Full text:
Beati omnes qui *
Genre:
Usual feast:
Fulltext source:
E-L ms. 8 239v
Notes:
Randel 032-04a
- Log in to post comments
Randel 032-04a
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Beati omnes qui timent * | h02571 | ANT |
| Beati omnes qui timent * | h02573a | ANTV |
| Carmina nunc festis psallamus rite choreis obvia laetantes pectora qui ferimus | Aurea jam resonent redimitis carmina bombis quae variis mixtim vocibus aura ferat | Nil sic perspicuum poterit vox clara referre Ut decet in tali nunc patris obsequio | Sic devota tamen pandamus ora canentes pectore de puro hos referendo sonos | Istuc jam properans Domini dilecte propinqua Quo tibi condigna corporis aula nitet | Hic tibi perpetuis resonant concentibus aedes Ossibus et sacris semper habetur honos | Dum laeti famuli celebrant hic festa benigni Laudibus instantes nocte dieque tuis | Laetus ob hoc nostros blandusque invisito fines Atque pius servis auxiliare tuis | Jam nunc servitiis famulum consuesce tuorum Prosper et huc vultum flecte serene tuum | Dirige corda pius et tempora dirige nostra Atque dies laetos ducere da famulos | Ut semper valeant tibimet cantare quieti Te quoque caelesti cernere luce poli | Sternere supplicibus istaec modo patria votis Et venerans tanti suscipe membra viri | lpsas omnigeno decorans cum flore plateas Lumine perpulchris obvia lampadibus| Adveniunt pariter necnon comitantur euntem Perspicui fratres angelici proceres | Qui sancti feretrum circumvolitando beatum Alarum expansu undique membra tegunt | Inde Columbanus noster pater atque magister Alpibus excursis aeriisque viis Hic aderit praesens alacrisque ad gaudia tanta Agmina conjungit consociata simul | Conjunguntur ei celeres gressusque fatigant Tres quoque Francorum Scottigenae pariles | Quos volitans fama asciscens ad gaudia tanta Unitos tulerat dulcibus obsequiis | Obvius hinc proprios Gallus producit alumnos Longius occursu approperans rapido | Hunc circum medium numerosis coetibus auctus Densatur nitidus caelicolum populus | Omnes qui pariter saneta te voce salutant Et proprios lares Magne subire rogant | Ut quos aetheriis retinet communio templis Hic quoque consortis jungat honoris amor | Interea Otmari praestabit cura beati Mansio construeta quoque parata fiat | Ut nil displiceat venientis hospitis ori Omina splendenti sed niteant facie | ah50197 | H |
| Sebastiani martyris sollemne est festum beati plebs fidelis concine benigna mente canticum novum deo qui dat triumphum sanctis et victoriam jubetque caeli possidere patriam | Vir hic fuit verax modestus sobrius mitis jucundus valde et carissimus sermone clarus lingua dissertissimus ad hoc latebat saeculi sub clamide regnum ut poli predicaret omnibus | De ore sancti multitudo plebium praecepta Christi audientes inquiunt sit turpe nobis actenus qui viximus obtemperando pessimis parentibus Christum sequamur redemptorem omnium | Sebastiane sanctae noster vernulae tu nos doce fove guberna et protege ad passionem qualiter promptissimam venire mentem debeamus naviter et fortiter crudelem hostem vincere | Fecit beatus sicut illi jusserat terrena cuncta mox jubet relinquere ex toto corde illi sicut stercora temnunt caduca illico et respuunt appeterent vitae ut futura gaudia | Parentibus cum nuntiatum protinus esset venire magnis cum gurgitibus quid vobis et filii contigit carissimi perdatis ut mundi jucunda et optima et tenditis ad mortem ultro pessimam | Cepere sancti ad dolorem flectere cor ad parentum verba emollescere sed mox praedicti martyres effecti sunt corroborantur nimia constantia ad perferenda tormenta atrocia | Vobis jam deus pandit poli januam ad illam ut venire sanctam patriam possitis in qua nulla mors sed gaudium perenne atque magna est jucunditas gustate et videte quam suavis est dominus | Si pulchritudinem domorum quaeritis aeterna civitas habet pulcras domos multasque mansiones in caelestibus et angelorum ibi absque sillabis ter sanctum salunt multitudo jubilant | Ad laudem illic regis resonant organa fraglantque campi variis odoribus emicat jubar absque ullis umbribus serenitas ibi est absque nubilo et sempiternum lumen ibi est deus | Quam magna multitudo est dulcedinis tuae deus quam te timentibus celas et perfecisti te valde diligentibus donumque gratiae tuae petentibus donas et indulgentiam piissime | Zoe beata mutaque permanserat bis ternis cernit angelum dei librum tenere de quo verba protulit Sabastiani coram suis visibus Clamore vocis conditorem invocat | Beatus est credens tuis sermonibus Sabastiane magnae et mirabilis dixit jam credo domini dei filium quemque meum pandit os velociter ut laudem illum in superna patria | Quae vox potest laudes tuas deus loqui quae cogitare mens valet potentiam tuo repleti martyres mox flamine ad passionem properant interriti ut te fruantur summo et bono deo | Te adjuvante martyres effecti sunt per servum tuum pium et sanctissimum Sabastianum militem fortissimum per quos rogamus flebiles ut audias nostras preces noxasque omnes imputes | Adest dies percompta summis gaudiis quae decoratam martirum victoriis excipit sancta debota ecclesia ob hoc decenter in laudes altissimi hymnum promamus cantibus armonicis | Hic vir inluster meritis ac verbibus ab idolorum ultibus nefariis plebes convertit divinis oraculis cultores reddit fidei catholicae et amatores fervidos martyrii | Prompto carorum fratrum nutans animum affatu firmat salubri hortamine parentum quoque conjugumque subolum atque carorum infidelem animum fidei sancte mancipavit cultui | Hinc principante plebium Cromatium Nicostratum vel Claudium vel Castulum necnon et Zoe simul et Castorium adletas fecit Christi dei filium quod incuntanter perferrent martyrium | Qui innovati salutari lavacro signis coruscant virtutibus eminant nam quemdam lapsum quassatis jam membribus restaurat orans illico Tiburtius quae cum parentes Christo munus obtulit | Hic vir inluster merito Cromatius spreto profano cultu idolatriae adherens castae discipline fidei nexus dissolvit famulorum libere mancipans Christo quos jure possideret | Mox se devotum exhibens altissimo reliquid