| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Veniet dominus in Sion cum laude et laetitia sempiterna annuntiate in populis adventum ejus alleluia alleluia | h01128.1 | ALL |
| Alleluia veniet dominus in Sion cum laude et laetitia sempiterna annuntiate in populis adventum ejus alleluia alleluia | h01128 | ALL |
| Confortate manus dissolutas et genua debilia roborate | Dicite pusillanimis confortamini nolite timere | Ecce deus vester ultionem adducit retributionis deus ipse veniet et salvos nos faciet | Tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum patebunt | Tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua mutorum | Quia scissae sunt in deserto aquae et torrentes in solitudine et quae erat arida in stagnum et sitiens in fontes aquarum | In cubilibus in quibus prius dracones habitabant orietur viror calami et junci et erit ibi semita et via et via sancta vocabitur | Non transibit per eam pollutus et haec erit nobis directa via ita ut stulti non errent per eam | Non erit ibi leo et mala bestia non ascendet per eam nec invenietur ibi | Et ambulabunt qui liberati fuerint et redempti a domino convertentur et venient in Sion cum laude et laetitia sempiterna super caput eorum | Gaudium et laetitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus | h04678 | CaH |
| Attendite ad me popule meus et tribus mea me audite | Quia judicium meum in luce populorum requiescet | Prope est justus meus et egressus est salvator meus et bracchia meum populos judicabunt | Me enim insulae expectabunt et bracchium meum sustinebunt | Levate in caelum oculos vestros et videte sub terra deorsum | Quia caeli sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum atteretur et habitatores ejus sicut haec interibunt | Salus autem mea in sempiternum erit et justitia mea non deficiet | Audite me qui scitis justum populum lex mea in corde eorum | Nolite timere opprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis | Sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis et sicut lanam sic devorabit eos tinea | Salus autem mea in sempiternum erit et justitia mea in generatione generatione | Consurge consurge induere fortitudinem bracchium domini consurge sicut in diebus antiquis in generationibus saeculorum | Numquid non tu percussisti superbum vulnerasti draconem | Numquid non tu exsiccasti mare aquam abyssi vehementis | Qui posuisti profundum maris viam ut transirent liberati | Et nunc qui redempti sunt a domino convertentur et venient in Sion cum laude et laetitia sempiterna super capita eorum | Gaudium et laetitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus | Ego ego ipso et consolabor vos ait dominus | h04683 | CaH |
| Confortate manus dissolutas et genua debilia roborate | Dicite pusillanimis confortamini nolite timere | Ecce deus vester ultionem adducet retributionis deus ipse veniet et salvos nos faciet | Tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum patebunt | Tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua mutorum | Quia scissae sunt in deserto aquae et torrentes in solitudine | Et quae erat arida in stagnum et sitiens in fontes aquarum in cubilibus in quibus prius dracones habitabant orietur viror calami et junci et erit ibi semita et via et via sancta vocabitur | Non transibit per eam pollutus et haec erit nobis directa via ita ut stulti non errent per eam | Non erit ibi leo et mala bestia non ascendet per eam nec invenietur ibi | Et ambulabunt qui liberati fuerint et redempti a domino convertentur et venient in Sion cum laude et laetitia sempiterna super caput eorum | Gaudium et laetitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus | h03004a | ANTV |
| Ecce dominus in fortitudine veniet et bracchium ejus dominabitur | Ecce merces ejus cum eo et opus illius coram ipso | Sicut pastor gregem suum pascet et in bracchio suo congregabit agnos et in sinu suo levabit foetas ipse portabit | Quis mensus est pugillo aquas et caelos palmo ponderabit | Quis appendit tribus digitis molem terrae et librabit in pondere montes et colles in statera | Quis adjuvit spiritum domini aut quis consiliarius ejus fuit et ostendit illi | Cum quo inid consilium et instruxit eum et docuit eum semitam justitiae et erudibit eum scientia et viam prudentie ostendit illi | Ecce gentes quasi stille situle et quasi momentum instatere reputate sunt | Ecce insulae quasi pulvis exiguus et Libanus non sufficiet ad succendendum et animalia ejus non sufficient ad holocaustum | Omnes gentes quasi non sint sic sunt coram eo et quasi nihilum et inane reputate sunt | [...] populum legem manum in corda eorum | Nolite timere opprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis | Sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis et sicut lanam sic devorabit eos tinea | Salus autem mea in sempiternum erit et justitia mea in generatione generatione | Consurge consurge induere fortitudinem bracchium domini consurge sicut in diebus antiquis in generationibus saeculorum | Numquid non tu percussisti superbum vulnerasti draconem | Numquid non tu siccasti mare aquam abyssi vehementis | Qui posuisti profundum maris viam ut transirent liberati | Et nunc qui redempti sunt a domino revertentur et venient in Sion laudante et laetitia sempiterna super capita eorum | Gaudium et laetitiam tenebunt fugiet dolor et gemitus | h03009c | ANTV |
