| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Gloria deo perenti in excelsis resonet gloriam canamus Christo atque sancto spiritui cui laus et potestas per aeterna saecula | a07007:09 | HV |
| Christi hodierna pangimini omnes una | Voce simul consona nativitati magnae | Quod verbum caro factum exhibere se voluit | Mundo quem redemit jam venerat de sede patris dominus | Nuntiat angelus pastoribus ingenti currunt gaudio | Praesaepio puerum maria posuit in stabulo | Vagiens est infantulus a quo regitur omnis mundus | Vigilantes pastores audiunt tunc chorum | Angelicum in caelis psallentes gloria laus decus in excelsis deo | Quem prophetae cuncti praeconiarunt olim | Jam apparet forma quam induit dominus quem virgo mater pannis tegit | Exiguo tegitur diversorio qui arva condidit ac polum | Non ostris elegit non aurificis non rutilum venit in locum | Mariae genetricis exultabat incontaminatus alvus | Enixa est auctorem omnium dominum Joseph valde se simul recolebat admirando retractabat | Quid rei actu hujuscemodi veniret | Monitus in somnis ab angelo ut in aegyptum pergeret cum parvulo | Herodem impium fugeret qui quaerit Christum callide occidere | Nos quoque ipsum deprecemur simul omnes | Nostris ut relaxet delictis Perennis donet bonis in aeterna saecula | ah53017 | Sq |
| Christe verus rex sanctorum et sacrator martyrum tu es veritas et via vitaque credentium tu optantibus das votum et beatis bravium | Tibi laudum vota pandit cuncta coors fidelium qui servando et germano robur mox eximium concessisti ut vincerent dimicando zabulum | Praeses namque mundialis irae ad aram praecipit idolis litare vanis fortes Christi milites noxiumque hostiarum immolari sanguine | Illi poenas exspectabant Christi amore dediti dulce tunc illis cremari dulce ferrum perpeti validisque offerenda corpora suppliciis | Nos Christum nempe fatentes exsecramur idola et caelestem adorantes temnimus terrestria absit ut ritu profano inclynemus corpora | Haec loquentes obruuntur mille poenis martyres nexibus manus utrasque flexus invlovit rigor et calybs attrita colla duris ambit circulis | Nobilis per vulnus amplum porta justis panditur quosque Christus candidatis aggregat cohortibus miscet choris angelorum et coronat praemiis | State nunc hymnistae cuncti voce votis munere atque in laudem sanctorum vox cunctorum insonet hic dies et festa nobis sit sacratum gaudium | Gloria deo perenti in excelsis resonet gloriam canamus Christo atque sancto spiritui cui laus et potestas per aeterna saecula | Amen | a07007 | H |
| Adest nunc gloriosa solemnitas atque praeclara | Qua Pater in caelis supera regens agmina | Filium in terras propter salutem humanam | Misit ut sumeret servilem atque mortalem formam | Ut sub lege manens donaret mundo caelorum gaudia | Angelico nuntio gravidantur Mariae viscera | Pavens ac perterrita nunquam nosse se virum dixerat | Ad haec nuntius illico protulit talia gaude Maria Sancti Spiritus altithrona mox superveniet gratia | Et virtute Dei repleberis altissima tu sola placuisti mulier altissimo stirps et origo Davidica | Magnificat Dominum postquam fuerat his verbis angeli monita | Navitas Christi pastoribus voce nuntiatur angelica | Sit Deo laus et gloria in excelsis sit salus et pax in terris gaudeat caelum cuncta resultent agmina | Caelestis axis Dominum multitudo glorificat et conlaudat supera demum remeantes ad sidera | Deus homo factus hodie natus est ex virgine sancta Maria | Hunc laudet cuncta per orbem plebs cui tanta famulantur obsequia | Sit Deo laus atque potestas | Cum Patre qui cuncta gubernat | Et cum Spiritu Sancto in aeterna saecula | ah09006 | Sq |
| Adest nobis dies alma et magno gaudio plena | In qua sancta deo grata congaudet haec ecclesia | Hodie caelestis laetatur turba quae gloriam cantat in excelsis voce dulcisona cum symphonia | Hodie polorum sancta agmina collaudant regem Deum nostrum natum ex virgine sancta Maria | Ave inclite praesul Christi N. flos pulcherrimae | Tu vestigia Christi secutus es fide devota | Aeterni regis adeptus es regna jam gratularis in domo superna possidens sedes almas | Quem postulamus et poscimus una adjuvent tua sancta suffragia fragilem vitam nostram | O beate o sancte N. salva catervam hanc | O beate o sancte N. pro vobis supplica ut una | Mereamur sancta caelorum templa | Possidere cernentes alma | Gaudia quae sunt plena | Sit deo laus honor et jubilatio casta | Qui regnat per omnia saeculorum saecula | Amen dicant omnia | ah53241 | Sq |
| Gloria laus et honor tibi sit rex Christe redemptor cui puerile decus prompsit hosanna pium | Israel es tu rex Davidis et inclyta proles nomine qui in domini rex benedicte venis | Coetus in excelsis te laudat caelicus omnis et mortalis homo et cuncta creata simul | Plebs Hebraea tibi cum palmis obvia venit cum prece voto hymnis adsumus ecce tibi | Hi tibi passuro solvebant munia laudis nos tibi regnanti pangimus ecce melos | Hi placuere tibi placeat devotio nostra rex pie rex clemens cui bona cuncta placent | Fecerat Hebraeos hos gloria sanguinis alti nos facit Hebraeos transitus ecce pius | Inclyta terrenis transitur ad aethera victis virtus a vitiis nos capit alma tetris | Nequitia simus pueri virtute vieti quod tenuere patres da teneamus iter | Degeneresque patrum ne simus ab arte piorum nos tua post illos gratia sancta trahat | Tu pius ascensor tuus et nos simus asellus tecum nos capiat urbs veneranda dei | Vestis apostolicae rutilo fulgore tegamur te bene tecta ut ea nostra caterva vehat | Tegmina sic animae sternamus corpora nostra quo per nos semper sit via tuta tibi | Sit pia pro palmae nobis victoria ramis ut tibi victrici forte canamus ita | Castaque pro ramis salicis praecordia sunto nos operum ducat prata ad amoena viror | Pro ramis oleae pietas lux dogmaque sancti flaminis in nobis sit tibi rite placens | Arbore de legis caedamus dogmata quaedam queis veniendi ad nos sit via tuta tibi | Nostraque sic praesens celebret devotio festum continuo ut valeant annua festa sequi | Urbem ut cum ramis et laudibus imus ad istam celsa poli meritis fac ita adire piis | Hanc in amore tuo collectam respice plebem suscipe et illius vota precesque libens | Ecce sacerdotum turbae popularis et ala concinit et laudes sexus uterque tibi | Quos habet Andegavis venerabilis ambitus Urbis qui pia devota carmina mente canunt | Quam Meduana morans fovet et Liger aureus ornat qua rate cum laevi Sarta decora juvat | Fruge ope nundinis pulchris et rebus abundans obsita seu sanctis est bene tota locis | Plebs venit Albini sancta haec de sede beati cum voto et ramis carmina digna ferens | Illaque baptistae concurrit ab arce Joannis consocians ramis dicta