| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Laus omnibus sanctis ejus (…) | h00004b | LDMTV |
| Alleluia cantate domino canticum novum laus ejus in ecclesia sanctorum | Laetetur Israel in eo qui fecit eum et filii Sion exsultent in rege suo | Laudent nomen ejus in choro in tympano et psalterio psallant ei | Quia beneplacitum est domino in populo suo et exaltabit mansuetos in salutem | Exsultabunt sancti in gloria laetabuntur in cubilibus suis | Exaltationes dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum | Ad faciendam vindictam in nationibus increpationes in populis | Ad alligandos reges eorum in compedibus et nobiles eorum in manicis ferreis | Ut faciant in eis judicium conscriptum gloria haec est omnibus sanctis ejus alleluia | 920149 | PS |
| Fundamenta ejus in montibus sanctis | Diligit dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob | Gloriosa dicta sunt de te civitas dei | Memor ero Rahab et Babylonis scientium me | Ecce alienigenae et Tyros et populus Aethiopum quae fuerunt illic | Mater Sion dicet homo et homo factus est in ea et ipse fundavit eam altissimus | Dominus narrabit in scripturis populorum et principum horum qui fuerunt in ea | Sicut laetantibus nobis omnibus commemoratio est in te | h02854a | ANTV |
| Instante vero jam tempore quo officium dominicae preadicationis a sanctis ad impleretur apostolis venerunt Romam princeps apostolorum Petrus et condiscipulis ejus Martialis veritatem praedicantes omnibus Deum ignorantibus | a06541 | R |
| Exultent caeli sidera quadrique orbis spacia pontus et cuncta condita per haec sacra sollemnia | Regem laudent assidue qui sanctos cunctos hodie palmis ornant victoriae coronis atque gloriae | In sanctorum primordiis te decet rex mirabilis et principale jubilum et cunctis plebs obsequium | Te trinus in agminibus ordo fulget angelicus per sua nos suffragia adjutae ducant atria | Patriarcharum numerus et prophetarum cuneus pro nobis rogent omnibus ut simus unus populus | Apostolorum caritas et martyrum societas nostras perducant animas mundas ad agni nuptias | Confessores egregii atque doctores inclyti ad suum nos consortium ducant post vitae terminum | Maria Christi thalamus atque chorus virgineus cum sanctis simul omnibus solvat quidquid peccavimus | Ibi vera securitas ibi summa felicitas ibi est agni caritas ibi regina claritas | Ibi laus honor jubilum decus virtus imperium qui sine fine concinunt hymnum sancti mellifluum | Amen | a06856 | H |
| Concentu parili hic te Maria veneratur populus teque piis colit cordibus | Generosi Abraham tu filia veneranda regia de Davidis stirpe genita | Laetare mater et virgo nobilis Gabrielis archangelico quae oraculo credula genuisti clausa filium | In cujus sacratissimo sanguine emundatur universitas perditissimi generis ut promisit deus Abrahae | Te virga arida Aaron flore speciosa te figurat Maria sine viri semine nato floridam | Tu porta jugiter serata quam Ezechielis vox testatur Maria soli deo pervia esse crederis | Sed tu tamen matris virtutum dum nobis exemplum cupisti commendare subisti remedium pollutis statutum matribus | Ad templum detulisti tecum mundandum qui tibi integritatis decus deus homo genitus adauxit intacta genetrix | Laetare quam scrutator cordis et renum probat habitatu proprio singulariter dignam sancta Maria | Exsulta cui parvus arrisit tunc Maria qui laetari omnibus et consistere suo nutu tribuit | Ergo quique colimus festa parvuli Christi propter nos facti ejusque pie matris Mariae | Si non dei possumus tantam exsequi tardi humilitatem forma sit nobis ejus genetrix | Laus patri gloriae qui suum filium gentibus et populo revelans Israel nos sociat | Laus ejus filio qui suo sanguine nos patri concilians supernis sociavit civibus | Laus quoque sancto spiritui sit per aevum | ah53099 | Sq |
