| h02818a ANTV | Liga testimonium et signa legem in discipulis meis et exspectabo dominum qui abscondit faciem suam a domo Jacob et praestolabor eum | Ecce ego et pueri quos mihi dedit dominus in signum et in portentum Israelis a domino exercituum qui habitat in monte Sion | Et cum dixerint ad vos quaerite a pythonibus et a divinis qui stridunt in incantationibus suis | Numquid non populus a deo suo requirit pro vivis a mortuis et ad legem magis et ad testimonium | Quod si non dixerint juxta verbum hoc non erit eis matutina lux | Et transivit per eam corruet et esuriet et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo et deo suo | Et suspiciet sursum et ad terram intuebitur | Et ecce tribulatio et tenebrae dissolutio angustia et caligo persequens et non poterit avolare de angustia sua | Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephtalim et in novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galileae | Gentium populus qui sedebat in tenebris vidit lucem magnam habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis | Multiplicasti gentem non magnificasti laetitiam laetabuntur coram te sicut laetantur in messe sicut exultant quando dividunt spolia | Jugum enim oneris ejus et virgam humeri ejus et sceptrum exactoris ejus superasti sicut in die Madian | Quia omnis violenta praedatio cum tumultu et vestimentum mixtum sanguine erit in conbustionem et cibus ignis | Parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et factus est principatus ejus super humerum ejus | Et vocabitur nomen ejus admirabilis consiliarius | Deus fortis pater futuri saeculi princeps pacis | Multiplicabitur ejus imperium et pacis non erit finis | Super solium David et super regnum ejus ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia amodo et usque in sempiternum | Zelus domini exercituum faciet hoc |
| 920105 PS | Alleluia Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Quis loquetur potentias domini auditas faciet omnes laudes ejus | Beati qui custodiunt judicium et faciunt justitiam in omni tempore | Memento nostri domine in beneplacito populi tui visita nos in salutari tuo | Ad videndum in bonitate electorum tuorum ad laetandum in laetitia gentis tuae ut lauderis cum hereditate tua | Peccavimus cum patribus nostris injuste egimus iniquitatem fecimus | Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae et irritaverunt ascendentes in mare mare Rubrum | Et salvavit eos propter nomen suum ut notam faceret potentiam suam | Et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est et deduxit eos in abyssis sicut in deserto | Et salvavit eos de manu odientium et redemit eos de manu inimici | Et operuit aqua tribulantes eos unus ex eis non remansit | Et crediderunt verbis ejus et laudaverunt laudem ejus | Cito fecerunt obliti sunt operum ejus et non sustinuerunt consilium ejus | Et concupierunt concupiscentiam in deserto et tentaverunt deum in inaquoso | Et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in animas eorum | Et irritaverunt Moysen in castris Aaron sanctum domini | Aperta est terra et deglutivit Dathan et operuit super congregationem Abiron | Et exarsit ignis in synagoga eorum flamma combussit peccatores | Et fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt sculptile | Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis foenum | Obliti sunt deum qui salvavit eos qui fecit magnalia in Aegypto | Mirabilia in terra Cham terribilia in mari Rubro | Et dixit ut disperderet eos si non Moyses electus ejus stetisset in confractione in conspectu ejus ut averteret iram ejus ne disperderet eos | Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem non crediderunt verbo ejus | Et murmuraverunt in tabernaculis suis non exaudierunt vocem domini | Et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto | Et ut dejiceret semen eorum in nationibus et dispergeret eos in regionibus | Et initiati sunt Beelphegor et comederunt sacrificia mortuorum | Et irritaverunt eum in adinventionibus suis et multiplicata est in eis ruina | Et stetit Phinees et placavit et cessavit quassatio | Et reputatum est ei in justitiam in generationem et generationem usque in sempiternum | Et irritaverunt eum ad Aquas contradictionis et vexatus est Moyses propter eos | Quia exacerbaverunt spiritum ejus et distinxit in labiis suis | Non disperdiderunt gentes quas dixit dominus illis | Et commisti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum | Et servierunt sculptilibus eorum et factum est illis in scandalum | Et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis | Et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan et infecta est terra in sanguinibus | Et contaminata est in operibus eorum et fornicati sunt in adinventionibus suis | Et iratus est furore dominus in populum suum et abominatus est hereditatem suam | Et tradidit eos in manus gentium et dominati sunt eorum qui oderunt eos | Et tribulaverunt eos inimici eorum et humiliati sunt sub manibus eorum | Saepe liberavit eos ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et humiliati sunt in iniquitatibus suis | Et vidit cum tribularentur et audivit orationem eorum | Et memor fuit testamenti sui et poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae | Et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui coeperant eos | Salvos nos fac domine deus noster et congrega nos de nationibus ut confiteamur nomini sancto tuo et gloriemur in laude tua | Benedictus dominus deus Israel a saeculo et usque in saeculum et dicet omnis populus fiat fiat |