cuncta mundi transitoria adhaesit mente divinis obsequiis student implere indita oracula forum spernit et secretum appetit | Huic caterva adherent credentium perferre pondus nequibens martyrii cum quibus idem in Campano litore Cenobialem vitam geret digniter deo se simul cuncti mactant hostia | Romuleorum Principes sacrilegi ad hec commoti gravius deserviunt et exarsere furoreque rabido in persequendo Christi testes fidei libamen quoque diis nollent exivi | Tunc papa urbis convocato agmine catholicorum secum remanentium quosdam ex illos consecrat praesbiteros quosdam honorat decore Levitico ceteros omnes fecit subdiacones | Sabastiani auctoris studio omnium horum armata confessio ad passionem prosilit intrepida nam Zoe victrix prima vicit dimicans hinc tranquillinus triumphat felicius | Deinde simul Claudius Nicostratus Castor Victorque una cum Simpronio sacra quaerentes corpora per litora subito capti ab insidiantibus salo immersi pro Christo perempti sunt | Post hos beati proeliantes pulcrius Castulus sanctus nec non et Tiburtius superant ignes tortorumque verbera ense prostrati migrant ad caelestia regno adsciti cum turba angelica | Igitur tenti ex hinc nobilissimi gemini fratres set uni vocabulo figuntur ligno ferreis aculeis stimulantur planta pedum clavibus fatentes Christum lancea transfossi sunt | His universo laureati sanguine rutilum sidus lucernaque fulgida diu laetere nullatenus potuit Sabastiani inclyta praesentia ortator quique cunctis fuit strenuus | Hic callidorum conventus insidiis regi oblatus extat imperterritus et sciscitatur numina cur temneret Christum cunctanter laudando confessus est esse cum patre deum sempiterniter | Hujus ad vocem furens judex impius jubet in campo hunc sagitis insui quo genus poenae huic ad exitium putans prodesse sibi ad vindicium amens relinquit ipsum velut mortuum | Nullo beatus dolore conteritur cum armaretur divinis virtutibus set convalescens jam virtute praeditus persecutorem obviat modestius proponens morem christiani dogmatis | Immanis ille denuo deserviens fraglis concidi dei sanctum imperat indesinenter usque dum deficeret set mox ut ipsam perferret sententiam spiritum efflat ad patria caelica | Adstote dei gloriosi martyres adstote christi milites fortissimi ferte favorem vobis obsequentibus patrocinate vobis diligentibus et sufragate christiano cetui | En clerus omnis atque sacerdotium en setas omnis sexus vel conditio vestris congaudent hodie victoriis praebete cunctis congrua remedia hac quaeque vestris competunt jam meritis | Qui postulata conferendo plebibus et munimenta Christo servientibus omnibus sitis perenne solatium ad reserandum paradisi aditum qui hujus festum veneramur gaudium | Praesta oramus trinitas indifferens desiderata tibi confitentibus qui solus nomen deitatis obtines pater cum filio atque sancto spiritu in trinitate regnas in perpetuum | Amen | a06915 | H |
| Beati qui custodiunt * | h01351a | ALLV |
| Beati qui custodiunt * | h00554b | ALLV |
| Deus judicii dominus beati omnes qui expectant eum | h02824 | ANT |
| Beati qui custodiunt * | h01226a | ALLV |
| Celsa nunc omnes dicamus voce fideles Agnus Dei | Dilecti meritis te poscit turba redemptor Miserere * | Qui justo dignum sanxisti corde Johannem | 509505.Tp22 | Ag |
| Vigilate omnes quia dies domini appropinquat de quo prophetae ante pronuntiaverunt dicentes beati qui parati sunt occurrere illi | a00254 | A |
| Omnes qui videbant me subsannabant * | h03533b | ANTV |
| Socios assumpsit itineris qui eodem fervebant animo ut servirent in timore domino quia beati omnes qui confidunt in eo | 205609 | A |
| Jam passionis inquo ande gloriam fides beati Juliani provocat quam Marcianus nuntiatam non ferens omnes fideles martyrum sacri choros flammis peruri per satellem praecipit | Ast Julianum quem rebellem pertulit jubet suspendi verberari fustibus sed unus ex his caesor ausus pestifer sacrata diris membra tundens ictibus carens ocelli ultus est mox lumnie | Quem Julianus carne corde illuminans Vhristo futurum praeparabit martyrem ad ipse tractus per plateas dicitur torquendos omnis saevitatum pondere paenis que diris vulnerandus acriter | Jam turbulenta praesidalis optio sanctum cruentis vinxerat doloribus et ecce tractus martyr ad locum venit quo dulce pignus educatur praesidis Celso vocatus celsius vocabulo | Qui visionis glorioso lumine Christi fidelem cominus mox intuens fixosque vultus dirigens in martyrem stupet polorum legiones candidas blandis beatum consolari affatibus | Hoc rursus idem cernit aucta gloria caputque supra martyris coronulam gemmis coruscam ponderantes auream trium virorum aureolis vultibus melos supernum concrepabant suavius | Talique visu ipse quippe cantica quae harmonia concinebat suavior miratur idem vestibus depositis cursu petivit martyrem dei celer se christianum corde et ore profitens | Subtractus ex hinc martyris vestigia calore Christi jam sacerde osculat plagas relambit sacra lingit vulnera se Juliani profitens ad sancta nomen parentur vel honorem abnegans | Mox nuntiorum contabescunt tedio mater paterque in dolore tabidi funebre factum non ferentes filii clamore terras luctuoso compluunt plangunt gemunt que consolari nequeunt | Sed ecce rursus praesidis fremens furor prolem jubet disgregari a martyre frustratur actus jussionis inmodae videns quod quisque vellet profici contracta vultus bajularet brachia | Hinc noxiali claudit ambos carcere quo furva essent tota caeca et fetida sed sidus illic lucis almae splenduit et luminoso nectar adit carceri locus que horrens fit beatis clarior | Quod rite factum pertremescunt milites et lumen hujus contuentes gratiae conversa Christo corda votis offerunt sternuntur almis martyris vestigiis Christum honorant nomen ejus praedicant | His convocatis ad fidem custodibus bis dena eorum conflagrarunt pectora septem fideles stirpe clara proditi quos sacra Christo vinxerat germanitas claro utebantur hi magistro Antonio | Doctore tali prae eunte angelo petunt ovantes claustra dira carceris quibis beati consedebant martyres statimque florens Celsius vel milites baptisma Christi