| Oramus te aeterna spes et summa | A quo bonitas lux et felicitas et bona manant omnia A quo tempora et cuncta saecula certa capiunt spatia | Adsis precibus quas tibi sonant plebs tua in hac pretiosissima festivitatis die terris omnibus lucida In qua meruit cernere tuam gloriam virgo in coelestibus et evangelista tuba Johannes apostolica | Qui te in excelsis habitantem viderat Quomodo aquila soli figens lumina | Coeli petivit limina et sic inaudita saeculis praeconia Tua salutari debriatus gratia mortalibus infuderat | Abhinc ergo tuam aeterne domine misericordiam Obsecramus ut hanc quam ille semitam nobis ostenderat | Et mente devota et fide sincera Sequamur hanc tibi beneplacitam | Et ejus meritis cernere tuam jam mereamur patriam Tibi laus et honor tibi claritas pax sit et omnis gloria | ah10279 | Sq |
| Fulget coruscans ut sidus exuberans candens eus quem missus inter omnibus praedicat gentes lumen verum sanctium repleatur quem omnes cunctis mirabilibus prodigiorum gestans quem miraculus | Hic est Philipus beatus scitam evangelium novenis annis post Christi ascensio receptus fuit ad mortis stadium inqua stabat draco ingens pessimus | Fiunt virtutes per manus apostoli duos tribu nos quem draco prostraberat seu filium sacrificans pontificis recuperabunt prospera libertitas et reddunt deo gratias multimodas | In locum dirum quem draco steterat benigne jussit ut vexilla conlocent virtutes magnas imperant ad quae rere tunc draco ipse quae prae erat Sevius in Christi laudem solitudo permanet | Per manus sancti Philippi apostoli omnes delictis poenitemdi perferunt suscitat fructos et curat quem morbidos et ipse illis tempus manum praedicat et sic ad Christum spiritum quem deferat | Audiam fecit domini magnalia quomodo venit et de virgo prodiit in mundus iste miraculis claruit et post in finem passionem suscepit inde resurgens et ad polum reddiens | Post hec beatis vocat ad se populus levitas jubet et sacerdos fieri deorum templa nimia ex trux rere ec tuarum quem scium erigere aeresicorum de errore reddere | Ex tunc ad deum emisit Christum cum due ejus virgines et filiae ex luce septem scit per in spiramine amatus quoque sepulcrali lumine ibi provisam dei manet gloriae | Te exoramus sancte Christe domine ut haec patronum intercessor praemiges procuntis servis christianus ad jubes ut in haec mundo tutelam ad ideas et in praesentem requiem accumules | Recipiantur cuncti omnes veniam quietem pacis et tranquilla gratiam et qui haec laudem condidit libertitas per intercessu praecibus apostolum et exauditor Jerusalem Christum dominum | Sit laus patri potentia deitas sit filio scientiae in laudibus sit paraclito sempiterna carmina et essentiae quem indivisa gloria in omni evo per aeterna saecula | a06727 | H |
| Laus cantici David qui habitat in adjutorio altissimi in protectione dei caeli commorabitur | Dicet domino susceptor meus es tu et refugium meum deus meus sperabo in eum | Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium et a verbo aspero | Scapulis suis obumbrabit tibi et sub pennis ejus sperabis | Scuto circumdabit te veritas ejus non timebis a timore nocturno | A sagitta volante in die a negotio perambulante in tenebris ab incursu et daemonio meridiano | Cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non appropinquabit | Verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis | Quoniam tu es domine spes mea altissimum posuisti refugium tuum | Non accedet ad te malum et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo | Quoniam angelis suis mandavit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis | In manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum | Super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem | Quoniam in me speravit liberabo eum protegam eum quoniam cognovit nomen meum | Clamabit ad me et ego exaudiam eum cum ipso sum in tribulatione eripiam eum et glorificabo eum | Longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum | 920090 | PS |
