| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Domine deus meus in te speravi * | h01057a | ALLV |
| In te domine speravi * | h01518b | ANTV |
| In te domine speravi * | h01557b | ANTV |
| Domine deus meus in te * | h02005a | ANTV |
| In te domine speravi * | h02690b | ANTV |
| Ego vero in te speravi domine * | h03549b | ANTV |
| In te domine speravi * | h03525a | ANTV |
| Domine deus meus in te speravi * | h02882a | ANTV |
| In te domine speravi * | h02662a | ANTV |
| Quoniam domine in te speravi * | h03740b | ANTV |
| Deus in te speravi domine * | h03347b | ANTV |
| In matutinis meditabor in te quia factus es adjutor meus domine | h03401 | VRS |
| Pro pace regum et principum invocamus te Domine Deus clementissime adoramus te ut aeris temperiem dones caelique serenitatem et fructus terrae largiri digneris largitor bone Tu es verus pastor noster nos agni et filii tui quam vis miserimi miserere nostri Deus misericordissime Per suffragia omnium sanctorum atque angelorum tuorum supplicamus te rex omnipotens paganorum jugo disspando concute arma illorum confringe et virtutem contere Jesu Christo Domine redemptor arma invictissima nostra Reminiscere redemptor magne quoniam redemisti nos piissime pretiosissime sanguine tuo creator angelorum restaurator hominum spes et misericordia peccatorum nunc et in sempiterna saecula Amen | a07648 | A |
| Benedic domine domum istam et omnes habitantes in ea quia tu domine dixisti pax huic domui benedic domine timentibus te pusillis cum majoribus benedicti vos a domino qui fecit caelum et terram | h01100 | ANT |
| Domine deus meus clamavi ad te alleluia et sanasti me et eduxisti ab inferis animam meam salvasti me ne descenderem in lacum psallite domino alleluia alleluia | h00064 | PRLG |
| Aeterna imago altissimi lumen deus de lumine tibi redemptor gloria honor potestas regia | Tu solus ante saecula spes atque centrum temporum cui jure sceptrum temporum pater supremum credidit | Tu flos pudicae virginis nostrae caput propaginis lapis caducus vertice ac mole terras occupans | Diro tyranno subdita damnata stirps mortalium per te refregit vincula sibique caelum vindicat | Doctor sacerdos legifer praefers notatum sanguine in veste princeps principum regumque rex altissimus | Tibi volentes subdimur qui jure cunctis imperas haec civium beatitas tuis subesse legibus | Gloria tibi domine qui sceptra mundi temperas cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula | a05732 | H |
| Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te deus | Sitivit anima mea ad deum uivum quando veniam et apparebo ante faciem dei | Fuerunt mihi lacrimae meae panes die ac nocte dum dicitur mihi cottidie ubi est | Haec memoratus sum et effudi in me animam meam quoniam ingrediar in locum tabernaculi admirabilis domus dei | In voce exsultationis et confessionis sonus epulantis | Quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in domino quoniam confitebor illi salutare vultus mei et deo meo | A meipso anima mea turbata est propterea memor ero tui domine de terra Jordanis et Hermoniis a monte modico | Abyssus abyssum invocat cataractarum tuarum | Omnia excelsa tua et fluctus tui super me ingressi sunt | In die mandavit dominus misericordiam suam et in nocte decIaravit | Apud me oratio mea deo vitae meae dicam deo meo susceptor meus es quare me oblitus es et quare repulisti et contristatus incedo dum affligit me inimicus | In eo dum confringuntur omnia ossa mea exprobraverunt me qui tribulant anima mea | Dum dicitur mihi per singulos dies ubi est deus tuus | Quare tristis anima mea et quare conturbas me spera in domino quoniam confitebor illi salutare vultus mei et deo meo | Gloria | a01716 | PS |
| Homo iste fecit mirabilia in vita sua et probatus perfectus inventus est in gloria aeterna ibi Christe referimus gratias qui nos divinis muneribus fatias exmensa plena donis tuis omnibus nos fumentes te laudamus domine dequa edentes laudes tibi dicimus nunc et semper per omnia saecula alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia | 003129.1 | A |
| In finem psalmus David pro extasi | In te domine speravi non confundar in aeternum in justitia tua libera me | Inclina ad me aurem tuam accelera ut eruas me esto mihi in deum protectorem et in domum refugii ut salvum me facias | Quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu et propter nomen tuum deduces me et enutries me | Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi quoniam tu es protector meus | In manus tuas commendo spiritum meum redemisti me domine deus veritatis | Odisti observantes vanitates supervacue ego autem in domino speravi | Exsultabo et laetabor in misericordia tua quoniam respexisti humilitatem meam salvasti de necessitatibus animam meam | Nec conclusisti me in manibus inimici statuisti in loco spatioso pedes meos | Miserere mei domine quoniam tribulor conturbatus est in ira oculus meus anima mea et venter meus | Quoniam defecit in dolore vita mea et anni mei