Haec dicit dominus congregamini et venite simul omnes ad dominum deum vestrum plebs sine disciplina priusquam ceciderit sicut flos quod per transivir et antequam veniat ira super vos ex furor domini inquirite deum et facite judicium et justitiam super terram
In finem ne disperdas David in tituli inscriptionem | Si vere utique justitiam loquimini recta judicate filii hominum | Etenim in corde iniquitates operamini in terra injustitias manus vestrae concinnant | Alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero locuti sunt falsa | Furor illis secundum similitudinem serpentis sicut aspidis surdae et obturantis aures suas | Quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter | Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum molas leonum confringet dominus | Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens intendit arcum suum donec infirmentur | Sicut cera quae fluit auferentur supercecidit ignis et non viderunt solem | Priusquam intellegerent spinae vestrae rhamnum sicut viventes sic in ira absorbet eos | Laetabitur justus cum viderit vindictam manus suas lavabit in sanguine peccatoris | Et dicet homo si utique est fructus justo utique est deus judicans eos in terra