consequuntur candidum | Hinc agmen unum christiani dogmatis facti magistro Juliano Antonio uno tenentur mancipiati vinculo unius acti carceris custodiam finire vitam cum triumpho exaestuant | Fides probata Juliani martyris probanda signis rursus et virtutibus corpus sepulcro mancipandum susciat plebe obstupente vel trementem insignia terrena vincens vincit et mox tartara | Sed ecce surgens voce clamans intonat accepta esse vota Christo martyris cujus precatu glorioso munere infernus omnis contremescens palluit vivum reportans quem tenebat mortuum | Truces ministros inferorum viderat quorum ducatu pronior per tartara deductus ipse hinc abysso haeserat hinc sorte mortis liberatus exiens Christum fatetur Julianu nectitur | Qui consecutus gratiam baptismatis athleta Christi fortis idem factus est fide novatus caritate fervidus ex sacramento dictus Anastasius agonis arce cum beatis utitur | Aurora fulgens jam diem reduxerat paratae paena nuntiantur praesidi cupae minaces jam repletae sulphure pisicisque stuppae copia bituminum suscepta membra non perurunt martyrum | Flamis cremandi mrtyres depositi adstante vulgo plebis er frequentia probantur igne mox ut aurum fulgidum clamore uno concrepantes singuli melos ab igne carminis Davidici | Consumptus ignis gloriosos martyres ostendit aucta dignitatis gloria tantaque rei comprobans miraculum praeses quod ante Marcianus sponderat matrem beato tradit idem Celsio | Haec commorata promptior cum filio gratos odorum nare fructus excipit hinc suavitatis jam refecta nectare oblivionem mox dolorum sustinet confessa Christum laeta corde et corpore | Quae tincta fontis sacrosancti gurgite et prole nata sua a patre filio calore fervens christiani nominis se persequentes caecitate percutit thronum que casta conjugale abnuit | Tunc marcianus hoc suorum funere percussus adstans excipit vulnus novum nam voce clara imprecatu martyrum submersa templi pulchritudo deperit templumque ipsum terrae hiatus absorbuit | Ab hinc atrox jam praesidis minax furor santcis crematis et peremptis caeteris mox Juliano et beato Celsio cutem revulsit gloriosi verticis quos et ferarum mox subegit morsibus | Hinc jam theatro intromissi martyres cum noxiali perditorum agmine mixto mucronis enecantur verbere sed canditato ad probantur sanguine munus piorum massa rubra corporum | Nam quisque supra corporis sui thecam apparuere christiano cae tui in virginali dedicato stigmate quorum cruor late respersus probat haec ipsa terra quo operire nesciat | Horum beata jam sepulta corpora fundunt perennem de sepulchris gurgitem ex cujus undis fons sacratus gratiae impletur amplis cursibus lymphaticis quibus stupenda prodeunt miracula | Illic sacrato functionis tempore natalis horum baptizandi confluunt decem leprosi mox salutis perferunt hinc vox tremenda de supernis intonat fides meretur Juliani haec omnia | Jam jam beate martyr audi supplices jam Juliane confoveto servulos et advocatus martyrum consortio fave redemptis languidis jam subveni adversa pellens et secunda impertiens | a06487.1 | H |
| Beati omnes qui timent dominum | 001587 | A |
| Dum inventum esset sacratissimum beati Stephani corpus statim terraemotus factus est magnus atque omnes qui aderant odor perfudit suavissimus | 002459 | A |
| Audite haec omnes qui * | h02957b | ANTV |
| Alleluia Beati estis sancti dei omnes qui cottidie adsistunt ante dominum | g02615 | Al |
| Omnes qui videbant me * | h03820a | ANTV |
| Beati qui custodiunt * | h01175a | ALLV |
| Beati omnes qui diligunt te (...) | 600123a | V |
| Alleluia Aleph Beati immaculati in via qui ambulant in lege domini | Beati qui scrutantur testimonia ejus in toto corde exquirunt eum | Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt | Tu mandasti mandata tua custodiri nimis | Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas | Tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis | Confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici judicia justitiae tuae | Justificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque | Beth In quo corrigit adolescentior viam suam in custodiendo sermones tuos | In toto corde meo exquisivi te ne repellas me a mandatis tuis | In corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi | Benedictus es domine doce me justificationes tuas | In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui | In via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis | In mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas | In justificationibus tuis meditabor non obliviscar sermones tuos | Ghimel Retribue servo tuo vivifica me et custodiam sermones tuos | Revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua | Incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua | Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore | Increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuis | Aufer a me opprobrium et contemptum quia testimonia tua exquisivi | Etenim sederunt principes et adversum me loquebantur servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis | Nam et testimonia tua meditatio mea est et consilium meum justificationes tuae | Daleth Adhaesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuum | Vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me justificationes tuas | Viam justificationum tuarum instrue me et exercebor in mirabilibus tuis | Dormitavit anima mea prae taedio confirma me in verbis tuis | Viam iniquitatis amove a me et de lege tua miserere mei | Viam veritatis elegi judicia tua non sum oblitus | Adhaesi testimoniis tuis domine noli me confundere | Viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum | He Legem pone mihi domine viam justificationum tuarum et exquiram eam semper | Da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo | Deduc me in semitam mandatorum tuorum quia ipsam volui | Inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam | Averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me | Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo | Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum quia judicia tua jucunda | Ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica me | Vau Et veniat super me misericordia tua domine salutare tuum secundum eloquium tuum | Et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuis | Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in judiciis tuis supersperavi | Et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi | Et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi | Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar | Et meditabar in mandatis tuis quae dilexi | Et levavi manus meas ad mandata tua quae dilexi et exercebar in justificationibus tuis | Zain Memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti | Haec me consolata est in humilitate mea quia eloquium tuum vivificavit me | Superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non declinavi | Memor fui judiciorum tuorum a saeculo domine et consolatus sum | Defectio tenuit me pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam | Cantabiles mihi erant justificationes tuae in loco peregrinationis meae | Memor fui nocte nominis tui domine et custodivi legem tuam | Haec facta est mihi quia justificationes tuas exquisivi | Heth Portio mea domine dixi custodire legem tuam | Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuum | Cogitavi vias meas et converti pedes meos in testimonia tua | Paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua | Funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus | Media nocte surgebam ad confitendum tibi super judicia justificationis tuae | Particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua | Misericordia tua domine plena est terra justificationes tuas doce me | Teth Bonitatem fecisti cum servo tuo domine secundum verbum tuum | Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi | Priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi | Bonus es tu et in bonitate tua doce me justificationes tuas | Multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua | Coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum | Bonum mihi quia humiliasti me ut discam justificationes tuas | Bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti | Jod Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et discam mandata tua | Qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verba tua supersperavi | Cognovi domine quia aequitas judicia tua et in veritate tua humiliasti me | Fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo | Veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua meditatio mea est | Confundantur superbi quia injuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuis | Convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia tua | Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis ut non confundar | Caph Defecit in salutare tuum anima mea et in verbum tuum supersperavi | Defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me | Quia factus sum sicut uter in pruina justificationes tuas non sum oblitus | Quot sunt dies servi tui quando facies de persequentibus me judicium | Narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua | Omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adjuva me | Paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua | Secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tui | Lamed In aeternum domine verbum tuum permanet in caelo | In generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet | Ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibi | Nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte periissem in humilitate mea | In aeternum non obliviscar justificationes tuas quia in ipsis vivificasti me | Tuus sum ego salvum me fac quoniam justificationes tuas exquisivi | Me exspectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi | Omnis consummationis vidi finem latum mandatum tuum nimis | Mem Quomodo dilexi legem tuam domine tota die meditatio mea est | Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum mihi est | Super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est | Super senes intellexi quia mandata tua quaesivi | Ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba tua | A judiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi | Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo | A mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis | Nun Lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis | Juravi et statui custodire judicia justitiae tuae | Humiliatus sum usquequaque domine vivifica me secundum verbum tuum | Voluntaria oris mei beneplacita fac domine et judicia tua doce me | Anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum oblitus | Posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erravi | Hereditate acquisivi testimonia tua in aeternum quia exsultatio cordis mei sunt | Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in aeternum propter retributionem | Samech Iniquos odio habui et legem tuam dilexi | Adjutor et susceptor meus es tu et in verbum tuum supersperavi | Declinate a me maligni et scrutabor mandata dei mei | Suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab exspectatione mea | Adjuva me et salvus ero et meditabor in justificationibus tuis semper | Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis quia injusta cogitatio eorum | Praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo dilexi testimonia tua | Confige timore tuo carnes meas a judiciis enim tuis timui | Ain Feci judicium et justitiam non tradas me calumniantibus me | Suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi | Oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium justitiae tuae | Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et justificationes tuas doce me | Servus tuus sum ego da mihi intellectum ut sciam testimonia tua | Tempus faciendi domine dissipaverunt legem tuam | Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion | Propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui | Phe Mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea | Declaratio sermonum tuorum illuminat et intellectum dat parvulis | Os meum aperui et attraxi