Angelus domini venit ad Mariam dicens ei alleluia spiritus sanctus super veniet in te alleluia et virtus altissimi obumbravit tibi propterea quod nascetur ex te sanctum vocabitur filius dei alleluia
Missus est a deo angelus Gabriel ad Mariam virginem dicens ave Maria gratia plena dominus tecum benedicta tu inter mulieres propterea quod nascetur ex te sanctum vocabitur filius dei
Ave Maria gratia plena | Dominus tecum virgo serena | Benedicta tu in mulieribus quae peperisti pacem hominibus et angelis gloriam | Et benedictus fructus ventris tui qui coheredes ut essemus sui nos fecit per gratiam | Per hoc autem ave mundo tam suave contra carnis jura | Genuisti prolem novum stella solem nova genitura | Tu parvi et magni leonis et agni salvatoris Christi templum extitisti sed virgo intacta | Tu floris et roris panis et pastoris virginum regina rosa sine spina genetrix es facta | Tu civitas regis justitiae tu mater es misericordiae de lacu faecis et miseriae Theophilum reformans gratiae | Te collaudat caelestis curia tu mater es regis et filia per te reis donatur venia per te justis confertur gratia | Ergo maris stella verbi dei cella et solis aurora | Paradisi porta per quem lux est orta natum tuum ora | Ut nos solvat a peccatis et in regno claritatis quo lux lucet sedula collocet per saecula
Salve porta perpetuae lucis fulgida | Maris stella inclita domina virgo materque dei Maria | Praeelecta ipsius gratia ante saecularia tempora | Cui missus Gabriel archangelus mira detulit a deo famina mundo nunquam audita | Aveto tu Maria quae totius plena muneris effulges gratia est nam tecum dominans | Ne paveas divina quia prole laetaberis te fore gravidam | Quapropter es tu sola inter cunctas mulieres mater benedicta | Magnus hic erit Jesus filius summi ac throni Davidis gloria et regni meta ipsius non erit aliqua | Mox ad haec dicta parans credula corda concipis dominum sabaoth sic verbum caro factum est ex te virgo sacra | Te ergo petimus ipsum pro nobis rogita | Salvet ut nos per omnia saecula