canora suis | Nec Martine cohors tua serior alme recurrit fertque manu ramos mente et ore melos | Turba Saturnini venit his sociata beati quam crux et rami laus et adornat ovans | Et Petre cella tuo vocitata e nomine sancto quos quit ad hoc laudum mittere gestit opus | Sergius et proprios martyr venerandus alumnus mittit ad officii gesta beata pii | His tua Maurili conjungitur alme caterva et prece laude sono sic pia vota canit | Tardior Aniani non currit turba beati istas ut laudes rex tibi Christe canat | Plebsque salutiferae procurrit ab aede Mariae huc quam transmittit pons Meduana tuus | Plebs quoque Germani venit huc de sede beati praesulis eximii pontificisque sui | Scandimus en sanctum Michaelis ad atria clivum Christe tuus dulcis nos ubi jungit amor | Quo sua pontifici jungatur turba benigno a capite et membris laus sonet ista deo | Hinc pia Mauritii veniamus ad atria sancti quo simul et laudum et vox sonet ista precum | Illic et titulis nos mater colligat una quae caput et specimen istius urbis habet | Nostra ubi nos prex et benedictio praesulis ornet cum laude ac mittat ad sua quemque loca | 008310 | H |
| Sanctus Disponens omnia pater | Sanctus Quem virgo genuit mater | Sanctus In utroque manens semper | Dominus Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua Hosanna in excelsis | Deo per quem sunt omnia honor laus et gloria | Benedictus qui venit in nomine Domini Hosanna in excelsis | 509504.Tp45 | Tp |
| Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis laudamus te benedicimus te adoramus te glorificamus te gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam domine deus rex caelestis deus pater omnipotens domine fili unigenite Jesu Christe domine deus agnus dei filius patris qui tollis peccata mundi miserere nobis qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram qui sedes ad dexteram patris miserere nobis quoniam tu solus sanctus tu solus dominus tu solus altissimus Jesu Christe | Qui vocasti supra mare Jacobum Galilaeae | Quique illum elegiste aplica vice | Qui solarem vultum tuum monstrasti ei monte | Qui vocasti Boanerges illum cum ejus fratre | Qui Herodem peremisti vindex pro ejus nece | Qui ditasti ejus gleba populum Gallaeciae | Qui cum patre regnas semper tibi sit laus rex pie | Cum sancto spiritu in gloria dei patris | Amen | 509502.6 | Gl |
| Laus deo in excelsis sanctorum | h03012b | LDMTV |
| Inclytus rector pater atque prudens cujus insignem colimus triumphum iste confessor sine fine laetus regnat in astris | Qui Petri summa cathedra residens praesul immensi gregis et magister regna per claves Domini potenter caelica pandit | Qui sacerdotis ducis ac magistri munus insumpsit populis sacratum praesul et vitae sapiens paravit dona beatae | Ipse dux clarus fuit et magister exhibens sacrae documenta vitae ac Deo semper satagens placere pectore mundo | Nunc eum nisu rogitemus omnes abluat nostrum pius ut reatum et sua ducat prece nos ad alta culmina caeli | Sit Deo soli decus et potestas laus in excelsis honor ac perennis qui suis totum moderans gubernat legibus orbem | a03221 | H |
| Te Christe rex supplices exoramus cunctipotens ut nostri digneris eleison Kyrie eleison | Te decet laus cum tripudio jugiter qua tibi petimus canentes eleison Kyrie eleison | O bone rex qui super astra sedes et domine qui cuncta gubernas eleison Kyrie eleison | Tua devota plebs implorat jugiter ut illi digneris eleison Christe eleison | O theos hagie salva vivifice redemptor noster eleison Christe eleison | Qui canunt ante te precibus adnue et tu nobis semper eleison Christe eleison | Clamat incessanter nunc quoque contio et dicit eleison Kyrie eleison | Miserere nostri fili David tu nobis semper eleison Kyrie eleison | In excelsis deo magna sit gloria aeterno patri | Dicamus indesinenter una voce omnes eleison Kyrie eleison | ah47002 | Ky |
| In omnem terram deo laus personet dulcissima | Astra polorum jubilent praeconia | Terra simul agat atque freta concinant voce sua | Plebs et fidelium psallat ei carminis prosodia | Verbum quod suum carnem fore volens virginis gremia | Sacravit sibi quatenus gigneret creantem omnia | Qui periclitanti populo lucis aeternae cognitionem monstrare digne debeat | Ac primi parentis facinus macula naevi carens piaret natus alvo virginea | Nam post plura virtutum genera subiit crucem triumphaturus eam | Ac spiritu dato tartarea momordit sicut dixit ante propheta | Hincque vivens lucifer tumulo surrexit die tertia | Ascensurus caelorum culmina soles quater post decades | Ubi judex sedet ad patris dexteram cum sacro flatu trinitas alma | Quod in alumnorum gratanter pectora fuderat in die hodierna | Unde psallentes rogemus una | Mente pura ac voce consona | Quo nos regat ac protegat servet magnificet atque gloria ditet in sempiterna | Ut consortes mereamur sanctorum ovibus necti superis inter quos mirabilis | Emictat vivit regnat in saecula | ah40030 | Sq |
| Ex quo religio tot procerum parens gallos addiderit christiadum gregi quis par Hilario quis generosius natum de patre vindicat | Insignes titulos eloquium grave dotes innumeras plebs sacra concinat laus suprema fides qua genitum deo altis vocibus asserit | Si non tincta fuit sanguine profluo clara fronte micans infula nobilis curis mille litat martýrii decus supplet continuus labor | Hoc nic aena fides vindice nititur frustra tartareus concutit hanc furor hic oris gladio fulgurat aureo vastantes abigens lupos | Quo vultu reducem grex pius excipit quas post longa metit per aelia laureas te martine docet quam pede strenuo virtutum rapias viam | Patri maxima laus maxima filio fecundo generat quem pater in sinu aequum principio numine comparem sacro maxima flamini | a03259 | H |
| Gaude mater Anna gaude mater sancta cum sis parens facta genitricis dei | Plaude tali natae virgini Mariae ejus genitori Joachim congaude | In hac nostra terra primo benedicta quae fuit in Eva quondam maledicta | Ergo sume laudes quas damus ovantes nos ab omni sorde tua prece terge | Sit laus deo patri summo Christo decus spiritui sancto tribus honor unus | a03302 | H |
| Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis laudamus te benedicimus te adoramus te glorificamus te gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam domine deus rex caelestis deus pater omnipotens domine fili unigenite Jesu Christe et sancte spiritus domine deus agnus dei filius patris qui tollis peccata mundi miserere nobis qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram qui sedes ad dexteram patris miserere nobis quoniam tu solus sanctus tu solus dominus tu solus altissimus Jesu Christe cum sancto spiritu in gloria dei patris amen | 509502.3 | Gl |
