Sanctus Per quem stat et regitur ecclesia | Sanctus Qui pro nobis immolaris hostia | Sanctus Per quem datur septiformis gratia | Dominus Deus * | Omnis nostra contio dicat Dei filio | Benedictus *
Benedictus dominus deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui | Sicut locutus est per os sanctorum prophetarum suorum quae ab evo sunt | Salutem de inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos | Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sancti sui | Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris | Per viscera misericordiae dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto | Illuminare eis qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis
Deus vocavit me ex Aegypto cujus fortitudo similis est rinocerotis | Quam pulcra tabernacula tua Jacob et temptoria tua Israel ut valles nemorose ut ortus juxta flubium inrigui tabernacula quae finxit deus quasi cedri prope aquas | Fluent aquae de situla ejus et semen illius erit in aquis multis | Dominus eduxit eum ex Aegypto cujus fortitudo similis est rinocerotis | Devorabunt gentes hostes illius ossa quoque eorum confringent et perforabunt sagittis | Accubans dormivit ut leo et quasi leena quae suscitare nullus audebit | Qui benedixerit tibi fit benedictus et qui maledixerit in maledictionibus reputabitur | Quis nobit doctrinam altissimi et visionem omnipotentis videt | Orietur stella ex Jacob et consurge homo de Israel | Et percutiet duces Moab vastavitque filios Seth | Israel vero fortiter aget et de Jacob erit qui dominetur | Ut disperdat et conterat reliquias inimicorum suorum | Et ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israel et verbum ejus egredietur