| h01937b ALLV | Et eduxit eos in viam rectam * |
| g01044 In | Eduxit dominus populum suum in exsultatione alleluia et electos suos in laetitia alleluia alleluia |
| h00938b SCRV | Locutus est Moyses ad populum dicens sanctificamini et estote parati per triduo die autem tertia mane factae sunt voces fulgura et nubes obscurae super montem Sina vox tubae increpuit validae contremuit omnes populus et eduxit eos Moyses obviam deo et adstiterunt sub monte mons autem Sina fumabat totus propter quod descendisset deus super eum in igne Moyses loquebatur et deus respondebat ei miratus est autem omnis populus |
| 920104 PS | Alleluia Confitemini domino et invocate nomen ejus annuntiate inter gentes opera ejus | Cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia ejus | Laudamini in nomine sancto ejus laetetur cor quaerentium dominum | Quaerite dominum et confirmamini quaerite faciem ejus semper | Mementote mirabilium ejus quae fecit prodigia ejus et judicia oris ejus | Semen Abraham servi ejus filii Jacob electi ejus | Ipse dominus deus noster in universa terra judicia ejus | Memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes | Quod disposuit ad Abraham et juramenti sui ad Isaac | Et statuit illud Jacob in praeceptum et Israel in testamentum aeternum | Dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae | Cum essent numero brevi paucissimi et incolae ejus | Et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum | Non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges | Nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari | Et vocavit famem super terram et omne firmamentum panis contrivit | Misit ante eos virum in servum venundatus est Joseph | Humiliaverunt in compedibus pedes ejus ferrum pertransiit animam ejus | Donec veniret verbum ejus eloquium domini inflammavit eum | Misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum | Constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae | Ut erudiret principes ejus sicut semetipsum et senes ejus prudentiam doceret | Et intravit Israel in Aegyptum et Jacob accola fuit in terra Cham | Et auxit populum suum vehementer et firmavit eum super inimicos ejus | Convertit cor eorum ut odirent populum ejus et dolum facerent in servos ejus | Misit Moysen servum suum Aaron quem elegit ipsum | Posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham | Misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos | Convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum | Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum | Dixit et venit coenomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum | Posuit pluvias eorum grandinem ignem comburentem in terra ipsorum | Et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum | Dixit et venit locusta et bruchus cujus non erat numerus | Et comedit omne foenum in terra eorum et comedit omnem fructum terrae eorum | Et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorum | Et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus | Laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos | Expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem | Petierunt et venit coturnix et pane caeli saturavit eos | Dirupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina | Quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum | Et eduxit populum suum in exsultatione et electos suos in laetitia | Et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt | Ut custodiant justificationes ejus et legem ejus requirant |
| h02137b ANTV | Et eduxit eos in spe * |
| h04406 ANT | Ante me non est formatus deus et post me non erit | Ego sum ego sum dominus et non est absque me salvator | Ego annuntiabit et salvavi auditum feci et non fui in vobis deus alienus | Vos testes mei dicit dominus et ego deus | Ab initio ego ipse et non est qui de manu mea eruat operabor et quis avertet illuc | Haec dicit dominus redemptor vester sanctus Israel propter vos emissi Babylonem et detraxi vectes universos et caldeos in nubibus suis gloriantes | Ego dominus sanctus vester creans Israel rex vester | Haec dicit dominus qui dedit in mari viam et in aquis torrentibus semitam | Qui eduxit quadrigam et equum agmen et robustum simul obdormi erunt nec resurgent | Contriti sunt quasi linum et extincti sunt | Ne mei neris priora et antiqua ne in tueamini | Ecce ego facio nova et nunc orietur utique cognoscetis ea | Ponam in deserto viam et in invio flumina | Glorifica agri dracones et stritiones | Quia dedi in deserto aquas et flumina in invio ut darem potum populo meo electo meo | Populum istum form avi mihi laudem meam narrabit |