| Cordis sonet ex interno regi regum hodierno die nostra concio / Collaudemus mente læta suo illum in athleta in Leodegario / Sit mens munda vox canora ut jocunda et decora nostra sit laudatio / Nos discordet os a corde sint concordes hæc tres corde lingua mens et actio / Generosa stirpe clarus fuit et ab ipsa carus deo pueritia / Mansit in palatio sub rege Clotario cujus providentia / Hinc Pictavis mittitur præsulique traditur disciplinæ gratia / Præsulatu sublimatur sublimatus cumulatur gratiarum copia / Major domus regiæ ebroinus rabie ferali succenditur / Torquendus nefarie ministris servitiæ sanctus Dei traditur / Venerando præsuli eruuntur oculi sæclis profuturi / Fodiuntur terebris aliorum tenebris lumen redituri / Lictor vibrat gladium martyr caput obvium dat pro Christo capite / Hostem vincens hominum Babylonis dominum cum suo satellite / Si coelorum ostia Christi factus hostia intrat cum victoria / Coelestis militia cantat cum lætitia deo laus et gloria / Circumdati periculis atque momentis singulis pene periclitantes / Ad te martyr confugimus tibique preces fundimus suscipe deprecantes / Tuis bonis ad gaudentem tuæ laudes attollentem præsentem familiam / In coelestem transfer ædem et fac Christo cohæredem atque tibi sociam | ah55220 | Sq |
| Gloria in excelsis deo quem cives caelestes sanctum clamantes laude frequentant et in terra pax hominibus bone voluntatis quam ministri domini verbo incarnato terrenis promiserant laudamus te laudibus cujus astra matutina insistunt benedicimus te per quem omne sacrum et benedictio conceditur atque augetur adoramus te omnipotens adorande colende tremende venerande glorificamus te ut creatura creantem plasma plasmantem figulum figmentum gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam hymnum majestati gratias autem pietati ferentes domine deus rex caelestis quem quisquis adorat in spiritu et veritate oportet adorare deus pater omnipotens domine filii unigenite Jesu Christe domine deus agnus dei filius patris qui tollis peccata mundi miserere nobis qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram. qui sedes ad dexteram patris miserere nobis quoniam tu solus sanctus tu solus dominus tu solus altissimus Jesu christe cum sancto spiritu in gloria dei patris amen | g02840 | Gl |
| Novum sidus verae lucis ex alto divinitus refulsit in cunctis locis Hieronymus caelitus enodando sonum vocis aeternorum ambitus I Ex abysso veritatis divini consilii auxit lumen caritatis et coronam lilii stolamque virginitatis aureolam praemii I Sol illuminans obscura per omnia prospicit expellendo quae non pura haerses et abjicit indagando quae sunt clara veram fidem conficit I Ad locum eremitarum ampliavit pariter et illuxit quam praeclarum sit amore dulciter quando mundum sibi carum contempsit celeriter I Nudam humum amplexando ad praesepe Domini festinavit relaxando quae nociva homini bonisque communicando quae conformant lumini I Deo patri laus et honor sit eet ejus filio pari spiritui sancto doctori eximio qui Hieronymum dotavit de perenni gaudio | ah16252 | H |
| Inventor rutili dux bone luminis qui certis vicibus tempora dividis merso sole chaos ingruit horridum lumem redde tuis Christe fidelibus | Quamvis innumero sidere regiam lunarique polum lampade pinxeris incussu silicis lumina nos tamen monstras saxigeno semine quaerere | Ne nesciret homo spem sibi luminis in Christi solido corpore conditam qui dici stabilem se voluit petram nostris igniculis unde genus venit | Pinguis quos olei rore madentibus lychnis aut faucibus pascimus aridis quin et fila favis scirpea floreis presso melle prius conlita tingimus | Vivax flamma viget seu cava testula succum linteolo suggerit ebrio seu pinus piceam feret alimoniam seu ceram teretem stuppa calens bibit | Nectar de liquido vertice fervidum guttatim lacrimis stillat olentibus ambustum quoniam vis facit ignea imbrem de madido flere cacumine | Splendent ergo tuis muneribus pater flammis mobilibus scilicet atria absentemque diem lux agit aemula quam nox cum lacero victa fugit peplo | Sed quis non rapidi luminis arduam manantemque deo cernat originem Moyses nempe deum spinifera in rubo vidit conspicuo lumine flammeum | O res digna deus quam tibi roscidae noctis principio grex tuus offerat lucem quam tribuis nil pretiosus lucem qua reliqua praemia cernimus | Tu lux vera oculis lux quoque sensibus intus tu speculum tu speculum foris lumen quod famulans offero suscipe tinctum paciferi chrismatis unguine | Per Christum genitum summe pater tuum in quo visibilis stat tibi gloria qui noster dominus qui tuus unicus spirat de patrio corde paraclitum | Per quem splendor honor laus sapientia majestas bonitas et pietas tua regnum continuat numine triplici texens perpetuis saecula saeculis | ah50031 | H |
| Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis alleluia alleluia | 002946 | A |
| Hodie Christus natus est hodie salvator apparuit hodie in terra canunt angeli laetantur archangeli hodie exsultent justi dicentes gloria in excelsis deo alleluia | 003093 | A |
| Jubilemus omnes una | Deo nostro qui creavit omnia | Per quem cuncta condita sunt saecula | Caelum quod plurima luce coruscat et diversa sidera | Sol mundi schema noctium decus luna cetera splendentia | Mare solum alta plana ac profunda flumina aeris ampla spatia quae discurrunt aves venti atque pluvia | Haec simul cuncta tibi deo soli patri militant nunc et in aevum sine fine per saecula laus eorum tua gloria | Qui pro salute nostra prolem unicam | Pati in terra misisti sine culpa sed ob nostra delicta | Te trinitas precamur ut corpora nostra et corda regas et protegas et des peccatorum veniam | ah53004 | Sq |
