducis ad infernum et reducis et non est qui effugiat manum tuam | Confitemini domino filii Israel et in conspectu gentium laudate eum | Quoniam ideo dispersit vos inter gentes quae ignorant eum ut vos narretis mirabilia ejus et faciatis scire eos quia non est alius deus omnipotens praeter eum | Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras et ipse salvabit nos propter misericordiam suam | Aspicite ergo quae fecit vobiscum timore et tremore confitemini illi regemque saeculorum laudate et exsultate eum in operibus vestris | Ego autem in terra captivitatis meae confitebor illi quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem | Convertimini itaque peccatores et facite justitiam coram deo credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam | Ego autem et anima mea in eo laetabitur | Benedicite dominum omnes electi ejus agite diem laetitiae et confitemini illi | |
h04693 | CaH | Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosum nomen tuum in saecula | Quia justus es in omnibus quae fecisti nobis et universa opera tua vera et viae tuae rectae et omnia judicia tua vera | Judicia enim vera fecisti juxta omnia quae induxisti super nos et super civitatem sanctam patrum nostrorum Jerusalem | Quia in veritate et in judicio induxisti omnia haec propter peccata nostra | Peccavimus enim et inique egimus recedentes a te et deliquimus in omnibus et praecepta tua non audivimus nec observavimus nec fecimus sicut praeceperas nobis ut bene nobis esset | Omnia ergo quae induxisti super nos et universa quae fecisti nobis in vero judicio fecisti | Et tradidisti nos in manibus inimicorum iniquorum pessimorum praevaricatorum quae et regi injusto et pessimo ultra omnem terram | Et nunc non possumus aperire os confusio et opprobrium facti sumus servis tuis et his qui colunt te | Neque sumus tradas nos in perpetuum propter nomen tuum et ne dissipes testamentum tuum neque auferas misericordiam tuam a nobis | Propter Abraham dilectum tuum et Isaac servum tuum et Israel sanctum tuum quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli et velut arenam quae est in littore maris | Quia domine imminuti sumus plus quam omnes gentes sumus quae humiles in universa terra hodie propter peccata nostra | Et non est in tempore princeps propheta et dux | Neque holocaustum neque sacrificium neque oblatio neque incensum neque locus primitiarum coram te ut possimus invenire misericordiam | Sed in animo contrito et spiritu humilitatis suscipiamus sicut in holocaustis arietum et taurorum et sicut in millibus agnorum pinguium sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie ut placeat tibi | Et perfice subsequentes te quoniam non est confusio confidentibus in te | Et nunc sequimur te in toto corde nostro et timemus te et quaerimus faciem tuam ne confundas nos | Sed fac nobiscum secundum mansuetudinem tuam et secundum multitudinem misericordiae tuae | Et erue nos in mirabilibus tuis et da gloriam nomini tuo domine | Confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala | Confundantur in omni potentia sua et robur eorum conteratur | Et sciant quia tu es dominus deus solus et gloriosus in universo orbe terrarum | |
h04694 | CaH | Domine domine deus omnium creator terribilis et fortis justus et misericors | Qui solus est rex bonus solus prestans solus justus omnipotens et aeternus | Qui liberas Jerusalem de omni malo qui fecisti pater electos et sanctificasti eos | Accipe sacrificium pro universo populo tuo Israel et custodi partem tuum et sanctifica congrega dispersionem nostram | Libera eos qui serviunt gentibus contemptos et abominatos respice ut sciant gentes quod tu es deus noster | Afflige conprimentes et contumeliam facientes in superbia | Constitue populum tuum in loco sancto tuo sicut dixit Moyses | |
h04695 | CaH | Tu domine demonstrasti mihi et ego cognovi | Nunc ostendisti mihi studia eorum et salvam fecisti ab sequentibus animam meam | Et ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam | Et non cognovi quia super me cogitaverunt consilia | Mittamus lignum in panem ejus et eradamus eum de terra viventium et nomen ejus non memoretur amplius | Tu autem domine sabaoth qui judicas juste et probas renes et cor videam quaeso ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam meam | Justus quidem tu es domine si disputem tecum verumtamen juxta loquar ad te | Quare via impiorum prosperatur bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt | Plantasti eos et radicem miserunt proficiunt et faciunt fructum | Prope es tuori eorum et longe a renibus eorum | Et tu domine nosti me et vidisti me et probasti cor meum tecum | Congrega eos quasi gregem ad victimam et sanctifica illos in die occisionis | |