spiritum quia mandata tua desiderabam | Aspice in me et miserere mei secundum judicium diligentium nomen tuum | Gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non dominetur mei omnis injustitia | Redime me a calumniis hominum ut custodiam mandata tua | Faciem tuam illumina super servum tuum et doce me justificationes tuas | Exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam | Sade Justus es domine et rectum judicium tuum | Mandasti justitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis | Tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua inimici mei | Ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud | Adolescentulus sum ego et contemptus justificationes tuas non sum oblitus | Justitia tua justitia in aeternum et lex tua veritas | Tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua meditatio mea est | Aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi et vivam | Coph Clamavi in toto corde meo exaudi me domine justificationes tuas requiram | Clamavi ad te salvum me fac ut custodiam mandata tua | Praeveni in maturitate et clamavi quia in verba tua supersperavi | Praevenerunt oculi mei ad te diluculo ut meditarer eloquia tua | Vocem meam audi secundum misericordiam tuam domine et secundum judicium tuum vivifica me | Appropinquaverunt persequentes me iniquitati a lege autem tua longe facti sunt | Prope es tu domine et omnes viae tuae veritas | Initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum fundasti ea | Res Vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus | Judica judicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica me | Longe a peccatoribus salus quia justificationes tuas non exquisierunt | Misericordiae tuae multae domine secundum judicium tuum vivifica me | Multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis tuis non declinavi | Vidi praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt | Vide quoniam mandata tua dilexi domine in misericordia tua vivifica me | Principium verborum tuorum veritas in aeternum omnia judicia justitiae tuae | Sin Principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum | Laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa | Iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi | Septies in die laudem dixi tibi super judicia justitiae tuae | Pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum | Exspectabam salutare tuum domine et mandata tua dilexi | Custodivit anima mea testimonia tua et dilexit ea vehementer | Servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo | Tau Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo domine juxta eloquium tuum da mihi intellectum | Intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me | Eructabunt labia mea hymnum cum docueris me justificationes tuas | Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua aequitas | Fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi | Concupivi salutare tuum domine et lex tua meditatio mea est | Vivet anima mea et laudabit te et judicia tua adjuvabunt me | Erravi sicut ovis quae periit quaere servum tuum quia mandata tua non sum oblitus | 920118 | PS |
| Alleluia Beati omnes qui timent dominum qui ambulant in viis ejus | g04183 | Al |
| Cum exarserit in brevi ira ejus beati omnes qui confidunt in eo | 007642a | V |
| Gaudeamus omnes in domino diem festum celebrantes beati Bartholomaei apostoli qui pro Christi nomine subiens mortem angelicis choris ad esse meruit consors cum quibus gloriae sempiterne possidet triumphatorem deum | g03366 | In |
| Beati qui custodiunt * | h00552a | ALLV |
| Adest dies percompta summis gaudiis quae decoratam martirum victoriis excipit sancta debota ecclesia ob hoc decenter in laudes altissimi hymnum promamus cantibus armonicis | Hic vir inluster meritis ac verbibus ab idolorum ultibus nefariis plebes convertit divinis oraculis cultores reddit fidei catholicae et amatores fervidos martyrii | Prompto carorum fratrum nutans animum affatu firmat salubri hortamine parentum quoque conjugumque subolum atque carorum infidelem animum fidei sancte mancipavit cultui | Hinc principante plebium Cromatium Nicostratum vel Claudium vel Castulum necnon et Zoe simul et Castorium adletas fecit Christi dei filium quod incuntanter perferrent martyrium | Qui innovati salutari lavacro signis coruscant virtutibus eminant nam quemdam lapsum quassatis jam membribus restaurat orans illico Tiburtius quae cum parentes Christo munus obtulit | Hic vir inluster merito Cromatius spreto profano cultu idolatriae adherens castae discipline fidei nexus dissolvit famulorum libere mancipans Christo quos jure possideret | Mox se devotum exhibens altissimo reliquid cuncta mundi transitoria adhaesit mente divinis obsequiis student implere indita oracula forum spernit et secretum appetit | Huic caterva adherent credentium perferre pondus nequibens martyrii cum quibus idem in Campano litore Cenobialem vitam geret digniter deo se simul cuncti mactant hostia | Romuleorum Principes sacrilegi ad hec commoti gravius deserviunt et exarsere furoreque rabido in persequendo Christi testes fidei libamen quoque diis nollent exivi | Tunc papa urbis convocato agmine catholicorum secum remanentium quosdam ex illos consecrat praesbiteros quosdam honorat decore Levitico ceteros omnes fecit subdiacones | Sabastiani auctoris studio omnium horum armata confessio ad passionem prosilit intrepida nam Zoe victrix prima vicit dimicans hinc tranquillinus triumphat felicius | Deinde simul Claudius Nicostratus Castor Victorque una cum Simpronio sacra quaerentes corpora per litora subito capti ab insidiantibus salo immersi pro Christo perempti sunt | Post hos beati proeliantes pulcrius Castulus sanctus nec non et Tiburtius superant ignes tortorumque verbera ense prostrati migrant ad caelestia regno adsciti cum turba angelica | Igitur tenti ex hinc nobilissimi gemini fratres set uni vocabulo figuntur ligno ferreis aculeis stimulantur planta pedum clavibus fatentes Christum lancea transfossi sunt | His universo laureati sanguine rutilum sidus lucernaque fulgida diu laetere nullatenus potuit