| Ecce dies praeoptata dies felix dies grata dies digna gaudio | Nos hanc diem veneremur et pugnantem admiremur Christum in Vincentio | Ortu fide sanctitate sensu verbo dignitate clarus et officio | Arcem diaconii sub patris Valerii regebat arbitrio | Linguae praesul impeditae deo vacat et levitae verbi dat officia | Cujus linguam sermo rectus duplex quoque simplex pectus exornat scientia | Dumque fidem docet sanam plebem caesaraugustanam comitante gratia | Saevit in ecclesiam zelans idolatriam praesidis invidia | Post auditam fidei constantiam jubet ambos protrahi valentiam sub catenis | Nec juveni parcitur egregio nec aetas attenditur ab impio sancti senis | Fessos ex itinere pressos ferri pondere taetro claudit carcere negans victualia | Sic pro posse nocuit nec per voto potuit quia suos aluit Christi providentia | Seniorem relegat exsilio juniorem reservat supplicio praeses acerbiori | Eculeum perpessus et ungulam Vincentius conscendit craticulam spiritui fortiori | Dum torretur non terretur Christum magis profitetur nec tyrranum reveretur in ejus praesentia | Ardet vultus inhumanus haeret lingua tremit manus nec se capit Datianus prae cordis insania | Inde specu martyr retruditur et testulis fixus illuditur multa tamen hic luce fruitur ab angelis visitatus | In lectulo tandem repositus ad superos transit emeritus sicque suo triumphans spiritus est principi praesentatus | Non communi sinit jure virum tradi sepulturae legi simul et naturae vim facit malitia | In defunctum judex saevit hinc defuncto laus accrevit nam quo vesci consuevit reformidat bestia | En cadaver inhumatum corvus servat illibatum sicque sua sceleratum frustratur intentio | At prophanus Datianus quod consumi nequit humi vult abscondi sub profundi gurgitis silentio | Non tenetur a molari nec celari potest mari quem nimo laude singulari venerari voto pari satagit ecclesia | Ustulatum corpus igne terra mari fit insigne nobis Jesu da benigne ut cui sanctis te condigne laudemus in patria | ah55339 | Sq |
| Gaude mater Anna gaude mater sancta cum sis parens facta genitricis dei | Plaude tali natae virgini Mariae ejus genitori Joachim congaude | In hac nostra terra primo benedicta quae fuit in Eva quondam maledicta | Ergo sume laudes quas damus ovantes nos ab omni sorde tua prece terge | Sit laus deo patri summo Christo decus spiritui sancto tribus honor unus | a03303 | H |
| Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis laudamus te benedicimus te adoramus te glorificamus te gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam domine deus rex caelestis deus pater omnipotens domine fili unigenite salus nostra Jesu Christe domine deus agnus dei filius patris qui tollis peccata mundi miserere nobis qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram qui sedes ad dexteram patris miserere nobis quoniam tu solus sanctus tu solus dominus tu solus altissimus Jesu Christe cum sancto spiritu in gloria dei patris amen | 509502.4 | Gl |
| Voce dulcisona pangat ecclesia | Devote celebrans sacra caelestia | In vocem prodeant interna gaudia | Dum Deo mystica sacratur hostia | Naturam superat divina gratia | In carnem vertitur panis substantia | Quae est vera salus quae est vitae via | Qua duce petitur caelestis patria | Haec eo tendentibus est vitale manna | Unde chorus jubilans concinat HOSANNA IN EXCELSIS | ah47370 | Tp |
| Hymnum novae laetitiae dulci productum cantico noster depromat hodie chorus sancto Dominico | Vergente mundi vespere novum sidus exoritur et clausis culpae carcere praeco salutis mittitur | Doctrinam evangelicam spargens per orbis cardinem pestem fugat haereticam novum producens ordinem | Hic est fons ille modicus crescens in flumen maximum qui mundo jam mirificus potum largitur optimum | Trino deo et simplici laus honor virtus gloria qui nos prece Dominici ducat ad caeli gaudia | Amen | 830445.1 | H |
| Sanctus Deus fortis | Sanctus filius excelsus | Sanctus dominus spiritus sanctus qui regnas in trinitate | Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis | (D) Sanctus dominus Spiritus paraclitus ab utroque procedens | (E) Pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis | Gloria et victoria et salus aeterna sit deo nostro in excelsis | (F) Benedictus dominus deus Israel Benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis | (G) Tu solus altissimus qui venisti redimere nos Benedictus qui venit in nomine domini | (H) Deus sabaoth Te laudat te adorat te glorificat omnis creatura tua Pleni sunt caeli et terra gloria tua | (J) Tu ergo salva nos domine Salva nos qui redemisti nos hosanna in excelsis | (K1) Tibi omnes angeli et archangeli | (K2) tibi omnis tua sancta proclamat ecclesia | (L1) Benedictus qui venit in nomine domini Tuum est domine regnum tua potestas | (L2) Benedictus qui venit in nomine domini tibi honor et imperium per cuncta saecula hosanna in excelsis | 509504.Tp2 | Sa |
| Profitentes unitatem veneremur trinitatem pari reverentia | Tres personas asserentes personali differentes a se differentia | Hae dicuntur relative cum sint unum substantive non tria principia | Sive dicas tres vel tria simplex tamen est usia non triplex essentia | Simplex esse simplex posse simplex velle simplex nosse cuncta sunt simplicia | Non unius quam duarum sive trium personarum minor efficacia | Pater proles sacrum flamen deus unus et hi tamen habent quaedam propria | Una virtus unum numen unus splendor unum lumen hoc una quod alia | Patri proles est aequalis nec hoc tollit personalis amborum distinctio | Patri compar filioque spiritalis ab utroque procedit connexio | Non humana ratione capi possunt hae personae nec harum discretio | Non hic ordo temporalis non hic situs aut localis rerum circumscriptio | Nil in deo praeter deum nulla causa praeter eum qui creat causalia | Effectiva vel formalis causa deus et finalis sed nunquam materia | Digne loqui de personis vim transcendit rationis excedit ingenia | Quid sit gigni quid processus me nescire sum professus sed fide non dubia | Qui sic credit ne festinet et a via non declinet insolenter regia | Servet fidem formet mores nec attendat ad erroes quos damnat ecclesia | Nos in fide gloriemur nos in una modulemur fidei constantia | Trinae sit laus unitati sit et simple trinitati coaeterna gloria amen | ah54161.1 | Sq |
| Omnes tua gratia quos a morte redemisti perpetua | Morte tua jus mortis cum principe proculcans vitae nos reparans | Deo patri dans carum te pro nobis pretium et vivam hostiam | Tecum nos resuscita tecum in caelis colloca et regni largire consortia | Te ergo deposcimus ut cum judex adveneris cunctorum discernere merita | Nos cum angelis et sanctis socia cum quibus tibi canamus | BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI | (A) Collaudemus dominum eia | (B) Gloria victoria et salus aeterna sit deo nostro | (C) Cui pueri laudes concorditer dicunt | HOSANNA IN EXCELSIS | 509504.Tp10 | Tp |
| Laus in excelsis domino quem laudat in Servatio supernorum concentuum compar melos in saeculum | 202908 | A |