| Haec femina laudabilis et honorata meritis ut sanctis pollet moribus triumphat sic cum angelis | Ex corde devotissimo orans deum cum lacrimis vigiliis jejuniis haerebat haec assiduis | Contemnens mundi gloriam ac mente semper integra perfectam post justitiam migravit super sidera | Quae sanctitatis actibus sua ditavit limina laetatur nunc perpetuis caelestis aedis praemiis | Laus uni ac trino domino qui nos ejus precatibus peracto vitae termino conjungat caeli civibus | a03390 | H |
| Nato patris sine matre nato matris sine patre detur laus et gloria | Qui victricem te felicem ut reginam Katharinam coronavit gloria | Gaudet chorus coelestium suo regi psallentium de tua victoria | Ergo gaude Deo digna et nos tecum o benigna in tui memoria | Virgo pia gloriosa per spiritum Christi sponsa et ipsius filia | Sed secundum carnem florens stirpe decens forma recens costi regis filia | Tu unica parentibus disciplinis scholaribus imbuta divinitus | Praecipuis exterius doctoribus interius dono sancti spiritus | Cujus dulcis te perfudit et suavis te docuit in omnibus unctio | Nam diffusa in labiis larga supervenit tuis ejus benedictio | Ad certamen animata signo crucis roborata regis fers insignia | Oratores superati per te testes Christi te facti possident coelestia | Post reginam egregium regis ducem porphium ducentis militibus | Sociatis convercisti dignos Deo reddidisti unctis caeli civibus | Laudem tanti dux femina facti petis et accipis exorandi spatium | Post carcerem post verbera post rotarum supplicia vitae tenens bravium | Non sanguinem sed lac fundis Katherina mater dulcis de cervice lactea | Cujus corpus per aera in vertice montis Sina virtus vexit caelica | Candidata purpurata stola regis lator legis induit te filius | Speciosa generosa haec regina et benigna cujus hic est filius | Festum tuum celebrantes memoriam venerantes floreant virtutibus | Sponsi tui prece pia in praesentis vitae via fruantur amplexibus | Ergo confer pietatis lac et donum caritatis da salutis oleum | Ut cantemus omnes tecum alleluia carmen laetum angelorum canticum Amen | ah09260.1 | Sq |
| Sanctos portamus sanctorum laudes dicimus et nos in terra psallimus in caelis canunt angeli pax in caelo pax in terra pax in omni populo pax in sacerdotibus et in omnibus sanctis ejus | a02552 | A |
| Nato patris sine matre nato matris sine patre detur laus et gloria | Qui victricem te felicem ut reginam Katharinam coronavit gloria | Gaudet chorus coelestium suo regi psallentium de tua victoria | Ergo gaude Deo digna et nos tecum o benigna in tui memoria | Virgo pia gloriosa per spiritum Christi sponsa et ipsius filia | Sed secundum carnem florens stirpe recens carne decens costi regis filia | Tu unica parentibus disciplinis scholaribus imbuta divinitus | Praecipuis exterius doctoribus interius dono sancti spiritus | Hujus dulcis te perfudit et suavis te docuit in omnibus unctio | Nam diffusa in labiis larga supervenit tuis ejus benedictio | Ad certamen animata signo crucis roborata regis fers insignia | Oratores superasti Christi testes per te facti possident coelestia | Candidata purpurata stola legislator regis induit te filius | Speciosa generosa haec regina haec benigna cujus hic est filius | Sponsi tui prece pia in praesentis vitae via fruantur amplexibus | Festum tuum celebrantes memoriam venerantes floreant virtutibus | Ergo confer pietatis lac et donum caritatis da salutis oleum | Ut cantemus omnes tecum alleluia carmen laetum angelorum canticum | ah09260 | Sq |
| Gloria haec est omnibus sanctis ejus | 002945 | A |
| Hymnus omnibus sanctis ejus filiis Israel populo appropinquanti sibi gloria haec est omnibus sanctis ejus | 003155 | A |