| 920135 PS | Alleluia Confitemini domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia ejus | Confitemini deo deorum quoniam in aeternum misericordia ejus | Confitemini domino dominorum quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui facit mirabilia magna solus quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui fecit caelos in intellectu quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui firmavit terram super aquas quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui fecit luminaria magna quoniam in aeternum misericordia ejus | Solem in potestatem diei quoniam in aeternum misericordia ejus | Lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui eduxit Israel de medio eorum quoniam in aeternum misericordia ejus | In manu potenti et bracchio excelso quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui divisit mare Rubrum in divisiones quoniam in aeternum misericordia ejus | Et eduxit Israel per medium ejus quoniam in aeternum misericordia ejus | Et excussit Pharaonem et virtutem ejus in mari Rubro quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui traduxit populum suum per desertum quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui percussit reges magnos quoniam in aeternum misericordia ejus | Et occidit reges fortes quoniam in aeternum misericordia ejus | Sehon regem Amorrhaeorum quoniam in aeternum misericordia ejus | Et Og regem Basan quoniam in aeternum misericordia ejus | Et dedit terram eorum hereditatem quoniam in aeternum misericordia ejus | Hereditatem Israel servo suo quoniam in aeternum misericordia ejus | Quia in humilitate nostra memor fuit nostri quoniam in aeternum misericordia ejus | Et redimit nos ab inimicis nostris quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui dat escam omni carni quoniam in aeternum misericordia ejus | Confitemini deo caeli quoniam in aeternum misericordia ejus | Confitemini domino dominorum quoniam in aeternum misericordia ejus |
| g03207 Pr | Vere quia dignum et justum est invisibilem deum patrem omnipotentem filiumque ejus unigenitum dominum nostrum Jesum Christum cum sancto spiritu toto cordis ac mentis affectu et vocis ministerio personare | Qui pro nobis aeterno patri Adae debitum solvit et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit | Haec sunt enim festa paschalia in quibus verus ille agnus occiditur ejusque sanguine postes fidelium consecrantur | Haec nox est in qua primum patres nostros fílios Israel eductos de Aegypto Rubrum mare sicco vestigio transire fecisti | Haec igitur nox est quae peccatorum tenebras columnae illuminatione purgavit | Haec nox est quae hodie per universum mundum in Christo credentes a vitiis saeculi segregatos et caligine peccatorum reddat gratiae sociatque sanctitati | Haec nox est in qua destructis vinculis mortis Christus ab inferis victor ascendit | Nihil enim nobis nasci profuit nisi redimi profuisset | O mira circa nos tuae pietatis dignatio | O inaestimabilis dilectio caritatis ut servum redimeres filium tradidisti | O certe necessarium Adae peccatum quod Christi morte deletum est | O felix culpa quae talem ac tantum meruit habere redemptorem | O beata nox quae sola meruit scire tempus et horam in qua Christus ab inferis resurrexit | Haec nox est de qua scriptum est et nox sicut dies illuminabitur et nox illuminatio mea in deliciis meis | Hujus igitur sanctificatio noctis fugat scelera culpas lavat et reddit innocentiam lapsis maestis laetitiam | Fugat odia concordiam parat et curvat imperia | In hujus igitur noctis gratia suscipe sancte pater incensi hujus sacrifícium vespertinum quod tibi in hac cerei oblatione sollemni per ministrorum manus de operibus apum sacrosancta reddit ecclesia | Sed jam columnae hujus praeconia novimus quam in honorem dei rutilans ignis accendit | Qui licet divisus in partes mutuati tamen luminis detrimenta non novit | Alitur liquantibus ceris quas in substantiam pretiosae hujus lampadis apis mater eduxit | O vere beata nox quae expoliavit Aegyptios ditavit Hebraeos | Nox in qua terrenis caelestia junguntur | Oramus ergo te domine ut cereus iste in honorem tui nominis consecratus ad noctis hujus caliginem destruendam indeficiens perseveret | In odorem suavitatis acceptus supernis luminaribus misceatur | Flammas ejus lucifer matutinus inveniat | Ille inquam lucifer qui nescit occasum | Ille qui regressus ab inferis humano generi serenus illuxit | Precamur ergo te domine ut nos famulos tuos omneque clerum et devotissimum populum una cum papa nostro N. atque pontifice nostro N. nec non et gloriosissimo rege nostro N. quiete temporum concessa in his paschalibus gaudiis conservare digneris | Per dominum nostrum Jesum Christum filum tum qui tecum vivit et regnat in unitate spiritus sancti deus per omnia saecula saeculorum amen |
| h04759 CaH | Clamavimus ad dominum deum patrem nostrorum et exaudivit nos | Et respexit humilitatem nostram et labores atque angustias | Et eduxit nos ex Aegypto in manu forti et bracchio excelso | Ingenti pabore in signis atque portentis | Et ait dominus bene omnia sunt locuti | Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum | Et ponam verba mea in ore ejus loqueturque ad eos omnia quae praecepero ei | Qui autem verba ejus quae loquetur in nomine meo audire noluerit ego ultor existam | Si autem audieris vocem domini dei tui ut facias atque custodias omnia mandata ejus | Faciet te dominus excelsiorem cunctis gentibus et suscitavit te dominus sibi in populum sanctum | Et aperiet tibi dominus thesaurum suum optimum caelum sanctum et det plubiam in tempore suo benedicens cunctis operibus manum suarum | Respice domine de sanctuari tuo et de excelso caelorum habitaculo sancto tuo | Et benedic hereditati tuae Israel et terram quam dedisti nobis |
| h01356 ALL | In isto die fulget dominus in gloriam suam super terram ut exaltet et clarificet populum Israel quem eduxit de tenebris ostendere stellam praeclaram alleluia |