| Te centies mille legionum angeli concentu plaudunt et canora jubilant Christe Jesu alpha et omega omnipotens sepultus olim et vivens in saecula testis fidelis et verum principium | Qui mundi hujus dejecisti principem redimens orbem tuo almo sanguine sanctus et verus genitus ingeniti reserans clausum et apertum obstruens faciens deo regni sacerdotium | Tu verus agnus solus sine macula qui dextram patris collocatus solio solus egressus ab arce dominica similis Jaspis et sardino lapidi iris per gyrum smaragdum circuit | Tu dei pignus hominisque filius septies librum signatum signaculis solvere signa dignior repertus es agnus occisus septem pollens cornibus septeno fulgens et lumine flammeo | E throno produnt fulgura tonitrua septem ardentes ante thronum lampades septem ubique missi dei spiritus septem stellae micant agni dextera septem cui astant candelabra aurea | Sedentes circum quater seni primates amicti cuncti niveis cycladibus et laureatis diademata aureis aureas vehunt phialas aromatum aureis psallunt modulis et citharis | Stat ante thronum nitens mare vitreum bis bini fores item animalia homo per genus leo voce perstrepet juvencus ore promet sacerdotium petens ad astra more volans aquilae | Quattuor formis senis alis singulis ante et retro cuncta plena oculis vigiles semper dormiendi nescii vicissim sanctas ter clamantes jugiter illi qui erat est et qui venturus est | Gloria patri laus sapientia agno sedenti supra thronum in caelis cum patre regnat et cum sancto spiritu conexa simul tribus una deitas per infinita saeculorum saeculis | Amen | a03004 | H |
| GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Qua Stephanus repletus inimicos prece sublevat LAUDAMUS TE Quem jubilant astra caeli et creata cuncta collaudant BENEDICIMUS TE Quem benedicunt caelestia et terrenorum omnis generatio ADORAMUS TE Cujus solius potestas saeculis fuit prior omnibus ut erit GLORIFICAMUS TE O gloriosissime regum qui tuos sanctos coronis jocundissimus donas ornari GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS QUONIAM TU SOLUS SANCTUS TU SOLUS DOMINUS TU SOLUS ALTISSIMUS JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN Qua celebris sanctus iste fuit mire semper preditus | 509502.Tp557 | Tp |
| Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis | Laudamus te benedicimus te adoramus te glorificamus te | Hymnum dicimus tibi gratias tibi agimus propter gloriam tuam magnam | Domine rex caelestis deus pater omnipotens | Domine filii unigenite Jesu Christe altissime | Domine deus agnus dei filius patris qui tollis peccata mundi miserere nobis | Qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram | Qui sedes ad dexteram patris miserere nobis | Quoniam tu solus sanctus tu solus dominus tu solus altissimus Jesu Christe cum sancto spiritu in gloria dei patris | Amen | h04646 | CaH |
| Laudes deo devotas | Dulci voce ac sonora | Plebs resultet catholica | Spiritus sancti gratia | Apostolis die hodierna | In igneis linguis est infusa | Paracliti praesentia | Emundet nos a peccati macula | Pura sibi aptans habitacula | Charismatum et munera | Pectoribus nostris pius infundat | Vita nostra ei ut complaceat | Per saeculorum saecula | Conclamemus alleluia | Sit deo laus potestas honor virtus et gloria | ah54014 | Sq |
| Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis laudamus te benedicimus te adoramus te glorificamus te gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam domine deus rex caelestis deus pater omnipotens domine fili unigenite Jesu Christe domine deus agnus dei filius patris qui tollis peccata mundi miserere nobis qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram qui sedes ad dexteram patris miserere nobis quoniam tu solus sanctus tu solus dominus tu solus altissimus Jesu Christe cum sancto spiritu in gloria dei patris amen | 509502 | Gl |
| Pange lingua gloriosi lauream certaminis et super crucis trophaeo dic triumphum nobilem qualiter redemptor orbis immolatus vicerit | De parentis protoplasti fraude factor condolens quando pomi noxialis in necem morsuruit ipse lignum tunc notavit damna ligni ut solveret | Hoc opus nostrae salutis ordo depoposcerat multiformis proditoris ars ut artem falleret et medelam ferret inde hostis unde laeserat | Vagit infans inter arta conditus praesepia membra pannis involuta virgo mater alligat et pedes manusque crura stricta cingit fascia | Lustra sex qui jam peracta tempus implens corporis se volente natus ad hoc passioni deditus agnus in crucis levatur immolandus stipite | Hic acetum fel arundo sputa clavi lancea mite corpus perforatur Sanguis unda profluit Terra pontus astra mundus quo lavantur flumine | Crux fidelis inter omnes arbor una nobilis nulla silva talem profert fronde flore germine dulce lignum dulces clavos dulce pondus sustinens | Sola digna tu fuisti ferre pondus saeculi atque portum praeparare nauta mundo naufrago quam sacer cruor perunxit fusus agni corpore | Flecte ramos arbor alta tensa laxa viscera et rigor lentescat illi quem dedit nativitas ut superni membra regis ante tendae stipite | Quem toto non capit orbis unoxaxo clauditur atque morte jam per acta inferni claustra divi Deus trinus et unus die surgit tertia | Gloria et honor deo usquequo altissimo uni patri filioque inclyto paraclito cui laus est et potestas per aeterna saecula | 008367.2 | H |
| Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis | Quid tibi nunc domine quid dicere possimus ad te| Laudamus te | Collaudant pariter quem caelum terra chaosque | Benedicimus te | Cum benedicta tuo signamine cuncta nitescunt | Adoramus te | Poplite quem curvo veneratur caelicus ordo | Glorificamus te | Qui pollens regnas per saecula cuncta potentes | Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam Domine Deus rex caelestis | Cuncti creans venerande colende tremende sequende | Deus pater omnipotens | Qui mare qui tellus cherubin quoque jure coherces | Domine fili unigenite | Rex regum Domine dominantum conditor aquae | Jesu Christe | Candor splendiflue lucis lux ipse choruscat | Domine Deus | Propter nos miseros homo tu quoque sat pie factor | Agnus Dei | Qui proprio nostram recresti sanguine vitam | Filius patris | Altithroni Deus et Domine benedicte amende | Qui tollis peccata mundi miserere nobis | Est tibi nam proprium miseris succurrere semper | Qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram | Et solus sine crimine crimina nostra relaxa | Qui sedes ad dexteram patris miserere nobis | Te fine nam nulli lauxant ponunt vereatur | Quoniam tu solus sanctus | Sanctificans cuncta cernensqae jure sacranda | Tu solus Dominus | Cui servire decus libertas summa placere est | Tu solus altissimus | Sed praecibus presens famulorum semper ubique | Jesu Christe cum sancto spiritu in gloria Dei patris amen | ah47191 | Tp |
| Te decet laus te decet hymnus tibi gloria deo patri et filio cum sancto spiritu in saecula saeculorum amen | 850332 | [M] |