Sabastiani inclyta praesentia ortator quique cunctis fuit strenuus | Hic callidorum conventus insidiis regi oblatus extat imperterritus et sciscitatur numina cur temneret Christum cunctanter laudando confessus est esse cum patre deum sempiterniter | Hujus ad vocem furens judex impius jubet in campo hunc sagitis insui quo genus poenae huic ad exitium putans prodesse sibi ad vindicium amens relinquit ipsum velut mortuum | Nullo beatus dolore conteritur cum armaretur divinis virtutibus set convalescens jam virtute praeditus persecutorem obviat modestius proponens morem christiani dogmatis | Immanis ille denuo deserviens fraglis concidi dei sanctum imperat indesinenter usque dum deficeret set mox ut ipsam perferret sententiam spiritum efflat ad patria caelica | Adstote dei gloriosi martyres adstote christi milites fortissimi ferte favorem vobis obsequentibus patrocinate vobis diligentibus et sufragate christiano cetui | En clerus omnis atque sacerdotium en setas omnis sexus vel conditio vestris congaudent hodie victoriis praebete cunctis congrua remedia hac quaeque vestris competunt jam meritis | Qui postulata conferendo plebibus et munimenta Christo servientibus omnibus sitis perenne solatium ad reserandum paradisi aditum qui hujus festum veneramur gaudium | Praesta oramus trinitas indifferens desiderata tibi confitentibus qui solus nomen deitatis obtines pater cum filio atque sancto spiritu in trinitate regnas in perpetuum | Amen | a06915.1 | H |
| Beati qui custodiunt * | h01321a | ALLV |
| Beati omnes qui timent dominum qui ambulant in viis ejus | g01990 | InV |
| Omnes qui videbant * | h03167b | ANTV |
| Beati estis sancti dei omnes qui meruistis consortes fieri caelestium virtutum et perfrui aeternae claritatis gloria ideoque precamur ut memores nostri intercedere dignemini pro nobis ad dominum deum nostrum | 006175 | R |
| Deus judicii dominus beati omnes qui exspectant eum | Populus enim Sion habitabit in Jerusalem plorans nequaquam plorabis miserans miserebitur tui | Ad vocem clamoris tui statim ut audierit respondebit tibi | Et dabit vobis dominus panem artum et aquam brevem et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum | Et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum et aures tuae audient verbum post tergum monentis | Haec via ambulate in eam et neque ad dexteram neque ad sinistram | Et contaminabis lamminas sculptilium argenti tui et vestimentum conflatilis auri tui | Et disperges ea sicut inmunditiam menstruatae egredere dices ei | Et dabitur pluvia semini tuo ubicumque seminaveris in terra et panis frugum terrae et uberrimus et pinguis | Pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose et tauri tui et pulli asinorum qui operantur terram | Commixtum migma comedent sicut in area ut ventilatum est | Et erunt super omnem montem excelsum et super omnem collem elevatum rivi currentium aquarum in die interfectionis multorum cum ceciderint turres | Et erit lux lunae sicut lux solis erit lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum | In die qua alligaverit dominus vulnus populi sui et percussuram plagae ejus sanaverit | Ecce nomen domini venit de longinquo ardens furor ejus et gravis ad portandum | Labia ejus repleta sunt indignatione et lingua ejus quasi ignis devorans | Spiritus ejus velut torrens inundans usque ad medium collium ad perdendas gentes in nihilum et frenum erroris quod erat in maxillis populorum | Canticum erit vobis sicut nox sanctificatae sollemnitatis et laetitia cordis sicut qui pergit cum tibia ut intret in montem domini ad fortem Israhel | Et auditam faciet dominus gloriam vocis suae et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris et flamma ignis devorantis | Allidet in turbine et in lapide grandinis | A voce enim domini pavebit Assur virga percussus | Et erit transitus virgae fundatus quam requiescere faciet dominus super eum | In tympanis et in citharis et in bellis praecipuis expugnabit eum | Flatus enim domini sicut torrens sulphuris succendens eam | h04677 | CaH |
| Beati qui custodiunt * | h00551b | ALLV |
| Beati qui custodiunt * | h01393a | ALLV |
| Beati qui custodiunt * | h01666a | ALLV |
| Beati qui habitant * | h02585c | ANTV |
| Agnus dei qui tollis peccata mundi miserere nobis | (A) Qui sedes ad dexteram patris solus invisibilis rex miserere nobis | (B) Rex regum gaudium angelorum deus miserere nobis | (C) Lux indeficiens pax perpetua hominumque redemptio miserere nobis | (Ia) Angus dei miserere nobis eia et eia | (Ib) Hic est verus agnus de quo Johannes exclamavit dicens | (Ic) Hodie natus est nobis rex regnum dominus hodie nobis venit salus mundi redemptio nostra eia dicamus omnes | (Id) In Jordane baptizavit ovans et dicens | (Ie) Quem Johannes in deserto praedicavit ovans et dicens ecce | (If) Redemptor mundi qui nasci dignatus es hodie pro salute mundi miserere nobis eia eia | (Ig) Summe sacerdos emitte vocem tuam et recita nobis angelorum cantica quam praecinerunt regi nato domino | (D) Interventu beatae Mariae virginis deus | (E) Interventu beati confessoris et doctoris Martialis rex | (F) Interventu beati levitae et martyris Martini rex | (G) Interventu beati levitae et martyris Stephani rex | (H) Majestas lucis aeterne deus conditor | (K) O admirabilis atque ineffabilis rex | (M) Trinitas inseparabilis deitas | 509505.Tp2 | Ag |
| Ecce dominus venit de longe beati omnes qui exspectant eum | h03022 | ANT |
| Beati qui custodiunt * | h01829a | ANTV |
| Beati qui custodiunt * | h03610d | ANTV |
| Oremus omnes meritis beati Vedasti nos adjuvari qui gentem Francorum praedicationis instantia dotuit scandere regna caelestia | 203736 | A |