| Gaude mater ecclesiae innovata laetitiae ete pura conscientia dica percipe nunctia | LECTIO Isaiae prophetae | Praeclara nobis gaudia aeterna luce splendida ita pandit ecclesia sub Jerusalem specie | SURGE illuminare Jerusalem quia venit lumen tuum | Quae latebas in tenebris per primi culpam hominis | ET gloria Domini super te orta est | Ex virginali utero obumbrante paraclyto teste vatum preconio | QUIA ecce tenebrae operient terram et caligo populos | Judea enim perfida peccatis obscurissima contemnit haec presentia caelestis regni humina | SUPER te autem orietur Dominus et gloria ejus in te videbitur | Cujus ortu tripudiao angelorum symphonio sub noctis conticinio dulci deprompsit organo | ET ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui | Stella ducente praevia ad pueri cunabula ubi lactat puerpera illum qui regit omnia | LEVA in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi | In voce chorda tibia et laude multifaria intra tua praecordia perfruis laetitia | FILII tui de longe venient et filiae tuae de latere surgent | Matris Sion scientia cujus plena sunt ubera et doctrinarum copia | TUNC videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur cor tuum | Quando felix et inclita gaudebis dote regia sponsi plena muneribus et decora virtutibus | QUANDO conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium venerit tibi | O summi reges gratia qui praeconum instantia ex quadro mundi lapide intra sinum ecclesiae multos in fide colligis et caeli cives efficis | INUNDATIO camelorum operiet te dromedarii Madian et Epha | Ut fidei per gratiam provehantur ad gloriam | OMNES de Saba venient aurum et thus deferentes | Myrra cum imputribili ad sepulturam Domini ut Deus et rex gloriae adoratur in homine | ET LAUDEM Domino annuntiantes | Qui patris sedes solio et matris haeres gremio tibi Christe per omnia sit decus atque gloria | ah49389 | L |
| Lauda filia Sion jubila Israel laetare et exsulta in omni corde filia Jerusalem | Abstulit dominus judicium tuum advertit inimicos tuos | Rex Israel dominus in medio tui non timebis malum ultra | In die illa dicetur Jerusalem noli timere Sion non dissolvantur manus tuae | Dominus deus tuus in medio tui fortis ipse salvabit te | Gaudebit super te in laetitia silebit in dilectione tua et exsultavit super te in laude | Nugas quia lege recesserant congregabo qui ex te errant ut non ultra habeas super eos opprobrium | Ecce ego interficiam omnes qui afflixerunt te in tempore illo | Et salvabo claudicantem et ea quae egecta fuerant congregabo | Et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum | In tempore illo quo adducam vos et in tempore quod congregabo vos | Dabo enim vos in nomen et in laudem omnibus populis terrae cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris dicit dominus | h04807a | ANTV |
| Almae caelorum turmae concrepent alleluia | In die hac sacrosancta sanctis omnibus splendida | Quae nobis extat annua sed his est continua | Celsa angelorura agmina laude jucunda Christo resultent organa | Mundanaque modulamina jam nunc intonant praeconia cum laetitia | Quae supra sidera pulchra quae sunt profanda | Quae sunt omnimoda laudum genera | Proclament voce sonora Christum Dominum laudantia per saecula omnia | Qui sanctorum gloria est et victoria laus et corona lux atque laetitia | Praestans illis talia aurea praemia | Quae vox humana non explicat aliqua | O stella maris inclita O domina mundi regina Oratione pia tu nostra ablue facinora | Donante dei gratia cujus sacra rutilant dona queis aeternae vitae consequimur magna praemia | Per suffragia tua beata virgo puerpera | Porta aurea purpura regis atque dignissima | Vox angelica quam clara quae deo semper concinit alleluia | Terra que sata humana quam beata sanctorum sunt agmina | Quae patriarchica lustrat plebs atque prophetica | Lux apostolica mors ac martyrum pretiosa | O praesulum perspicua confessorum praecelsa atque virginea omniaque sancta agmina | Quam pulchra sunt et quam laeta trinitatem sanctam cernentia per cuncta in gloria aeterna saecula | Quae sua miseratione nos abluat ab omni macula | Et sua pietate sola sanctis jungat in illa patria | In qua sine fine regnat pax sempiterna | ah37095 | Sq |
| Domine audivi vocem tuam et timui consideravi opera tua et expavi | In medio duorum animalium cognosceris cum appropinquaverint anni innotescis cum advenerit tempus ostenderis | In eo cum turbabitur anima mea in ira misericordiae memoraveris | Deus a Libano veniet et sanctus de monte Obbaco et condenso | Aperuit caelos virtus ejus et laude ejus plena est terra | Splendor ejus sicut lumen erit cornua in manibus ipsius sunt | Ibi constabilita est virtus gloriae ejus et posuit caritatem firmam fortitudinis suae | Ante faciem ejus ibit verbum et exiebit in campis pedes ejus steterunt et mota est terra | Aspexit et defluxerunt gentes et confracti sunt montes vehementer liquefacte sunt colles aeternales | Itinera secularia ejus pro laboribus vidi tabernacula Etiopum expavescent tabernacula terrae Madian | Numquid in fluminibus irae tuae domine aut in fluminibus furor tuus aut in mari impetus tuus | Quoniam conscendens super aequos tuos et aequitatus tuus sanitas | Tendens et extendens arcum tuum super sceptra dicit dominus | A fluminibus scinditur terrae viderunt te et dolebunt populi | Spargis aquas in itinera dedit abyssus vocem altitudinem fantasiae suae | Elevatus est sol et luna stetit in ordine suo | In lumine jacula tua ibunt in splendoribus coruscationes armorum tuorum | In comminatione tua minaberis terram et in furore tuo deducis gentes | Existi in salutem populi tui ut salvos facias Christos tuos | h04723 | CaH |