| Nato patris sine matre nato matris sine patre detur laus et gloria | Qui victricem te felicem ut reginam Katharinam coronavit gloria | Gaudet chorus coelestium suo regi psallentium de tua victoria | Ergo gaude Deo digna et nos tecum o benigna in tui memoria | Virgo pia gloriosa per spiritum Christi sponsa et ipsius filia | Sed secundum carnem florens stirpe decens forma recens costi regis filia | Tu unica parentibus disciplinis scholaribus imbuta divinitus | Praecipuis exterius doctoribus interius dono sancti spiritus | Cujus dulcis te perfudit et suavis te docuit in omnibus unctio | Nam diffusa in labiis larga supervenit tuis ejus benedictio | Ad certamen animata signo crucis roborata regis fers insignia | Oratores superati per te testes Christi te facti possident coelestia | Post reginam egregium regis ducem porphium ducentis militibus | Sociatis convercisti dignos Deo reddidisti unctis caeli civibus | Laudem tanti dux femina facti petis et accipis exorandi spatium | Post carcerem post verbera post rotarum supplicia vitae tenens bravium | Non sanguinem sed lac fundis Katherina mater dulcis de cervice lactea | Cujus corpus per aera in vertice montis Sina virtus vexit caelica | Candidata purpurata stola regis lator legis induit te filius | Speciosa generosa haec regina et benigna cujus hic est filius | Festum tuum celebrantes memoriam venerantes floreant virtutibus | Sponsi tui prece pia in praesentis vitae via fruantur amplexibus | Ergo confer pietatis lac et donum caritatis da salutis oleum | Ut cantemus omnes tecum alleluia carmen laetum angelorum canticum Amen | ah09260.1 | Sq |
| Laus honor virtus gloria deo patri et filio sancto simul paraclito in sempiterna saecula | 008284:09 | HV |
| Regem verum natum angelus annunciat pastoribus eiusque voci angelorum chori concinunt et collaudantes clamant gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bone voluntatis, alleluia | a02558 | A |
| Laus honor virtus deo nostro decus et imperium regi magno qui hodie natus est in terris ipsum solum adoremus gaudentes et exultantes atque dieentes | g00553.Tp69 | Tp |
| Jubilemus omnes una deo nostro qui creavit omnia per quem cuncta condita sunt saecula caelum quod plurima luce coruscat et diversa sidera sol mundi schema noctium decus luna cunctaque splendentia mare solum alta plana et profunda flumina aeris ampla spatia quae discurrunt aves venti atque pluvia haec simul cuncta tibi soli deo patri militant nunc et in aevum sine fine per saecula laus eorum tua gloria qui pro salute nostra prolem unicam pati in terra misisti sine culpa sed ob nostra delicta te trinitas precamur ut corda et corpora nostra et corda regas et protegas et dones peccatorum veniam | g02296 | Sq |
| Laus jucunda resonet deo vivo et vero in sancti sui Aegidi miraculis | 202909 | A |
| GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Quae Deo manet accepta super omne munus LAUDAMUS TE Quem caelitus laudant virtutes cunctae caelorum atque angelicorum ordinum BENEDICIMUS TE Qui ante saecula extas benedictus conditor orbis qui tuos misericors ab inferni sedibus eduxeras ADORAMUS TE Cujus potestas sine fine praemia tribuit sanctis GLORIFICAMUS TE Non meritis nostris sed tua pace suffulti GRATIAS AGIMUS TIBI Qui nos a morte solvens tuos fratres vocitare dignatus es PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS QUONIAM TU SOLUS SANCTUS TU SOLUS DOMINUS TU SOLUS ALTISSIMUS JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN | 509502.Tp558 | Tp |
| Jerusalem gloriosa mater una martyrum sors beata post labores jus pium post turbines quae tuorum laeta cursum promptior ad tolleris | Terge luctum summae plaustum pande portum civibus excipe quos sustinebas post triumphos laetior in quibus victrix resultas da decus victoriae | Adrianus cum beata conjuge Natalia ferculum duplex amoris unio carismatis manus ignis pignus almum coelibe conjugium | Hoc die tibi dicantes vota conscientiae cursibus ad te recurrunt hinc ovantes invicem dant deo dona vicissim conjugalis gratiae | Enitet ille supremo passionis stigmatae et piae compassionis destinato munere cursus est diversus illis sors et una gloria | Hic vires pro spe superna colligatis miscitur annotari cum beatis semper optat illico hincque bacis illigatur hincque sursus traditur | Uxor hunc visura surgens percitis congressibus carceris adit remotos castra cernit martyrum osculat vincla beata fest viro constantiam | Suadit ut pote palestrae vim sacri certaminis suadit hinc promissa caeli suadit et plus perpetim voce voto et impetrato muneris instantia | Liber hujus evocata vinculis carnalibus creditur et in teratur nexibus distenditur et pedum compage truncus corpore dissolvitur | Cara hujus in supremis mota conjux osculis surge dicit pone dextram quam recisam conjugi des mihi pignus amoris des stipem dulcedinis | His manum libens tetendit quam recisit carnifex nec mora mox inter ipsa enecatus vulnere conjugem dote secunda sanguinis hereditat | Quae sacri laboris usum prorogans certantibus quidquid est poenale substat molle trium debile praemonet jubet fovetque provocatrix gloriae | Cerneres virile robur fervidis conatibus artubus fessis meredi colligare vulnerum inditis plagas fomentis vel modelis congruis | Serviens manu vel ore martyrum discriminis fert eis consulta pacis fert cibum solaminis obsequens effecta cunctis plectitur in singulis | Quae tamen viri corona per triumphos reddita dum suum corpus piorum illinit cruoribus nil minus profert ab illis in quibus haec vicerit | O sacrum vere honestum vinculum connubii | O novos cursus laborum junctionis unicae ambo currunt ambo vincant est utrisque gloriae | Haec tua custus supernis munerum diversitas pertrahas signes ad illam laureandos patriam qua tibi laudes beati post agones insonant | Clarus ille hic coruscat Michael archangelus utpote deus patrandis eminens virtutibus dat locum nomen vigoris de favore muneris | Hujus ergo imprecatu vel turoum martyrum festo nobis hac medellam quas reatum diluas criminum nodos resolve da fomentum gratiae | Quo tremenda judicantis cum dies illuxerit festa quorum praedicamus misceamus gaudiis et quibus non est corona sit fides ad gloriam | Laus tibi per omne tempus trinitas indifferens laus honor virtusque summa singularis gloria quae dominum te saeculorum personet in saecula | Amen | a06882 | H |
| Grates nunc omnes reddamus domino deo qui sua nativitate nos liberavit de diabolica potestate huic oportet ut canamus cum angelis semper sit gloria in excelsis | ah53010 | Sq |
| Laus Deo patri filioque compari in unitate spiritus paracliti | Laus Deo omnipotenti qui in sapientia per spiritum sanctum creavit et gubernat omnia | Laus tibi antique dierum qui cum dilectissimo Jesu filio tuo et sancto regnas paraclito | Cujus imperium sine fine permanet in saecula saeculorum | ah54015 | Sq |
| Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis | 006858a | V |
| Trino Deo et simplici laus honor virtus gloria qui vino pane refici det nos in caeli curia | ah12039:05 | HV |