| Hymnum omnibus sanctis ejus filiis Israel populo appropinquante sibi alleluia alleluia | 001326zn | AV |
| Laus almae sit trinitati et gratiarum accio ejus in mense pietati qui in tripharia immo quadrifaria orbis partitione ex omnibus tribubus et linguis unum corpus conficit ecclesiae de cujus clara filiorum genitura inter alios tanta matre pro creatus excellentissima bohemicae gentis nobilitate processit o rumdus beatus vir Wenceslaus quem frater male Germanus invidus et saevus ut kain abelem olim effecit martyrem | a00165 | A |
| Qui exaltavit cornu populi sui hymnis omnibus sanctis ejus filiis Israel populo appropinquanti sibi | h03040 | LDMT |
| Haec est gloria omnibus sanctis ejus | 003000 | A |
| Ut fiat in eis judicium conscriptum gloria haec est omnibus sanctis ejus alleluia alleluia | 001326zw | AV |
| Laudum carmina creatori lira plaude eia Pangens inclita Benedicti gesta voce canora | A puero florida sprevit mundi cuncta gliscendo caelica Et domini gratia confracta restaurat fraus signo retecta | Fratrem verbere miserum virtute reparat Ferrum enatat solida fit undae semita | Rupes flumina dant insolita corvus nil murmurans fert jussa Vidi sphaericam mundi machinam radio sub uno collectam | Binos zabuli salvavit ab ira Patri filium post mortem redonat | Prophetis non impar ventura pronuntiat pueri superba divinat Sororis lacrimae fraterna mutant vota fantur simul Dei archana | Post haec anima sororis ad alta evolat Frater haec ita audiens mox laudem decantat | Laus et hono sit Christo et sanctis omnibus gloria | ah53131 | Sq |
| Urbs beata Jerusalem dicta pacis visio quae construitur in caelis vivis ex lapidibus et angelis coornata ut sponsata comite | Nova veniens e caelo nuptiali thalamo praeparata ut intacta copulatur domino plateae et muri ejus ex auro purissimo | Portae nitent margaritis adytis patentibus et virtute meritorum illuc introducitur omnis qui pro Christi nomine hic in mundo premitur | Tunsionibus pressuris expoliti lapides suis coaptantur locis per manum artificis disponuntur permansuri sacris aedificiis | Angularis fundamentum lapis Christus missus est qui compage parietis in utroque nectitur quem Sion sancta suscepit in quo credens permanet | Omnis illa deo sacra et dilecta civitas plena modulis in laude et canore jubilo trinum deum unicumque cum favore praedicat | Hoc in templo summe deus exoratus adveni et clementi bonitate precum vota suscipe largam benedictionem hic infunde jugiter | Hic promereantur omnes petita adquirere et adepta possidere cum sanctis perenniter paradisum introire translati in requiem | Gloria et honor deo usquequo altissimo una patri filioque inclyto paraclito cujus laus est et potestas per aeterna saecula | 008405 | H |
| Almae caelorum turmae concrepent alleluia | In die hac sacrosancta sanctis omnibus splendida | Quae nobis extat annua sed his est continua | Celsa angelorura agmina laude jucunda Christo resultent organa | Mundanaque modulamina jam nunc intonant praeconia cum laetitia | Quae supra sidera pulchra quae sunt profanda | Quae sunt omnimoda laudum genera | Proclament voce sonora Christum Dominum laudantia per saecula omnia | Qui sanctorum gloria est et victoria laus et corona lux atque laetitia | Praestans illis talia aurea praemia | Quae vox humana non explicat aliqua | O stella maris inclita O domina mundi regina Oratione pia tu nostra ablue facinora | Donante dei gratia cujus sacra rutilant dona queis aeternae vitae consequimur magna praemia | Per suffragia tua beata virgo puerpera | Porta aurea purpura regis atque dignissima | Vox angelica quam clara quae deo semper concinit alleluia | Terra que sata humana quam beata sanctorum sunt agmina | Quae patriarchica lustrat plebs atque prophetica | Lux apostolica mors ac martyrum pretiosa | O praesulum perspicua confessorum praecelsa atque virginea omniaque sancta agmina | Quam pulchra sunt et quam laeta trinitatem sanctam cernentia per cuncta in gloria aeterna saecula | Quae sua miseratione nos abluat ab omni macula | Et sua pietate sola sanctis jungat in illa patria | In qua sine fine regnat pax sempiterna | ah37095 | Sq |