in gemitibus infirmata est in paupertate virtus mea et ossa mea conturbata sunt | Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium et vicinis meis valde et timor notis meis qui videbant me foras fugerunt a me | Oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde factus sum tamquam vas perditum | Quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu in eo dum convenirent simul adversum me accipere animam meam consiliati sunt | Ego autem in te speravi domine dixi deus meus es tu | In manibus tuis sortes meae eripe me de manu inimicorum meorum et a persequentibus me | Illustra faciem tuam super servum tuum salvum me fac in misericordia tua | Domine non confundar quoniam invocavi te erubescant impii et deducantur in infernum | Muta fiant labia dolosa quae loquuntur adversus justum iniquitatem in superbia et in abusione | Quam magna multitudo dulcedinis tuae domine quam abscondisti timentibus te perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum | Abscondes eos in abscondito faciei tuae a conturbatione hominum proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum | Benedictus dominus quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita | Ego autem dixi in excessu mentis meae projectus sum a facie oculorum tuorum ideo exaudisti vocem orationis meae dum clamarem ad te | Diligite dominum omnes sancti ejus quoniam veritatem requiret dominus et retribuet abundanter facientibus superbiam | Viriliter agite et confortetur cor vestrum omnes qui speratis in domino | 920030 | PS |
| Psalmus Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam | Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae | Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem et non erat qui sepeliret | Facti sumus opprobrium vicinis nostris subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt | Usquequo domine irasceris in finem accendetur velut ignis zelus tuus | Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt et in regna quae nomen tuum non invocaverunt | Quia comederunt Jacob et locum ejus desolaverunt | Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum cito anticipent nos misericordiae tuae quia pauperes facti sumus nimis | Adjuva nos deus salutaris noster et propter gloriam nominis tui domine libera nos et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum | Ne forte dicant in gentibus ubi est deus eorum et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est | Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum secundum magnitudinem bracchii tui posside filios mortificatorum | Et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi domine | Nos autem populus tuus et oves pascuae tuae confitebimur tibi in saeculum in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam | 920078 | PS |
| Canticum graduum Ad te levavi oculos meos qui habitas in caelis | Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum sicut oculi ancillae in manibus dominae suae ita oculi nostri ad dominum deum nostrum donec misereatur nostri | Miserere nostri domine miserere nostri quia multum repleti sumus despectione | Quia multum repleta est anima nostra opprobrium abundantibus et despectio superbis | 920122 | PS |
| In finem psalmus David Domine probasti me et cognovisti me | Tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam | Intellexisti cogitationes meas de longe semitam meam et funiculum meum investigasti | Et omnes vias meas praevidisti quia non est sermo in lingua mea | Ecce domine tu cognovisti omnia novissima et antiqua tu formasti me et posuisti super me manum tuam | Mirabilis facta est scientia tua ex me confortata est et non potero ad eam | Quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua fugiam | Si ascendero in caelum tu illic es si descendero in infernum ades | Si sumpsero pennas meas diluculo et habitavero in extremis maris | Etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua | Et dixi forsitan tenebrae conculcabunt me et nox illuminatio mea in deliciis meis | Quia tenebrae non obscurabuntur a te et nox sicut dies illuminabitur sicut tenebrae ejus ita et lumen ejus | Quia tu possedisti renes meos suscepisti me de utero matris meae | Confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es mirabilia opera tua et anima mea cognoscit nimis | Non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto et substantia mea in inferioribus terrae | Imperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur dies formabuntur et nemo in eis | Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui deus nimis confortatus est principatus eorum | Dinumerabo eos et super arenam multiplicabuntur exsurrexi et adhuc sum tecum | Si occideris deus peccatores viri sanguinum declinate a me | Quia dicitis in cogitatione accipient in vanitate civitates tuas | Nonne qui oderunt te domine oderam et super inimicos tuos tabescebam | Perfecto odio oderam illos et inimici facti sunt mihi | Proba me deus et scito cor meum interroga me et cognosce semitas meas | Et vide si via iniquitatis in me est et deduc me in via aeterna | 920138 | PS |