| Laus honor virtus deo nostro decus et imperium regi nostro de sanctorum innocentium tripudio qui quanto preponeat honoris titulo praesens vobis ostendit LECTIO LIBRI APOCALYPSIS JOHANNIS APOSTOLI Qui ut aquila soli defigens lumina caeli petiit limina et testimonium perhibet de his IN DIEBUS ILLIS Ecce ego Johannes VIDIT SUPRA (..) Unde Christe supplices tanti doni memores laudes tibi reddimus altisonis vocibus | Laudis ergo gloria tibi sit et gratia patre cum altissimo qui regnat per saecula | Amen dicant omnia | ah49403 | Tp |
| Gloria in excelsis deo et in ... | 007840za | V |
| Hodie assurnpta est Maria in caelum gaudent angeli laudantes deo nostro in excelsis eia dicite | 501004.Tp2 | Tp |
| Laus et perennis gloria deo patri et filio sancto simul paraclito in saecula saeculorum | 003601 | A |
| Laus tibi domine celsa potestas in excelsis | 509502.Tp199 | Tp |
| GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Qua quisquis replebitur supera pace ditabitur LAUDAMUS TE Quem laudibus concinunt superi necnon terrea conjubilant BENEDICIMUS TE Benedictum et tremendum placidum piis ac tumidis verendum ADORAMUS TE Quem adorant et glorificant populi omnis terrae tribus et linguae genuflectendo GLORIFICAMUS TE Cujus mirabile saeculis nomen proditum medicamen dat perditis GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM Gratias debitas cui nemo potis est votis aut dictis compensare DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE Qui advenisti fontibus medelam et vitam dare hosque sanare DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM Fovendo inopes miseransque flebiles cunctosque merore pressos relevans QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS QUONIAM TU SOLUS SANCTUS TU SOLUS DOMINUS TU SOLUS ALTISSIMUS JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN | 509502.Tp560 | Tp |
| Plange lyram Zacharias sacerdotum principem qui copulata conjux Aaron filiabus thalamorum inessebat solita praenuntius | Operibus sanctores praebolebant ceteris hac sinceres in mandatis incidebant domini et nullo prole collam pergebant ad senium | Mox enim ora refulsit incensorum temporum suetum quam gestabant vates igne perturabulum sacris deferas odorem nectar eum melius | Audit caelitus effectum et sonorum nuptis cujus candore perfuso tremor vatem insuit qui blandi robustiorem redidit sermonibus | Jacte Zacharias inquid nimium perterruit et fatenti vos tibi aurens prebens credulum populum queusque oramus ascendit precatio | Donec futura fueris pariendi gratiam ut gressus ibant cautes metus luminaribus populus lumen vidisset indicavit noctibus | Ecce juncta toro tibi conjux parit subolem quem protinus nuncupavit Joannem vocabulo cujus totum praedicatur perorbem nativitas | Hic erit summus propheta nuncquam di luminis atque viam prepare in deserto domino et populis demonstraret iter rectum quo pergeret | Talia sacer ex contra dicta prompsit labiis praesis jam nostris sub annis marcuerunt viscera hac genibus devagatis vetulis postritas | Ego sum missus ab astris angelorum sociis et tu divinis praeceptis fuisti incredulus propter quod carens loquillam eris tacens labiis | Tempus nempe pariendi puer magnus natus est cunctorum erat intentio quod haberet nomine Zacharias vero scripsit Joannes vocabitur | In quaerunt propinquae noster nullus in progenite fuit quaecumque Joannes vocaturus nomen esset hujus paterna erit nominis electio | Mox pueris parentum cetum pugillarem protulit ut nomen collatum prole nostri stilo deponeret non loquella peregrina abstulit locutio | Et cum in personat scriptum inscribe set calamo signat digitis Joannem nomen erit pueri sic soluta cum litteris lingua nomen indicat | Tunc mirati sunt adstantes ternis mensis tacita propter nomen roborandum nodos lingua solvitur exsultat pater in deum gaudet videns filium | Temporibus jam completis infans magnus cernitur cujus nomen prenotabit pater in volumine vincula soluta lingua colaubant dominum | De isto dixit ad pater Jesu Christo domino ut pararet viam illi permitteret angelum cujus cibus locus tarum et aedebant graestium | Qui meruit prophetizare per deserto tuliter iste virque post me venit dominus est omnium praeparate viam illi rectas calles facite | Et Joannes jam praedictus missus in spiritum atque virtute Aeliae prenotans nativitas praeparansque viam illi judex qui venturus est | Tu puer propheta inquid vocaris altissimi praeparare viam illi revolutum lapidem ad salutem plebi hujus preco Christi natus est | Malor est post me qui venit missus ab altissimo qui tollit delicta mundi agnus sine macula cujus ego nostrum dignus solvere corrigit | Ipse dixit quod implevit ut vates praedixerat lapidesque azimorum mox praecipit montibus hic replevit orbem terrae splendorem gratiae | Gloria et honor deo usque quaeque altissimo una patri filioque inclyto paraclito cujus laus et potestas per aeterna saecula | a06906 | H |
| Lux advenit veneranda lux in choris jubilanda luminosis cordibus | Hujus laeta lux diei festum refert matris dei dedicandum laudibus | Vox exsultet modulata mens resultet medullata ne sit laus inutilis | Sic laus deo decantetur ut in eo collaudetur mater ejus nobilis | Gloriosa dignitate viscerosa pietate compunctiva nomine | Cum honore matronali cum pudore virginali nitet caeli cardine | Rubus quondam exardebat et hunc ardor non urebat nec virorem nocuit | Sic ardore spiritali non attactu conjugali virgo deum genuit Haec est ille fons signatus hortus clausus fecundatus virtutum seminibus | Haec est illa porta clausa quam latente deus causa clauserat hominibus | Haec est vellus trahens rorem plenus ager dans odorem cunctis terrae finibus | Haec est virga ferens florem terra suum salvatorem germinans fidelibus | Haec est dicta per exemplum mons castellum aula templum thalamus et civitas | Sic eidem aliorum assignatur electorum nominum sublimitas | Cujus preces vitia cujus nomen tristia cujus odor lilia cujus vincunt labia favum in dulcedine | Super vinum sapida super nivem candida super rosam roscida super lunam lucida veri solis lumine | Imperatrix supernorum superatrix infernorum eligenda via caeli retinenda spe fideli separatos a te longe revocatos ad te junge tuorum collegio | Mater bona quam rogamus nobis dona quod optamus nec sic spernas peccatores ut non cernas precatores reos sibi diffidentes tuos tibi confidentes tuo siste filio | ah54198 | Sq |
| Deo soli ex infinita sui bonitate summe se diffundenti ut in essentia simplicissima realis subsistat personarum trinitas sit laus per Jesum Christum dei et hominis filium unius quidem personae triplicis vero substantiae et duplicis naturae qui nos sanguine spiritu cooperante sancto patri reconciliavit | 600550 | R |