| Alleluia Laudate dominum de caelis laudate eum in excelsis | Laudate eum omnes angeli ejus laudate eum omnes virtutes ejus | Laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen | Laudate eum caeli caelorum et aquae omnes quae super caelos sunt | Laudent nomen domini quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt | Statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non praeteribit | Laudate dominum de terra dracones et omnes abyssi | Ignis grando nix glacies spiritus procellarum quae faciunt verbum ejus | Montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri | Bestiae et universa pecora serpentes et volucres pennatae | Reges terrae et omnes populi principes et omnes judices terrae | Juvenes et virgines senes cum junioribus laudent nomen domini | Quia exaltatum est nomen ejus solius | Confessio ejus super caelum et terram et exaltavit cornu populi sui hymnus omnibus sanctis ejus filiis Israel populo appropinquanti sibi alleluia | 920148 | PS |
| Concentu parili hic te Maria veneratur populus teque piis colit cordibus | Generosi Abraham tu filia veneranda regia de Davidis stirpe genita | Sanctissima corpore castissima moribus omnium pulcherrima virgo virginum | Laetare mater et virgo nobilis Gabrielis archangelico quae oraculo credula genuisti clausa filium | In cujus sacratissimo sanguine emundatur universitas perditissimi generis ut promisit deus Abrahae | Te virga arida Aaron flore speciosa te figurat Maria sine viri semine nato floridam | Tu porta jugiter serata quam Ezechielis vox testatur Maria soli deo pervia esse crederis | Sed tu tamen matris virtutum dum nobis exemplum cupisti commendare subisti remedium pollutis statutum matribus | Ad templum detulisti tecum mundandum qui tibi integritatis decus deus homo genitus adauxit intacta genetrix | Laetare quam scrutator cordis et renum probat habitatu proprio singulariter dignam sancta Maria | Exsulta cui parvus arrisit tunc Maria qui laetari omnibus et consistere suo nutu tribuit | Ergo quique colimus festa parvuli Christi propter nos facti ejusque pie matris Mariae | Si non dei possumus tantam exsequi tardi humilitatem forma sit nobis ejus genetrix | Laus patri gloriae qui suum filium gentibus et populo revelans Israel nos sociat | Laus ejus filio qui suo sanguine nos patri concilians supernis sociavit civibus | Laus quoque sancto spiritui sit per aevum | ah53099.1 | Sq |
| Ecce dies praeoptata dies felix dies grata dies digna gaudio | Nos hanc diem veneremur et pugnantem admiremur Christum in Vincentio | Ortu fide sanctitate sensu verbo dignitate clarus et officio | Arcem diaconii sub patris Valerii regebat arbitrio | Linguae praesul impeditae deo vacat et levitae verbi dat officia | Cujus linguam sermo rectus duplex quoque simplex pectus exornat scientia | Dumque fidem docet sanam plebem caesaraugustanam comitante gratia | Saevit in ecclesiam zelans idolatriam praesidis invidia | Post auditam fidei constantiam jubet ambos protrahi valentiam sub catenis | Nec juveni parcitur egregio nec aetas attenditur ab impio sancti senis | Fessos ex itinere pressos ferri pondere taetro claudit carcere negans victualia | Sic pro posse nocuit nec per voto potuit quia suos aluit Christi providentia | Seniorem relegat exsilio juniorem reservat supplicio praeses acerbiori | Eculeum perpessus et ungulam Vincentius conscendit craticulam spiritui fortiori | Dum torretur non terretur Christum magis profitetur nec tyrranum reveretur in ejus praesentia | Ardet vultus inhumanus haeret lingua tremit manus nec se capit Datianus prae cordis insania | Inde specu martyr