| Convertentur et venient in Sion cum laude et laetitia sempiterna super capita eorum | 007848a | V |
| Alleluia Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Quis loquetur potentias domini auditas faciet omnes laudes ejus | Beati qui custodiunt judicium et faciunt justitiam in omni tempore | Memento nostri domine in beneplacito populi tui visita nos in salutari tuo | Ad videndum in bonitate electorum tuorum ad laetandum in laetitia gentis tuae ut lauderis cum hereditate tua | Peccavimus cum patribus nostris injuste egimus iniquitatem fecimus | Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae et irritaverunt ascendentes in mare mare Rubrum | Et salvavit eos propter nomen suum ut notam faceret potentiam suam | Et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est et deduxit eos in abyssis sicut in deserto | Et salvavit eos de manu odientium et redemit eos de manu inimici | Et operuit aqua tribulantes eos unus ex eis non remansit | Et crediderunt verbis ejus et laudaverunt laudem ejus | Cito fecerunt obliti sunt operum ejus et non sustinuerunt consilium ejus | Et concupierunt concupiscentiam in deserto et tentaverunt deum in inaquoso | Et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in animas eorum | Et irritaverunt Moysen in castris Aaron sanctum domini | Aperta est terra et deglutivit Dathan et operuit super congregationem Abiron | Et exarsit ignis in synagoga eorum flamma combussit peccatores | Et fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt sculptile | Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis foenum | Obliti sunt deum qui salvavit eos qui fecit magnalia in Aegypto | Mirabilia in terra Cham terribilia in mari Rubro | Et dixit ut disperderet eos si non Moyses electus ejus stetisset in confractione in conspectu ejus ut averteret iram ejus ne disperderet eos | Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem non crediderunt verbo ejus | Et murmuraverunt in tabernaculis suis non exaudierunt vocem domini | Et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto | Et ut dejiceret semen eorum in nationibus et dispergeret eos in regionibus | Et initiati sunt Beelphegor et comederunt sacrificia mortuorum | Et irritaverunt eum in adinventionibus suis et multiplicata est in eis ruina | Et stetit Phinees et placavit et cessavit quassatio | Et reputatum est ei in justitiam in generationem et generationem usque in sempiternum | Et irritaverunt eum ad Aquas contradictionis et vexatus est Moyses propter eos | Quia exacerbaverunt spiritum ejus et distinxit in labiis suis | Non disperdiderunt gentes quas dixit dominus illis | Et commisti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum | Et servierunt sculptilibus eorum et factum est illis in scandalum | Et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis | Et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan et infecta est terra in sanguinibus | Et contaminata est in operibus eorum et fornicati sunt in adinventionibus suis | Et iratus est furore dominus in populum suum et abominatus est hereditatem suam | Et tradidit eos in manus gentium et dominati sunt eorum qui oderunt eos | Et tribulaverunt eos inimici eorum et humiliati sunt sub manibus eorum | Saepe liberavit eos ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et humiliati sunt in iniquitatibus suis | Et vidit cum tribularentur et audivit orationem eorum | Et memor fuit testamenti sui et poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae | Et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui coeperant eos | Salvos nos fac domine deus noster et congrega nos de nationibus ut confiteamur nomini sancto tuo et gloriemur in laude tua | Benedictus dominus deus Israel a saeculo et usque in saeculum et dicet omnis populus fiat fiat | 920105 | PS |
| Lauda filia Sion jubila Israel laetare et exsulta in omni corde filia Jerusalem | Abstulit dominus judicium tuum advertit inimicos tuos | Rex Israel dominus in medio tui non timebis malum ultra | In die illa dicetur Jerusalem noli timere Sion non dissolvantur manus tuae | Dominus deus tuus in medio tui fortis ipse salvabit te | Gaudebit super te in laetitia silebit in dilectione tua et exsultavit super te in laude | Nugas quia lege recesserant congregabo qui ex te errant ut non ultra habeas super eos opprobrium | Ecce ego interficiam omnes qui afflixerunt te in tempore illo | Et salvabo claudicantem et ea quae egecta fuerant congregabo | Et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum | In tempore illo quo adducam vos et in tempore quod congregabo vos | Dabo enim vos in nomen et in laudem omnibus populis terrae cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris dicit dominus | h04717 | CaH |