| Ipsi David intellectus beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata | Beatus vir cui non imputavit dominus peccatum nec est in spiritu ejus dolus | Quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die | Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua conversus sum in aerumna mea dum configitur spina | Delictum meum cognitum tibi feci et injustitiam meam non abscondi dixi confitebor adversum me injustitiam meam domino et tu remisisti impietatem peccati mei | Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt | Tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me exsultatio mea erue me a circumdantibus me | Intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris firmabo super te oculos meos | Nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus in camo et freno maxillas eorum constringe qui non approximant ad te | Multa flagella peccatoris sperantem autem in domino misericordia circumdabit | Laetamini in domino et exsultate justi et gloriamini omnes recti corde | 920031 | PS |
| Beati qui custodiunt * | h00555b | ALLV |
| Beati qui custodiunt * | h01645a | ALLV |
| Domine deus virtutum beati omnes qui sperant in te non privabis bonis eos qui ambulant in aequitate in saecula saeculorum laudabunt te | 002340 | A |
| Beati omnes qui timent dominum qui ambulant in viis ejus | g03204 | Gr |
| Beati qui custodiunt * | h01151a | ALLV |
| Beati qui custodiunt judicium * | h01307a | ALLV |
| Alleluia Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Quis loquetur potentias domini auditas faciet omnes laudes ejus | Beati qui custodiunt judicium et faciunt justitiam in omni tempore | Memento nostri domine in beneplacito populi tui visita nos in salutari tuo | Ad videndum in bonitate electorum tuorum ad laetandum in laetitia gentis tuae ut lauderis cum hereditate tua | Peccavimus cum patribus nostris injuste egimus iniquitatem fecimus | Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae et irritaverunt ascendentes in mare mare Rubrum | Et salvavit eos propter nomen suum ut notam faceret potentiam suam | Et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est et deduxit eos in abyssis sicut in deserto | Et salvavit eos de manu odientium et redemit eos de manu inimici | Et operuit aqua tribulantes eos unus ex eis non remansit | Et crediderunt verbis ejus et laudaverunt laudem ejus | Cito fecerunt obliti sunt operum ejus et non sustinuerunt consilium ejus | Et concupierunt concupiscentiam in deserto et tentaverunt deum in inaquoso | Et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in animas eorum | Et irritaverunt Moysen in castris Aaron sanctum domini | Aperta est terra et deglutivit Dathan et operuit super congregationem Abiron | Et exarsit ignis in synagoga eorum flamma combussit peccatores | Et fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt sculptile | Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis foenum | Obliti sunt deum qui salvavit eos qui fecit magnalia in Aegypto | Mirabilia in terra Cham terribilia in mari Rubro | Et dixit ut disperderet eos si non Moyses electus ejus stetisset in confractione in conspectu ejus ut averteret iram ejus ne disperderet eos | Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem non crediderunt verbo ejus | Et murmuraverunt in tabernaculis suis non exaudierunt vocem domini | Et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto | Et ut dejiceret semen eorum in nationibus et dispergeret eos in regionibus | Et initiati sunt Beelphegor et comederunt sacrificia mortuorum | Et irritaverunt eum in adinventionibus suis et multiplicata est in eis ruina | Et stetit Phinees et placavit et cessavit quassatio | Et reputatum est ei in justitiam in generationem et generationem usque in sempiternum | Et irritaverunt eum ad Aquas contradictionis et vexatus est Moyses propter eos | Quia exacerbaverunt spiritum ejus et distinxit in labiis suis | Non disperdiderunt gentes quas dixit dominus illis | Et commisti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum | Et servierunt sculptilibus eorum et factum est illis in scandalum | Et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis | Et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan et infecta est terra in sanguinibus | Et contaminata est in operibus eorum et fornicati sunt in adinventionibus suis | Et iratus est furore dominus in populum suum et abominatus est hereditatem suam | Et tradidit eos in manus gentium et dominati sunt eorum qui oderunt eos | Et tribulaverunt eos inimici eorum et humiliati sunt sub manibus eorum | Saepe liberavit eos ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et humiliati sunt in iniquitatibus suis | Et vidit cum tribularentur et audivit orationem eorum | Et memor fuit testamenti sui et poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae | Et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui coeperant eos | Salvos nos fac domine deus noster et congrega nos de nationibus ut confiteamur nomini sancto tuo et gloriemur in laude tua | Benedictus dominus deus Israel a saeculo et usque in saeculum et dicet omnis populus fiat fiat | 920105 | PS |
| Beati omnes qui timent dominum qui ambulant in viis ejus | h02484a | RSV |
| Omnes qui videbant * | h03282b | ANTV |
| Beati omnes qui timent dominum (...) | g02781a | InV |
| Alleluia Beati estis sancti Dei omnes qui meruistis consortes fieri caelestium virtutum | g04225 | Al |
| Beati qui custodiunt * | h01213a | ALLV |
| Beati qui habitant * | h02575a | ANTV |
| Congaudentes exsultemus vocali concordia | Ad beati Nicolai festiva sollemnia | Qui in cunis adhuc jacens servando jejunia | A papillas coepit summa promereri gaudia | Adulescens amplexatur litterarum studia | Alienus et immunis ab omni lascivia | Felix confessor cujus fuit dignitatis vox de caelo nuntia | Per quam provectus praesulatus sublimatur ad summa fastigia | Erat in ejus animo pietas eximia et oppressis impendebat multa beneficia | Auro per eum virginum tollitur infamia atque patris earumdem levatur inopia | Quidam nautae navigantes et contra fluctuum saevitiam luctantes navi paene dissoluta | Jam de vita desperantes in tanto positi periculo clamantes voce dicunt omnis una | O beate Nicolae nos ad portum maris trahe de mortis angustia | Trahe nos ad portum maris tu qui tot auxiliaris pietatis gratia | Dum clamarent nec incassum ecce quidam dicens assum ad nostra praesidia | Statim aura datur grata et tempestas fit sedata quieverunt maria | Ex ipsius tumba manat unctionis copia | Quae infirmos omnes sanat per ejus suffragia | Nos qui sumus in hoc mundo vitiorum in profundo jam passi naufragia | Gloriose Nicolae ad salutis portum trahe ubi pax et gloria | Illam nobis unctionem impetres ad dominum prece pia | Qui sanavit laesionem multorum peccaminum in Maria | Hujus festum celebrantes gaudeant per saecula | Et coronet eos Christus post vitae curricula | ah54066 | Sq |
| Omnes qui videbant me * | h03292a | ANTV |
| Canticum graduum Beati omnes qui timent dominum qui ambulant in viis ejus | Labores manuum tuarum quia manducabis beatus es et bene tibi erit | Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae | Ecce sic benedicetur homo qui timet dominum | Benedicat tibi dominus ex Sion et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitae tuae | Et videas filios filiorum tuorum pacem super Israel | 920127 | PS |
| Beati estis sancti dei omnes qui meruistis consortes fieri caelestium virtutum et perfrui aeternae claritatis gloriam ideoque precamur ut memores nostri intercedere dignemini pro nobis ad dominum Jesum Christum | g04585 | In |
| Beati estis sancti dei omnes qui meruistis consortes fieri caelestium virtutum et perfrui claritatis gloria ideoque precamur ut memores nostri intercedere dignemini pro nobis ad dominum deum nostrum | 001581 | A |
| Beati omnes qui timent dominum qui ambulant in viis ejus | g01510a | CmV |
| Beati qui custodiunt * | h01152a | ALLV |
| Beati omnes qui timent dominum qui ambulant invius ejus | 600244a | V |
| Glorietur omnis mundus in martyrum solemnia | Chorus cantet laetabundus per militum suffragia | Honor tanto sit diei in quo sancti milites | Propter laudem Jesu Christi sunt effecti martires | Ut gigantes hi steterunt fortes coram Caesare | Sapienter responderunt se Deum vivum colere | Simulachra non curamus sit dixerunt milites | Deum verum adoramus qui est electorum spes | His auditis Adrianus in electos fremuit et tormentis plurimis hos flagellari praecipit | Flagellati sunt beati vere decem milia et ducuntur supra montem ad crucis supplicia | Crucifixi sunt electi bene octo milia | Alii omnes sunt delecti ejecti in in montis cavernula | Nunc subnixe imploremus martyrum levamiam | Ut laetemur cum beatis in aeterna gloria | ah55039 | Sq |
| Convertimini et expectate dominum ut misereatur vestri ideo exaltabitur parcens vobis quia deus judicii dominus beati omnes qui expectant eum | h02757 | ANT |
| Beati qui * | h03946c | ANTV |
| A solis ortus cardine et usque terrae limitem Christum canamus principem natum Mariae virginis | Gaudete quidquid gentium Judaea Roma et Graecia Aegypte Thrax Persa Scytha rex unus omnes possidet | Laudate vestrum principem omnes beati ac perditi vivi imbecilli ac mortui jam nemo post haec mortuus | Fit porta Christi pervia referta plena gratia transitque rex et permanet clausa ut fuit per saecula | Genus superni numinis processit aula virginis sponsus redemptor conditor suae gigas ecclesiae | Honor matris et gaudium immensa spes credentium per atra mortis pocula resolvit nostra criminal | Lapis de monte veniens mundumque replens gratia quem non praecisum manibus vates vetusti nuntiant | Qui verbum caro factus est praeconio angelico de claustris virginalibus virginis virgo natus est | Rorem dederunt aethera nubesque justum fuderunt patens excepit dominum terra salutem generans | Mirabilis conceptio Christum protulit sobolem ut virgo partum funderet post partum virgo sisteret | Exsultet omnis anima nunc redemptorem gentium mundi venisse dominum redimere quos condidit | Creator cuncti generis orbis quem totus non capit in tua sancta genetrix sese reclusit viscera | Quem pater ante tempora deus deumque genuit matris almae virginitas cum tempore partum edidit | Tollens cuncta facinora et donans sancta munera augmentum lucis afferens tenebris damnum inferens | 008305 | H |
| Congratulamini omnes in domino diem beati Rochi commemorantes in cujus commemoratione laetatur ecclesia plebs exsultat et angeli dulces dant melodias dicentes gloria tibi domine qui talem virum confessorem elegisti | g04655 | In |
| Beati qui habitant * | h01540c | ANTV |
| Beati qui custodiunt * | h01326c | ALLV |
| Quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania | Astiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus dominum et adversus Christum ejus | Dirumpamus vincula eorum et projiciamus a nobis jugum ipsorum | Qui habitat in caelis irridebit eos et dominus subsannabit eos | Tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos | Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus praedicans praeceptum ejus | Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te | Postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae | Reges eos in virga ferrea et tamquam vas figuli confringes eos | Et nunc reges intellegite erudimini qui judicatis terram | Servite domino in timore et exsultate ei cum tremore | Apprehendite disciplinam nequando irascatur dominus et pereatis de via justa | Cum exarserit in brevi ira ejus beati omnes qui confidunt in eo | 920002 | PS |
| Vigilate et orate omnes dies magnus domini appropinquabit de quo per prophetam antea praenuntiavit dicens beati qui parati sunt occurrere illi | a08210 | R |
| Omnes qui videbant * | h03285b | ANTV |
| Beati qui custodiunt * | h04037a | ANTV |
| Ad festa beati Bartholomaei concurrant omnes fideles dei qui eum per electionis gratiam ad dignitatem provexit apostolicam per quem conversa credit India quo patrono gaudet omnis ecclesia sancte Bartholomaee commenda nos Christo ne damnemur in districto judicio | 200085 | A |
| Beati omnes qui timent (...) | 600204 | R |
| Christe qui regnas in caelis et sedes ad dextram patris et habitas inter angelos et archangelos thronos dominationes et apostoli tui te laudant et martyres tui hymnum cantant et confessores in paradiso voces concordant et dicunt o beati omnes qui gloriam deo dicunt et habitant cum eo in pace quia omnes qui propter deum laboraverunt in terris illos perducit ad caelestia regna nos autem oportet te laudare et benedicere quia tu nos de terris ad caelos vocare dignatus es alleluia | a00182 | A |