Full text:
Confortate manus dissolutas et genua debilia roborate | Dicite pusillanimis confortamini nolite timere | Ecce deus vester ultionem adducit retributionis deus ipse veniet et salvos nos faciet | Tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum patebunt | Tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua mutorum | Quia scissae sunt in deserto aquae et torrentes in solitudine et quae erat arida in stagnum et sitiens in fontes aquarum | In cubilibus in quibus prius dracones habitabant orietur viror calami et junci et erit ibi semita et via et via sancta vocabitur | Non transibit per eam pollutus et haec erit nobis directa via ita ut stulti non errent per eam | Non erit ibi leo et mala bestia non ascendet per eam nec invenietur ibi | Et ambulabunt qui liberati fuerint et redempti a domino convertentur et venient in Sion cum laude et laetitia sempiterna super caput eorum | Gaudium et laetitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus
Genre:
Fulltext source:
E-SCu Ms 609 138
- Log in to post comments