h04696 | CaH | Tu scis domine recordare mei et visita me et tuere me ab his qui persecuntur me | Noli in patientia tua suscipere me scito quoniam sustinui pro te opprobrium | Inventi sunt sermones tui et comedi eos | Et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in laetitiam cordis mei quoniam invocatum est nomen tuum super me domine deus exercituum | Non sedi in concilio ludentium et gloriatus sum | A facie manus tuae solus sedebam quoniam comminationem replesti me | Quare factus est dolor meus perpetuus et plaga mea disperabilis renuit curari | Facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium | Propter hoc haec dicit dominus | Si converteris convertam te et ante faciem meam stabis | Et si separaveris pretiosum a vili quasi os meum eris | Convertentur ipsi ad te et tu non converteris ad eos | Et dabo te populo huic in murum aereum fortem et bellabunt adversum te et non praevalebunt quia ego tecum sum ut salvem te et eruam dicit dominus | Et liberabo te de manu pessimorum et redimam te de manu fortium | |
h04697 | CaH | Attende domine ad me et audi vocem adversariorum meorum | Numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam animae meae | Recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum et averterem indignationem tuam ab eis | Propterea da filios eorum in fame et deduc eos in manus gladii | Fiant uxores eorum absque liberis et viduae et viri eorum interficiantur morte | Juvenes eorum confodiantur gladio in praelio audiatur clamor de domibus eorum | Adduces enim super eos latronem repentem quia foderunt foveam ut caperent me et laqueos absconderunt pedibus meis | Tu autem domine scis omne consilium eorum adversum me in morte | Ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur | Fiant corruentes in conspectu tuo in tempore furoris tui abutere eis | |
h04698 | CaH | Seduxisti me domine et seductus sum fortior me fuisti et invaluisti | Factus sum in derisum tota diem omnes subsannant me | Quia jam olim loquor vociferans iniquitatem et vastitatem clamito | Et factus est mihi sermo domini in opprobrium et in derisum tota die | Et dixi non recordabor ejus neque loquar ultra in nomine illius | Et factus est in corde meo quasi ignis exaestuan claususque in ossibus meis et defeci ferre non sustinens | Audivi enim contumelias multorum et terrorem in circuitu | Persequimini et persequamur eum ab omnibus viris qui erant pacifici mei et custodientes latus meum | Si quo modo decipiatur et praevaleamus adversus eum et consequamur ultionem ex eo | Dominus autem mecum est quasi bellator fortis idcirco qui persequuntur me cadent et infirmi erunt | Confundentur vehementer quia non intellexerunt opprobrium sempiternum quod numquam delebitur | Et tu domine exercituum probator justi qui vides renes et cor videam quaeso ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi cor meum | |
h04699 | CaH | Contrititum est cor meum in medio mei contremuerunt omnia ossa mea | Factus sum sicut vir ebrius et quasi homo madidus a vino | A facie domini et a facie verborum sanctorum ejus | Quia adulteriis repleta est terra quia a facie maledictionis luxit terra arefacta sunt arva deserti | Factus est cursus eorum malus et fortitudo eorum dissimilis | Propheta namque et sacerdos polluti sunt et in domo mea inveni malum eorum ait dominus | Idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris | Impellentur enim et corruent in ea | Auferam enim super eos mala annum visitationis eorum ait dominus | |
h04700 | CaH | Nolite credere amico et nolite confidere induce ab ea quae dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui | Quia filius contumeliam facit patri filia consurgit adversus matrem suam et nurus contra socrum suam inimici hominis domestici ejus | Ego ad dominum aspiciam exspectabo deum salvatorem meum audiet me deus meus | Ne laeteris inimica mea super me quia cecidi consurgam | Cum sedero in tenebris dominus lux mea est iram domini portabo quoniam peccavi ei | Donec judicet causam meam et faciet judicium meum educet me in luce videbo in justitiam ejus | Et aspiciet inimica mea et operietur confusione quae dicit ad me ubi est dominus deus tuus | |
h04701 | CaH | Tollam vos de gentibus et congregabo vos de universis et adducam vos in terram vestram | Et effundam super vos aquam mundam et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris et ab universis idolis suis mandabo vos | Et dabo vobis cornobum et spiritum novum ponam in medio vestris | Et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum et spiritum meum ponam in medio vestris | Et faciam ut in praeceptis meis ambuletis et judicia mea custodiatis et operamini | Et habitabitis in terram quam dedi patribus vestris et eritis mihi in populum et ego ero vobis in dominum |