| Miserere mei domine miserere mei quoniam in te confidit anima mea | g04728 | In |
| Gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum quoniam tu domine benedices justo domine ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos | g00244 | Of |
| Deus in te speravi domine non confundar in aeternum in tua justitia libera me alleluia | h01632 | SNO |
| Oculi omnium in te sperant domine et tu das illis escam in tempore opportuno | g01127 | Gr |
| In te speravi domine dixi tu es deus meus in manibus tuis tempora mea | g01198 | Of |
| Posuisti domine in capite ejus coronam de lapide pretioso vitam petiit a te tribuisti ei alleluia | g01298 | Of |
| Alleluia Beati qui habitant in domo tua domine in saecula saeculorum laudabunt te | g01602 | Al |
| Ad te domine levavi anima mea deus meus in te confido non erubescam | h02122 | ANT |
| Vide domine afflictionem populi tui quoniam amara est valde humiliati enim sumus in diebus nostris exaudi nos de caelo quia non est alius deus praeter te domine | h04312 | ANT |
| Adversum me exercebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum ego vero orabam ad te domine | h02292 | ANT |
| Exsulta nimium turba fidelium solemne hodie martyris incliti est festum modula carmina fortiter in laudem domini atque potentiam | Caelestis patriae gaudia cogitans Tyrsus vir pepulit omnia saeculi sanctus cum minime crederet in deum afflatus subito flamine sancto est | Saevum conspiciens judicem increpat cur sanctos domini inquit atrocior poenis discrucias valde crudelibus infelix Erebi igne cremandus est | Illico rabidus temporae praesserat hostis cumbricius membra colentium in terra dominum multa perempta sunt sanctorum nitida milia martyrum | Sanctus pro domino Leucius nititur electam animam tradere promtior diversa genera pertulit innocens poenarum cupiens praemia caelica | Athlaeta pedibus impiger ambulans Tyrsus regem ubi reperit impium apprehendens tenuit admonet et docet jam falsa ut colere domat idola | Tunc laeto simulans ore locutus est te Tyrse cupio consilio meo ad sensum tribuens sacrifices diis ut magna accipias copia munerum | Sanctus perspicuum est ait impie quod totus habitet ille nequissimus in te nunc coluber pravus et invidus cum tali pereas principe horride | Gastrum perniciter adfore praecipit plenum lympha caput martyris suffocat corpus quod superest fustibus caedere nodosis acrius pestifer imperat | Sed servus domini voce piissima de vase miserum judicem increpat agnosce dominum lubricae et invide cum cernis opera magna et inclita | Turris construitur altius eminens per gyrum gladiis fixis in ordinem almus ut fastigio positus decidens ense susciperet membra fidelia | Magnus tu domine prae diis omnibus multum mirificus in te credentibus pravis muscipula sis sanctus in aethera Christi glorificat omnipotentia | Victus non valuit insatiabilis saevus terribilis et nova cogitans tormenta sitiens vincere martyrem sed sanctus dominus conterruit malum | Ne Tyrse timeas sic ait angelus directus ego sum a domino deo a te supplicia auferam omnia hostemque poteris vincere pessimum | Exaudi domine cogitat impius inferre onera vincula et omnia fervens oleum plumbum et ungulas ut sanctum superet martyrem et necet | Cernens proficere nil suis viribus sanctum praecipitem in mari praecipit jactare videant ne oculi hominum ter dena stadia a littore longius | Quam mira domine sunt opera tua adducunt manibus martyrem angeli et dulci resonant carmine canticum judex non meruit cernere angelos | Debemus penitus facta retexere quae sanctis meritis reddiderit bona tribus judicibus culpa labentibus quos terra repulit mortuos saepius | Exorant populi martyrem inquiunt oramus domine praecipe protinus terra ut suscipiat corpora judicum quae scatens putrida vermibus funditur | Clementer lacrimas sarculum accipit designans locum ubi corpora condere deberent veniam da pie poscimus martyr nos humiles credimus in deum | Laetentur omnium corda volentium caelestis patriae quaerere gaudia et pravi faciant nulla nocentia ut venti a facie stipula pervolant | Te martyr lacrimis vernule poscimus per te omnipotens conditor ocius durum quo premimur ut jugum auferat et laetos faciat saecla in omnia | Jam summe domine respice saucium delictis populum dele chirographum et nostrum gemitum cerne propitius dans nobis auxilium tempore congruis | Defunctis requiem omnibus tribuis optime et supinus tempora prospera tribue victum pauperibus subsidium viduis omnes percipiant quod pie postulant | Te nostra jubilet gloria perpetim qui solus dominus trinus et unus est jugi imperio saecula continens et cuncta dominans omnibus imperans | Amen | a06500 | H |
| Anima mea desiderat te in nocte de mane domine vigilabo ad te | h02394 | ANT |
| Heu mihi domine quia peccavi nimis in vita mea quid faciam miser ubi fugiam nisi ad te deus meus miserere mei dum veneris in novissimo die | a00411 | R |
| GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Laudibus eximiis bone rex te corde colentes LAUDAMUS TE Oribus hymnidicis modulanti voce cantentes BENEDICIMUS TE Corpore subnixi celebrantes mente subacti ADORAMUS TE Gloria de cujus benedicta loco nitet almus GLORIFICAMUS TE Gratia non gratos quia gratos prescia gignit GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM Ut velut incensum caeli conscendat ad aulam QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS Vulnera dira medens et sancto munere ditans QUONIAM TU SOLUS SANCTUS A quo percipiunt sancti fore quique beantur TU SOLUS DOMINUS Caelorum terraeque maris necnon et abyssi TU SOLUS ALTISSIMUS JESU CHRISTE Carne et mente simul hominem quem credimus esse ete hominem verumque Deum Christum veneramur CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN | ah47199 | Gl |
| Credimus immensum regem cum sidere natum aeterna cujus virtute superna reguntur cujus et imperio caro subditur omnis ab aevo | Regia vos mandata vocant non segniter ite | Hunc regnare fatentes cum mysticis muneribus de terra longinqua adorare venimus | Rex mandat vobis omnis quem terra tremiscit protinus et gressum vestrum dirigatis ad ipsum | Nunc venerande tene sceptrum rex imperiale | Huc semiste mei dissertos pagina ad me properantes vocate | O legis periti a rege vocati cum prophetarum lineis properando venite | O vos scribe interrogati dicite si quid de hoc puero scriptum videritis in libris | Vidimus domine in prophetarum lineis quod manifeste scriptum est | Bethleem non eris minima in principibus Juda ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israel ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum | Regem quem quaeritis [natum esse quo signo didicistis] | Illum natum esse [didicimus in Oriente stella monstrante] | Si illum regnare [creditis dicite nobis] | Ite et de puero [diligenter investigate et inventum redeuntes mihi renuntiate] | Ecce stella in Oriente [praevisa iterum praevenit nos lucida] | Qui sunt hi qui stella duce nos adeuntes et inaudita ferentes | Nos sumus quos cernitis reges Tharsis et Arabum et Saba dona ferentes Christo regi nato domino qui stella deducente venimus adorare venimus | Ecce puer adest quem quaeritis jam properate quia ipse est redemptio vestra | Salve rex saeculorum | Suscipe nunc aurum | Tolle tus tu verus deus | Murram signum sepulturae | Impleta sunt omnia quae prophetitiae dicta sunt | Ite viam remeantes aliam ne delatores tanti regis puniendi [fu]eritis | Deo gratias | Te deum laudamus* | Stella fulgore nimium rutilat magnus dicit primus | Quae regem regum natum monstrat | Quem venturum olim prophaetiae signaverant | Eamus ergo et inquiramus eum offerentes ei munera aurum thus et murram | En magi veniunt et regem regum natum stella duce requirunt | Ante venire jube quo possim singula scire qui sint cur veniant quo nos rumore requirant | Regia vos [mandata vocant non segniter ite] | Nunc venerande [tene sceptrum rex imperiale] | Regem quem quaeritis natum esse quo signo didicistis | Illum natum esse didicimus in Oriente stella monstrante | Si illum regnare creditis dicite nobis | Huc semistae mei | Ite et de puero diligenter investigate et inventum redeuntes mihi renunciate | Ecce stella in Oriente previsa iterum praevenit nos lucida | Qui sunt hi qui stella duce nos adeuntes et | ah49007 | D |
| Miserere spiritus paraclitus consolatio mea illuminatio mea miserere domine deus trinitas et unitas te laudo te adoro te confiteor pax mea spes mea laus mea pulchritudo mea beatitudo mea tibi laus tibi gloria tibi gratiarum actio semper et ubique in saecula sempiterna amen | a02670 | A |
| Medium noctis tempus est prophetica vox admonet dicamus laudes domino patri semper et filio | Sancto quoque spiritui perfecta enim trinitas uniusque substantiae laudando semper nobis est | Medie noctis tempore pergens vastator angelus Aegypto mortem inferens diluit primogenita | Haec hora justis salus est in quo se vinctus angelus ausus punire non fuit signum formidans sanguinis | Aegyptus flebat fortiter tantarum dira funera solus gaudebat Israel agni protectus sanguine | Nos vero Israel sumus laetemur in te domine hostem prosternentes malum Christi defensi sanguine | Medie noctis tempore per vocem evangelicam venturus sponsus creditur regni caelestis conditor | Occurrunt sanctae virgines obviam tunc adventui claras gestantes lampades magno laetantes gaudio | Stulte foris remanent quae extinctas habent lampades frustra pulsantes januam clausam jam regni regia | Quare vigilemus sobrie gestantes mente splendide ut adveniente Jesu digni occuramus obviam | Mediae noctis tempore Paulus quoque et sileas pro Christo vincti in carcer est Christe resolve vincula nostra relaxa crimina in te sanctae credentium | Dignos nos fac rex hagie venturi regni gloriae aeternis ut mereamur te laudibus concinere | Praesta | a01758.3 | H |