| 920106 PS | Alleluia Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicant qui redempti sunt a domino quos redemit de manu inimici et de regionibus congregavit eos | A solis ortu et occasu ab aquilone et mari | Erraverunt in solitudine in inaquoso viam civitatis habitaculi non invenerunt | Esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecit | Et clamaverunt ad dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eripuit eos | Et deduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem habitationis | Confiteantur domino misericordiae ejus et mirabilia ejus filiis hominum | Quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit bonis | Sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferro | Quia exacerbaverunt eloquia dei et consilium altissimi irritaverunt | Et humiliatum est in laboribus cor eorum infirmati sunt nec fuit qui adjuvaret | Et clamaverunt ad dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos | Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum dirupit | Confiteantur domino misericordiae ejus et mirabilia ejus filiis hominum | Quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit | Suscepit eos de via iniquitatis eorum propter injustitias enim suas humiliati sunt | Omnem escam abominata est anima eorum et appropinquaverunt usque ad portas mortis | Et clamaverunt ad dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos | Misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum | Confiteantur domino misericordiae ejus et mirabilia ejus filiis hominum | Et sacrificent sacrificium laudis et annuntient opera ejus in exsultatione | Qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis | Ipsi viderunt opera domini et mirabilia ejus in profundo | Dixit et stetit spiritus procellae et exaltati sunt fluctus ejus | Ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos anima eorum in malis tabescebat | Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata est | Et clamaverunt ad dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eduxit eos | Et statuit procellam ejus in auram et siluerunt fluctus ejus | Et laetati sunt quia siluerunt et deduxit eos in portum voluntatis eorum | Confiteantur domino misericordiae ejus et mirabilia ejus filiis hominum | Et exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum laudent eum | Posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim | Terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea | Posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum | Et collocavit illic esurientes et constituerunt civitatem habitationis | Et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt fructum nativitatis | Et benedixit eis et multiplicati sunt nimis et jumenta eorum non minoravit | Et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore | Effusa est contemptio super principes et errare fecit eos in invio et non in via | Et adjuvit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias | Videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas oppilabit os suum | Quis sapiens et custodiet haec et intelleget misericordias domini |
| 920077 PS | Intellectus Asaph Attendite popule meus legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei | Aperiam in parabolis os meum loquar propositiones ab initio | Quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis | Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera narrantes laudes domini et virtutes ejus et mirabilia ejus quae fecit | Et suscitavit testimonium in Jacob et legem posuit in Israel quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis | Ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et exsurgent et narrabunt filiis suis | Ut ponant in deo spem suam et non obliviscantur operum dei et mandata ejus exquirant | Ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum deo spiritus ejus | Filii Ephrem intendentes et mittentes arcum conversi sunt in die belli | Non custodierunt testamentum dei et in lege ejus noluerunt ambulare | Et obliti sunt benefactorum ejus et mirabilium ejus quae ostendit eis | Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypti in campo Taneos | Interrupit mare et perduxit eos et statuit aquas quasi in utre | Et deduxit eos in nube diei et tota nocte in illuminatione ignis | Interrupit petram in eremo et adaquavit eos velut in abysso multa | Et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas | Et apposuerunt adhuc peccare ei in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso | Et tentaverunt deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis | Et male locuti sunt de deo dixerunt numquid poterit deus parare mensam in deserto | Quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut parare mensam populo suo | Ideo audivit dominus et distulit et ignis accensus est in Jacob et ira ascendit in Israel | Quia non crediderunt in deo nec speraverunt in salutari ejus | Et mandavit nubibus desuper et januas caeli aperuit | Et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis | Panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantia | Transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua africum | Et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut arenam maris volatilia pennata | Et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum | Et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum attulit eis | Non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escae eorum erant in ore ipsorum | Et ira dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israel impedivit | In omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt in mirabilibus ejus | Et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione | Cum occideret eos quaerebant eum et revertebantur et diluculo veniebant ad eum | Et rememorati sunt quia deus adjutor est eorum et deus excelsus redemptor eorum est | Et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei | Cor autem eorum non erat rectum cum eo nec fideles habiti sunt in testamento ejus | Ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum et non disperdet eos et abundavit ut averteret iram suam et non accendit omnem iram suam | Et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens | Quoties exacerbaverunt eum in deserto in iram concitaverunt eum in inaquoso | Et conversi sunt et tentaverunt deum et sanctum Israel exacerbaverunt | Non sunt recordati manus ejus die qua redemit eos de manu tribulantis | Sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos | Et convertit in sanguinem flumina eorum et imbres eorum ne biberent | Misit in eos coenomyiam et comedit eos et ranam et disperdidit eos | Et dedit aerugini fructus eorum et labores eorum locustae | Et occidit in grandine vineas eorum et moros eorum in pruina | Et tradidit grandini jumenta eorum et possessionem eorum igni | Misit in eos iram indignationis suae indignationem et iram et tribulationem immissiones per angelos malos | Viam fecit semitae irae suae non pepercit a morte animabus eorum et jumenta eorum in morte conclusit | Et percussit omne primogenitum in terra Aegypti primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham | Et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto | Et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare | Et induxit eos in montem sanctificationis suae montem quem acquisivit dextera ejus et ejecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis | Et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel | Et tentaverunt et exacerbaverunt deum excelsum et testimonia ejus non custodierunt | Et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum | In iram concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt | Audivit deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israel | Et repulit tabernaculum Silo tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus | Et tradidit in captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici | Et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit | Juvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentatae | Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non plorabantur | Et excitatus est tamquam dormiens dominus tamquam potens crapulatus a vino | Et percussit inimicos suos in posteriora opprobrium sempiternum dedit illis | Et repulit tabernaculum Joseph et tribum Ephraim non elegit | Sed elegit tribum Juda montem Sion quem dilexit | Et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra quam fundavit in saecula | Et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium de post foetantes accepit eum | Pascere Jacob servum suum et Israel hereditatem suam | Et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum deduxit eos |
| h04648 CaH | Liga testimonium signa legem in discipulis meis | Exspectabo dominum qui abscondit faciem suam a domo Jacob et praestolabor eum | Ecce ego et pueri quos mihi dedit dominus in signum et in portentum Israelis a domino exercituum qui habitat in monte Sion | Et cum dixerint ad vos quaerite a pythonibus et a divinis qui stridunt in incantationibus suis | Numquid non populus a deo suo requirit pro vivis a mortuis et ad legem magis et ad testimonium | Quod si non dixerint juxta verbum hoc non erit eis matutina lux | Et transivit per eam corruet et esuriet et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo et deo suo | Et suspiciet sursum et ad terram intuebitur | Et ecce tribulatio et tenebrae dissolutio angustia et caligo persequens et non poterit avolare de angustia sua | Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephtalim et in novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galileae | Gentium populus qui sedebat in tenebris vidit lucem magnam | Habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis | Multiplicasti gentem non magnificasti laetitiam | Laetabuntur coram te sicut laetantur in messe sicut exultant quando dividunt spolia | Jugum enim oneris ejus et virgam humeri ejus et sceptrum exactoris ejus superasti sicut in die Madian | Quia omnis violenta praedatio cum tumulto et vestimentum mixtum sanguine erit in conbustionem et cibus ignis | Parvulus enim natus est nobis | Filius datus est nobis | Et factus est principatus ejus super humerum ejus | Et vocabitur nomen ejus admirabilis consiliarius deus fortis pater futuri saeculi princeps pacis | Multiplicabitur ejus imperium et pacis non erit finis | Super solium David et super regnum ejus ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia amodo et usque in sempiternum | Zelus domini exercituum faciet hoc |