retruditur et testulis fixus illuditur multa tamen hic luce fruitur ab angelis visitatus | In lectulo tandem repositus ad superos transit emeritus sicque suo triumphans spiritus est principi praesentatus | Non communi sinit jure virum tradi sepulturae legi simul et naturae vim facit malitia | In defunctum judex saevit hinc defuncto laus accrevit nam quo vesci consuevit reformidat bestia | En cadaver inhumatum corvus servat illibatum sicque sua sceleratum frustratur intentio | At prophanus Datianus quod consumi nequit humi vult abscondi sub profundi gurgitis silentio | Non tenetur a molari nec celari potest mari quem nimo laude singulari venerari voto pari satagit ecclesia | Ustulatum corpus igne terra mari fit insigne nobis Jesu da benigne ut cui sanctis te condigne laudemus in patria | ah55339 | Sq |
| Festa Christi omnis christianitas celebret | Quae miris sunt modis ornata cunctisque veneranda populis | Per omnitenentis adventum atque vocationem gentium | Ut natus est Christus est stella magis visa lucida | At illi non cassam putantes tanti signi gloriam | Secum munera deferunt parvulo offerunt ut regi caeli quem sidus praedicat | Atque aureo tumidi principis lectulo transito Christi praesepe quaeritant | Hinc ira saevi Herodis fervida invidi recens rectori genito Bethleem parvulos praecipit ense crudeli perdere | O Christe quantum patris exercitum juvenis doctus ad bella maxima populis praedicans colligis sugens cum tantum miseris | Anno hominis trigisimo subtus famuli se inclyti inclinaverat manus Deus consecrans nobis baptisma in absolutionem criminum | Ecce spiritus in specie ipsum alitis innocuae uncturus sanctis prae omnibus visitat semper ipsius contentus mansione pectoris | Patris etiam insonuit vox pia veteris oblita sermonis poenitet me fecisse hominem | Vere filius es tu meus mihimet placitus in quo sum placatus hodie te mi fili genui | Huic omnes ausculate populi praeceptori | Hac die viteus fit liquor ex aqua nuptias laetas miraculo Christi faciens | Quod viles homines et membra tabida mutari docet anastasis magna gloria | Laus honor et virtus potestas et regnum sit trinitati per aevum | ah53029.1 | Sq |
| David cum immutavit vultum suum coram Achimelech et dimisit eum et abiit | Benedicam dominum in omni tempore semper laus ejus in ore meo | In domino laudabitur anima mea audiant mansueti et laetentur | Magnificate dominum mecum et exaltemus nomen ejus in idipsum | Exquisivi dominum et exaudivit me et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me | Accedite ad eum et illuminamini et facies vestrae non confundentur | Iste pauper clamavit et dominus exaudivit eum et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum | Immittet angelus domini in circuitu timentium eum et eripiet eos | Gustate et videte quoniam suavis est dominus beatus vir qui sperat in eo | Timete dominum omnes sancti ejus quoniam non est inopia timentibus eum | Divites eguerunt et esurierunt inquirentes autem dominum non minuentur omni bono | Venite filii audite me timorem domini docebo vos | Quis est homo qui vult vitam diligit dies videre bonos | Prohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum | Diverte a malo et fac bonum inquire pacem et persequere eam | Oculi domini super justos et aures ejus in preces eorum | Vultus autem domini super facientes mala ut perdat de terra memoriam eorum | Clamaverunt justi et dominus exaudivit eos et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos | Juxta est dominus iis qui tribulato sunt corde et humiles spiritu salvabit | Multae tribulationes justorum et de omnibus his liberabit eos dominus | Custodit dominus omnia ossa eorum unum ex his non conteretur | Mors peccatorum pessima et qui oderunt justum delinquent | Redimet dominus animas servorum suorum et non delinquent omnes qui sperant in eo | 920033 | PS |