| In cunctis tuis operibus te domine merito benedicimus qui beatae Wiboradae virginale lilium hodie rosis per ejus tinxeras martyrium alleluia | 206979 | A |
| Tu scis domine recordare mei et visita me et tuere me ab his qui persecuntur me | Noli in patientia tua suscipere me scito quoniam sustinui pro te opprobrium | Inventi sunt sermones tui et comedi eos | Et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in laetitiam cordis mei quoniam invocatum est nomen tuum super me domine deus exercituum | Non sedi in concilio ludentium et gloriatus sum | A facie manus tuae solus sedebam quoniam comminationem replesti me | Quare factus est dolor meus perpetuus et plaga mea disperabilis renuit curari | Facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium | Propter hoc haec dicit dominus | Si converteris convertam te et ante faciem meam stabis | Et si separaveris pretiosum a vili quasi os meum eris | Convertentur ipsi ad te et tu non converteris ad eos | Et dabo te populo huic in murum aereum fortem et bellabunt adversum te et non praevalebunt quia ego tecum sum ut salvem te et eruam dicit dominus | Et liberabo te de manu pessimorum et redimam te de manu fortium | h04696 | CaH |
| Ecce civitas virtus et salvatio nostra | Pone murum et circa murum munitione muri | Aperite portas intret plebs praecipiens veritatem qui sunt veritati et custodiens pacem | Quoniam in te speraverunt domine usque in aeternum deus magnus et aeternus | Quomodo humiliasti et deduxisti eos qui quo morabuntur in altissimis | Civitates fortissimas deiciens et deducens eas usque ad unum et conculcabunt eas pedes mansueturum et humilium | Directa facta est via justorum et praeparatum est iter sanctorum | Haec viae domini judicium speravimus in misericordia ejus et in memoria quae concupiscit animam nostram | h04709 | CaH |
| Diligam te domine * | h02901a | ANTV |
| Domine audivi vocem tuam et timui consideravi opera tua et expavi | In medio duorum animalium cognosceris cum appropinquaverint anni innotescis cum advenerit tempus ostenderis | In eo cum turbabitur anima mea in ira misericordiae memoraveris | Deus a Libano veniet et sanctus de monte Obbaco et condenso | Aperuit caelos virtus ejus et laude ejus plena est terra | Splendor ejus sicut lumen erit cornua in manibus ipsius sunt | Ibi constabilita est virtus gloriae ejus et posuit caritatem firmam fortitudinis suae | Ante faciem ejus ibit verbum et exiebit in campis pedes ejus steterunt et mota est terra | Aspexit et defluxerunt gentes et confracti sunt montes vehementer liquefacte sunt colles aeternales | Itinera secularia ejus pro laboribus vidi tabernacula Etiopum expavescent tabernacula terrae Madian | Numquid in fluminibus irae tuae domine aut in fluminibus furor tuus aut in mari impetus tuus | Quoniam conscendens super aequos tuos et aequitatus tuus sanitas | Tendens et extendens arcum tuum super sceptra dicit dominus | A fluminibus scinditur terrae viderunt te et dolebunt populi | Spargis aquas in itinera dedit abyssus vocem altitudinem fantasiae suae | Elevatus est sol et luna stetit in ordine suo | In lumine jacula tua ibunt in splendoribus coruscationes armorum tuorum | In comminatione tua minaberis terram et in furore tuo deducis gentes | Existi in salutem populi tui ut salvos facias Christos tuos | h04723 | CaH |
| Altaria tua domine virtutum rex meus et deus meus beati qui habitant in domo tua in saecula saeculorum laudabunt te in atria tua Christe | h02932b | SNOV |
| In te domine speravi non confundar in aeternum in justitia tua libera me et eripe me | g02634a | InV |
| Dum congregarentur omnes simul adversum me ut acciperent animam meam consiliati sunt ego vero in te speravi domine | h02964 | ANT |
| Fiat domine misericordia tua super nos sicut speravimus in te | h03056a | LDOFV |
| Bonorum meorum non indiges in te speravi conserva me domine | 001742 | A |
| Laeti colentes famulum qui te perfecte coluit tibi grabanter domine amoris hymnum promimus | Christi fidelis assecla ultro reliquit gaudia cuncta quae mundus exhibet fugaces atque copias | Tibi se vovit subditum humilitate oboediens Christi carnis munditie sponsi aemulator virginum | Tibi placere gestiit tibique adhaesit unice mentem verba vel opera amoris fovens ignibus | His caritatis vinculis in terris tibi deditus liber ad astra jugiter triumphaturus prodiit | Ejus exemplis excitos da gradi nos alacriter ut te cum nato et spiritu laudemus hymnis caelicis | a03234 | H |
| Fiat misericordia tua domine super nos quemadmodum speravimus in te | g01309b | CmV |
| Deus in te speravi * | h03348b | ANTV |
| Domine deus virtutum beati omnes qui sperant in te non privabis bonis eos qui ambulant in aequitate in saecula saeculorum laudabunt te | 002340 | A |
| Rogamus te Domine Deus quia peccavimus tibi veniam petimus quam non meremur Manum tuam porrige quam lapsi qui latroni confitenti paradysi januas aperuisti Vita nostra in dolore suspirat et in opere non emendat Si exspectas non corripimur et si vindicas non duramus | 007549.1 | A |
