Regem dominum exercitum vidi oculis meis et dixi veae mihi quia vir pollutus labiis ego sum volavit ad me unus de seraphim et in manu ejus calculus quem forcipe tulerit de altario et dixit ad me ecce ego tetigi labia tua et auferetur iniquitas tua et peccatum tuum mundabitur alleluia alleluia
Aspiciebam et ecce in nubibus caeli quasi filius hominis veniebat et datum est ei principatus et honor et regnum et omnis populus tribus et linguae ipsi serviunt potestas ejus aeterna quae non auferetur et regnum ejus quod non corrumpetur
Aspiciebam invisu noctis et ecce in nubibus caeli quasi filius hominis veniebat et accipiebat regnum et honorem et omnis populus tribus et linguae serviunt ei