h04679

Full text: 
Consolamini consolamini popule meus dicit deus vester | Loquimini ad cor Jerusalem et avocate eam quoniam completa est malitia ejus dimissa est iniquitas illius | Suscepit de manu domini duplicia pro omnibus peccatis suis | Vox clamantis in deserto parate viam domini rectas facite in solitudine semitas dei nostri | Omnis vallis exaltabitur et omnis mons et collis humiliabitur | Et erunt prava in directa et aspera in vias planas | Et revelabitur gloria domini et videbit omnis caro pariter quod os domini locutum est | Vox dicentis clama et dixi | Quid clamabo | Omnis caro faenum et omnis gloria ejus quasi flos agri | Exsiccatum est faenum et cecidit flos quia spiritus domini sufflavit in eo | Vere faenum est populus | Exsiccatum est faenum cecidit flos verbum autem dei nostri stabit in aeternum | Super montem excelsum ascende tu qui evangelizas Sion exalta in fortitudine vocem tuam quae evangelizas Jerusalem exalta et noli timere dic civitatibus Judae ecce deus vester
Genre: 
Fulltext source: 
E-SCu Ms 609 138v

Concordances in the Cantus Index network