| Te sanctum dominum in excelsis laudant omnes angeli dicentes te decet laus et honor domine | 007757 | R |
| Exaltabo te domine quoniam suscepisti me educ de inferno animam meam salva me domine a descendentibus in lacum exter factus sum fratribus meis quia jussisti me vocasti me deus ecce venio suscipe me | 002756 | A |
| Placabilis esto domine et ostende te nobis in tempore tribulationis et angustiae nostrae | h00959 | ACC |
| Aeterna imago altissimi lumen deus de lumine tibi redemptor gloria honor potestas regia | Tu solus ante saecula spes atque centrum temporum cui jure sceptrum temporum pater supremum credidit | Tu flos pudicae virginis nostrae caput propaginis lapis caducus vertice ac mole terras occupans | Diro tyranno subdita damnata stirps mortalium per te refregit vincula sibique caelum vindicat | Doctor sacerdos legifer praefers notatum sanguine in veste princeps principum regumque rex altissimus | Tibi volentes subdimur qui jure cunctis imperas haec civium beatitas tuis subesse legibus | Gloria tibi domine qui sceptra mundi temperas cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula | a05733 | H |
| Te deum laudamus te dominum confitemur | Te aeternum patrem omnis terra veneratur | Tibi omnes angeli tibi caeli et universae potestates | Tibi cherubim et seraphim incessabili voce proclamant | Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth | Pleni sunt caeli et terra majestatis gloriae tuae | Te gloriosus apostolorum chorus | Te prophetarum laudabilis numerus | Te martyrum candidatus laudat exercitus | Te per orbem terrarum sancta confitetur ecclesia | Patrem immense majestatis | Venerandum tuum verum et unicum filium | Sanctum quoque paraclytum spiritum | Tu rex gloriae Christe | Tu patris sempiternus es filius | Tu ad liberandum suscepturus hominem non horruisti virginis uterum | Tu devicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna caelorum | Tu ad dexteram dei sedes in gloria patris | Judex crederis esse venturus | Te ergo quaesumus tuis famulis subveni quos pretioso sanguine redemisti | Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria munerari | Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tuae | Et rege eos et extolle illos usque in aeternum | Per singulos dies benedicimus te | Et laudamus nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi | Dignare domine die isto sine peccato nos custodire | Miserere nostri domine miserere nostri | Fiat misericordia tua domine super nos quemadmodum speravimus in te | In te domine speravi non confundar in aeternum | 909010 | Va |
| Tituli inscriptio ipsi David conserva me domine quoniam speravi in te | Dixi domino deus meus es tu quoniam bonorum meorum non eges | Sanctis qui sunt in terra ejus mirificavit omnes voluntates meas in eis | Multiplicatae sunt infirmitates eorum postea acceleraverunt non congregabo conventicula eorum de sanguinibus nec memor ero nominum eorum per labia mea | Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu es qui restitues hereditatem meam mihi | Funes ceciderunt mihi in praeclaris etenim hereditas mea praeclara est mihi | Benedicam dominum qui tribuit mihi intellectum insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei | Providebam dominum in conspectu meo semper quoniam a dextris est mihi ne commovear | Propter hoc laetatum est cor meum et exsultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe | Quoniam non derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem | Notas mihi fecisti vias vitae adimplebis me laetitia cum vultu tuo delectationes in dextera tua usque in finem | 920015 | PS |
| Domum tuam domine Mariam virginem in qua decorem induisti et te virtute precinxisti decet sanctitudo in longitudinem dierum | a08309 | A |
| Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia domine virtutum beatus homo qui sperat in te | g00108 | TcV |
| Deus altissimus magnanimis miserator et multe misericordiae patiens super mala hominum | Tu ergo domine secundum multitudinem bonitatis tuae promisisti indulgentiam et remissionem delinquentibus et abundantiam misericordiae tuae statuisti penitentiam peccatoribus ad salutem | Tu ergo domine deus justorum non posuisti penitentiam justis tuis Abraham Isaac et Jacob qui non peccaverunt tibi sed posuisti penitentiam mihi peccatori | Quoniam super numerum arenae maris abundaverunt iniquitates meae et non est declinatio multitudinis delictorum meorum | Et nunc iste contineor digne comprimor per curvatus multis vinculis ferreis ad non erigendum caput | Quoniam non sum dignus aspicere et videre altitudinem caeli prae injustitiis meis | Quoniam irritavi furorem tuum et feci malum coram te | Statuens abominationes et multiplicans odiositates | Et nunc flecto genua cordis mei precans ad te bonitatem | Peccavi domine peccavi et iniquitatem meam ego agnosco | Ne perdas me cum iniquitatibus meis neque in finem iratus contineas mala mea neque condemnaveris me cum his qui sunt in inferiora terrae | Tu es enim deus penitentium ut in me ostendas bonitatem tuam | In dignum me salvabis secundum multitudinem misericordiae tuae et glorificabo nomen tuum in omni vita mea | Quoniam te laudat omnis virtus caelorum et tibi est gloria in saecula saeculorum | h03956a | ANTV |
| Exclamaverunt ad te domine in tempore afflictionis suae et tu de caelo exaudisti eos alleluia alleluia | g00185 | In |
| Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosus in saecula | Et benedictum nomen gloriae tuae quod est sanctum et laudabile et gloriosum in saecula | Benedictus es in templo sancto gloriae tuae et laudabilis et gloriosus in saecula | Benedictus es super thronum sanctum regni tui et laudabilis et gloriosus in saecula | Benedictus es super sceptrum divinitatis tuae et laudabilis et gloriosus in saecula | Benedictus es qui sedes super cherubim intuens abyssos et laudabilis et gloriosus in saecula | Benedictus es qui ambulas super pennas ventorum et super undas maris et laudabilis et gloriosus in saecula | Benedicant te omnes angeli et sancti tui et laudent te et glorificent in saecula | Benedicant te caeli terra mare et omnia quae in eis sunt et laudent te et glorificent in saecula | Gloria patri et filio et spiritui sancto et laudabili et glorioso in saecula | Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum et laudabili et glorioso in saecula | Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosus in saecula | g00523 | H |
| Suavissime universorum domine misericordiarum pater piissime qui omnia sub peccato concludis ut omnium miserator miserearis miseri tuorum in omnibus miseraminum nos memores te pietatis nimiae te fontem rogamus supplices ut apud te potenti beatae Mariae Magdalenae suffulti precamine ejus te solum exemplo mereamur diligere multum ut et remittas nobis quod heu in multis tibi soli peccavimus multum | 005037 | A |
| Te decet hymnum deus in Sion * | h04146a | ANTV |
| Salvum fac servum tuum domine deus meus sperantem in te | h04167 | ANT |
| Adversum me exercebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum ego vero orationem meam ad te domine tempus beneplaciti deus in multitudine misericordiae tuae | g00872 | Cm |
| Conserva me domine quoniam in te speravi dixi domino deus meus es tu | 006002a | V |
| Quia in te speravi domine | 006148a | V |
| Domine deus ad te levavi oculos meos in die tribulationis meae exaudi me | h02102 | RS |
| Domine probasti cor meum ante te secutus sum doctrina tua libera me manibus inimicorum meorum sanctifica me in conspectu tuo quia justus es domine et confitebor nomini tuo | h02117 | RS |
| Alleluia Conserva me domine quoniam in te speravi dixi deus meus es tu | g02187 | Al |
| Et nunc sequimur in toto corde nostro et timemus te domine et quaerimus faciem tuam ne confundas nos | h02385a | RSV |
| Alleluia in matutinis meditabor in te domine quia factus es adjutor meus alleluia alleluia | h00296 | SNO |
| GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Qua Stephanus repletus inimicos prece sublevat LAUDAMUS TE Quem jubilant astra caeli et creata cuncta collaudant BENEDICIMUS TE Quem benedicunt caelestia et terrenorum omnis generatio ADORAMUS TE Cujus solius potestas saeculis fuit prior omnibus ut erit GLORIFICAMUS TE O gloriosissime regum qui tuos sanctos coronis jocundissimus donas ornari GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS QUONIAM TU SOLUS SANCTUS TU SOLUS DOMINUS TU SOLUS ALTISSIMUS JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN Qua celebris sanctus iste fuit mire semper preditus | 509502.Tp557 | Tp |
| Saeculum istud sprevere religiosa fide quique ex toto hunc mumdum orruere propter te ast devicta morte fulgebunt ante teb domine at instar lucidi titani fulgebunt in fines tuis mundi | h02654 | VAR |
| Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis laudamus te benedicimus te adoramus te glorificamus te gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam domine deus rex caelestis deus pater omnipotens domine fili unigenite Jesu Christe domine deus agnus dei filius patris qui tollis peccata mundi miserere nobis qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram qui sedes ad dexteram patris miserere nobis quoniam tu solus sanctus tu solus dominus tu solus altissimus Jesu Christe cum sancto spiritu in gloria dei patris amen | 509502 | Gl |
| (A) Miserere super nos omnium domine Exaudi preces quas fecisti clamantes te hodie | Agnus dei qui tollis peccala mundi miserere nobis | (B) Suscipe pie rex quod petimus a te domine ne derelinquas nos rex gloriae sed fac nos pervenire in sempiterna gloria Miserere nobis | (la) Agnus dei miserere nobis eia et eia | (lb) Haec festa praecelsa convenite omnes sacrum corpus percipere una voce proclamantes | 509505.Tp9 | Ag |
| In te domine speravi non confundar in aeternum | 006939 | R |
