Convertimini ad me omnis congregatio filiorum Israel et audite me dicit dominus quiescite agere perversae discite benefacere subvenite oppresso et si fuerint peccata vestra ut coccinum quasi nix de albabuntur et si fuerint rubra quasi vermiculus velut lana munda erunt
Psalmus Asaph Deus stetit in synagoga deorum in medio autem deos dijudicat | Usquequo judicatis iniquitatem et facies peccatorum sumitis | Judicate egeno et pupillo humilem et pauperem justificate | Eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate | Nescierunt neque intellexerunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae | Ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes | Vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis | Surge deus judica terram quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus