Domine non est alius deus praeter te et quia tibi de omnibus cura est eo quod omnium dominus es parce populo tuo qui das peccantibus largitatem ut convertatur malitia in bonitatem alleluia
Vide domine afflictionem populi tui quoniam amara est valde humiliati enim sumus in diebus nostris exaudi nos de caelo quia non est alius deus praeter te domine