| Cunctipotens dominator caeli et angelorum terrae maris et mortalium | Qui de limo formaveras Adam primum hominem et paradiso posueras | Humano semper generi summi regis gratiam toto corde desideranti | Tu Christe Domine qui in almae matris uterum de caelo missus prodiisti | Et crucis patulae ligno pendens veteris Adae vulnus vulnere detersisti | Nunc preces populi baptismatis gurgite loti ad te directas clemens audi | Spiritus alme qui in specie innocuae alitis super Christum baptizandum Jordane transisti | Et discipulorum pectora muneribus divinis adimplesti super illos ut ignis apparens | Te corde precamur humili ut pariter cum patre et coaeterna prole nos digneris igne implere tui amoris | ah47084 | Tp |
| Christe qui regis omnia verbo alisque carnem nostram cruce illuminans eam perducis ad deum patrem | Exemplum dans apostolis redemptionem corporis crucis ornatu floruit laetemur in te domine | Deo patri | a07005 | H |
| Oculi omnium in te sperant domine et tu das escam illorum in tempore opportuno | 006977a | V |
| Te deprecamur dominum misericordem et pium propter nomen tuum domine esto nobis propitius | Sollicitudinem nostram super te deus jactamus nisi misertus fueris in vano laborabimus | Eaque tibi displicent te adjuvante vincamus salvasti nos vigilantes custodi nos dormientes | In pace in idipsum securi requiescamus exsurgentes diluculo sobrie te adoremus | Peccata nostra ablue et miserere nobis deus qui regnas in perpetuum adesto nostris praecibus | Qui es unus potentia dele nostra cirografa ut tua semper gloria cuncta laudemus per saecula | Amen | a07045 | H |
| Exaltabo te domine quoniam * | h02878a | ANTV |
| Benedictus vir qui confidit in domino et erit dominus fiduciam ejus | Et erit tamquam lignum quod aras plantatur super aquas | Quod ad humorem mittit radices suas et non timebit dum venerit estus | Et erit folium ejus viride et in tempore siccitatis non erit sollicitus nec aliquando desinit facere fructum | Sana me domine et sanabor salvum me fac et salvus ero quia laus mea et virtus mea tu es | Ecce ipsi dicunt ad me ubi est verbum domini veniat et ego non sum turbatus | Te pastorem sequens et diem hominis non concupibi tu scis | Quod egressum est de labiis meis rectum in conspectu tuo fuit | Non sit mihi formidinis spes mea in die afflictionis meae | Confundantur qui me persecuntur et non confundar ego | Paveant illi et non paveam ego | Induc super eos diem afflictionis et duplici contritione contere eos | h04710 | CaH |
| In spiritu humilitatis et in animo contrito suscipiamur domine a te et sic fiat sacrificium nostrum ut ad te suscipiatur hodie et placeat tibi domine deus | g01165b | OfV |
| In te Domine speravi non confundar in aeternum | g03100d | TcV |
| In Jerusalem tuae virtutes et laudes tuae sunt domine et merito te celebrant nostrae canunt voces qui nos ut debitas honores tibi referre queamus redemisti in Jerusalem | g00781.Tp2 | Tp |
| Domine salvum fac regem et exaudi nos in quacumque die invocaverimus te alleluia | h00704 | PRLG |
| Non est deus praeter te domine in nova signa et inmuta mirabilia miserere plebi tuae super quam invocatur nomen tuum miserere civitati sanctificationis tuae reple Sion inenarrabilis et gloria tua populum tuum | h00742 | PRLG |
| Domine deus salutis meae in die clamavi et nocte coram te | g00706a | InV |
| Benedictionis tuae domine munere justificatus et scuto tuae protectionis in passione munitus nominis sui coronam Stephanus a te percipere meruit | 001713 | A |
| Conserva me domine quoniam in te speravi | 001890 | A |
| Inclina domine aurem tuam ad me et exaudi me salvum fac servum tuum deus meus sperantem in te miserere mihi domine quoniam ad te clamavi tota die | g01177c | CmV |
| Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis laudamus te benedicimus te adoramus te glorificamus te gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam domine deus rex caelestis deus pater omnipotens domine fili unigenite Jesu Christe spiritus et alme orphanorum paraclite domine deus agnus dei filius patris primogenitus Mariae virginis matris qui tollis peccata mundi miserere nobis qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram ad Mariae gloriam qui sedes ad dexteram patris miserere nobis quoniam tu solus sanctus Mariam sanctificas tu solus dominus Mariam gubernas tu solus altissimus Mariam coronas Jesu Christe cum sancto spiritu in gloria dei patris amen | 509502.1 | Gl |
| Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Qui cum unigenito filio tuo et spiritu sancto unus es deus unus es dominus non in unius singularitate personae sed in unius trinitate substantiae | Quod enim de tua gloria revelante te credimus hoc de filio tuo hoc de spiritu sancto sine differentia discretionis sentimus | Ut in confessione verae sempiternaeque deitatis et in personis proprietas et in essentia unitas et in majestate adoretur aequalitas | Quam laudant angeli atque archangeli cherubim quoque et seraphim qui non cessant clamare cottidie una voce dicentes | g02793 | Pr |
| In matutinis meditabor in te quia fuisti adjutor meus domine | h03876 | MT |