| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| h02100 | RS | Doctrina domini aperuit mihi aurem ego vero non fui inoboediens neque contradicens dorsum meum posui ad flagella maxillas meas ad palmas faciem autem meam non averti a foeditate sputorum et dominus auxiliatus est mihi |
| h02100a | RSV | Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me iniquae |
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me iniquae | h02579b | RSV |
| Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui me oderunt gratis confortati sunt inimici mei qui me persequebantur injuste quae non rapueram tunc reddebam deus tu nosti imprudentia mea et delicta mea ad te non sunt abscondita | h02379 | RS |
| In finem pro iis qui commutabuntur David | Salvum me fac deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam | Infixus sum in limo profundi et non est substantia veni in altitudinem maris et tempestas demersit me | Laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae defecerunt oculi mei dum spero in deum meum | Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei injuste quae non rapui tunc exsolvebam | Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita | Non erubescant in me qui exspectant te domine domine virtutum non confundantur super me qui quaerunt te deus Israel | Quoniam propter te sustinui opprobrium operuit confusio faciem meam | Extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae | Quoniam zelus domus tuae comedit me et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me | Et operui in jejunio animam meam et factum est in opprobrium mihi | Et posui vestimentum meum cilicium et factus sum illis in parabolam | Adversum me loquebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum | Ego vero orationem meam ad te domine tempus beneplaciti deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae | Eripe me de luto ut non infigar libera me ab iis qui oderunt me et de profundis aquarum | Non me demergat tempestas aquae neque absorbeat me profundum neque urgeat super me puteus os suum | Exaudi me domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me | Et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor velociter exaudi me | Intende animae meae et libera eam propter inimicos meos eripe me | Tu scis improperium meum et confusionem meam et reverentiam meam | In conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me improperium exspectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni | Et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto | Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum | Obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva | Effunde super eos iram tuam et furor irae tuae comprehendat eos | Fiat habitatio eorum deserta et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet | Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et super dolorem vulnerum meorum addiderunt | Appone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent in justitiam tuam | Deleantur de libro viventium et cum justis non scribantur | Ego sum pauper et dolens salus tua deus suscepit me | Laudabo nomen dei cum cantico et magnificabo eum in laude | Et placebit deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas | Videant pauperes et laetentur quaerite deum et vivet anima vestra quoniam exaudivit pauperes dominus et vinctos suos non despexit | Laudent illum caeli et terra mare et omnia reptilia in eis | Quoniam deus salvam faciet Sion et aedificabuntur civitates Juda et inhabitabunt ibi et hereditate acquirent eam | Et semen servorum ejus possidebit eam et qui diligunt nomen ejus habitabunt in ea | 920068 | PS |
| In finem psalmus ipsi David | Exspectans exspectavi dominum et intendit mihi | Et exaudivit preces meas et eduxit me de lacu miseriae et de luto faecis et statuit super petram pedes meos et direxit gressus meos | Et immisit in os meum canticum novum carmen deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in domino | Beatus vir cujus est nomen domini spes ejus et non respexit in vanitates et insanias falsas | Multa fecisti tu domine deus meus mirabilia tua et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi annuntiavi et locutus sum multiplicati sunt super numerum | Sacrificium et oblationem noluisti aures autem perfecisti mihi holocaustum et pro peccato non postulasti | Tunc dixi ecce venio in capite libri scriptum est de me | ut facerem voluntatem tuam deus meus volui et legem tuam in medio cordis mei | Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna ecce labia mea non prohibebo domine tu scisti | Justitiam tuam non abscondi in corde meo veritatem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo | Tu autem domine ne longe facias miserationes tuas a me misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me | Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus comprehenderunt me iniquitates meae et non potui ut viderem multiplicatae sunt super capillos capitis mei et cor meum dereliquit me | Complaceat tibi domine ut eruas me domine ad adjuvandum me respice | Confundantur et revereantur simul qui quaerunt animam meam ut auferant eam convertantur retrorsum et revereantur qui volunt mihi mala | Ferant confestim confusionem suam qui dicunt mihi euge euge | Exsultent et laetentur super te omnes quaerentes te et dicant semper magnificetur dominus qui diligunt salutare tuum | Ego autem mendicus sum et pauper dominus sollicitus est mei adjutor meus et protector meus tu es deus meus ne tardaveris | 920039 | PS |