| Alleluia in gloria sit deo laus per omnia gratuletur ecclesia tanto patrono florida laetetur caeli curia polus tellus et maria laetare nostra turmula dic deo laudum carmina eya | h04796 | VAR |
| Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis | 006859a | V |
| GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX BONAE VOLUNTATIS | 1 Aureas arces super astra structas coetibus sanctis dedit angelorum LAUDAMUS TE BENEDICIMUS TE | [2 Quem creatura benedicit omnis cuncta quem celi sacra plebs adorat] ADORAMUS TE GLORIFICAMUS TE |3 In quibus gaudent Domini tuentes gaudia vultus GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM | 4 Nos Dei salvans veneranda proles virginis sacrae generatus alvo DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS 5 Passus haud labe deitatis alme tegmine carnis DOMINE FILI UNIGENITE IESU CHRISTE 6 Ergo persona manet una forma per quam usia gemina coruscans DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS | 7 Emmanuele specie fideli intimat unum QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS | 8 Qui dolens mundum sceleris veternis mole depressum miserans aevum QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM | 9 In crucis ligno moriens resolvit vincula mortis QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS 10 Clarus ad dextram residens paterna regnant in caelis patri coaeternus [totius mundi moderans habenas] QUONIAM TU SOLUS SANCTUS TU SOLUS DOMINUS TU SOLUS ALTISSIMUS IESU CHRISTE | [11 Veritas virtus via lux salusque vita perennis] 12 Atque compar spiritui sancto famulos gubernas caelitus Dei CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN | ah47210 | Tp |
| Salutis aeternae dator Jesu redemptis subveni virgo parens clementiae dona salutem servulis | Vos angelorum milia patrumque caetus agmina canora vatum vos reis precamini indulgentiam | Baptista Christi praevius summique caeli claviger cum ceteris apostolis nexus resolvant criminum | Cohors triumphans martyrum almus sacerdotum chorus et virginalis castitas nostros reatus abluant | Quicumque in alta siderum regnatis aula principes favete votis supplicum qui dona caeli flagitant | Virtus honor laus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in saeculorum saecula | a01578 | H |
| Sanctus et justus | A Qui Deus est vere quem gloria summa videre | Sanctus B Mens patris est verbum propter carnem caro factum | Sanctus C A dominante throno manans septemplice dono | Dominus Deus sabaoth Pleni sunt caeli et terra gloria tua Osanna in excelsis | D Patre Deo genitus sine tempore sed sine matre Virgine matre satus sub tempore sed sine pater | Benedictus qui venit in nomine Domini Osanna in excelsis | AH47266 | Sa |
| O quam casta mater et virgo fecunda maria quae nullam novit maculam deum portare mervit O quam casta mater quae sine ulla contaminatione concepit et sine dolore genvit salvatorem O beatum ventrem mariae quae tantam nobilem terrae protulit ut diceret corus caelestium gloria in excelsis deo et in terra pax | a01798 | A |
| Annae sacrae sollemnia festis colamus laudibus hymnos canamus tinnulos ex intimis praecordiis | Nam gloriosa dotibus coruscat in caelestibus natam Jesumque dulciter amoris ambit bracchiis | Vere nimis laudabilis deo patri carissima tali beata pignore nepote sed beatior | Hinc Anna mater quaesumus nostris fave precatibus noxas repelle gratiam confer tibi canentibus | Virtus honor laus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in sempiterna saecula | a01917 | H |
| Latuit in blando serpentis sibilo hostis pestiferi dolositas ut homo caperetur latuit humiliter in vagientis pueri exili corpore deitatis immensitas ut homo revinceretur latuit in desponsata matre virginalis honestas ut hostis confunderetur sic denique arte ars delusa est et fraus in suum factorem reversa est laus igitur et gloria sit filio cum matre et matri cum filio cui canebant angeli in excelsis | a08323 | A |
| Jesu salvator saeculi redemptis ope subveni et pia dei genetrix salutem posce miseris | Coetus omnes angelici patriarcharum cunei ac prophetarum merita nobis praecentur veniam | Baptista Christi praevius et claviger aethereus cum ceteris apostolis nos solvant nexu criminis | Chorus sacratus martyrum confessio sacerdotum et virginalis castitas nos a peccatis abluant | Monachorum suffragia omnesque cives caelici adnuant votis supplicum et vitae poscant praemium | Laus honor virtus gloria deo patri et filio una cum sancto spiritu in sempiterna saecula | 008333 | H |
| Verbum supernum prodiens a patre olim exiens qui natus orbi subvenis cursu declivi temporis | Illumina nunc pectora tuoque amore concrema audita per praeconia sint pulsa tandem lubrica | Judexque cum post aderis rimari facta pectoris reddens vicem pro abditis justisque regnum pro bonis | Non demum artemur malis pro qualitate criminis sed cum beatis compotes simus perennes caelite | Laus honor virtus gloria deo patri et filio sancto simul paraclito in saeculorum saecula | 008409 | H |
| GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Laudibus eximiis bone rex te corde colentes LAUDAMUS TE Oribus hymnidicis modulanti voce cantentes BENEDICIMUS TE Corpore subnixi celebrantes mente subacti ADORAMUS TE Gloria de cujus benedicta loco nitet almus GLORIFICAMUS TE Gratia non gratos quia gratos prescia gignit GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM Ut velut incensum caeli conscendat ad aulam QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS Vulnera dira medens et sancto munere ditans QUONIAM TU SOLUS SANCTUS A quo percipiunt sancti fore quique beantur TU SOLUS DOMINUS Caelorum terraeque maris necnon et abyssi TU SOLUS ALTISSIMUS JESU CHRISTE Carne et mente simul hominem quem credimus esse ete hominem verumque Deum Christum veneramur CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN | ah47199 | Gl |
| Scripta sunt caelo piorum martyrum vocabula aureis qui Christus illic ad notavit literis sanguinis noctis eodem scripta terris tradidit | Praeses numquid mundialis irae ad aram praecipit idolis litare vanis fore Christi milites noxium qui hostiarum in molaris sanguine | Illic poenas exspectabant Christi amore in territi dulce tunc illis cremari dulce ferrum perpetim orride qui offerendum pectora leonibus | Nobilis per vulnus amplum porta justis panditur quoque Christus candidatus ad gregans quo ortibus miscet corus anglorum et coronat premis | State nunc in inite cuncti voce votis munere et in laudem beatorum vox cunctorum insonet sit dies haec festa nobis sit sacratum gaudiis | Gloria et honor deo virtus et imperium una patri filio qui Christum paraclito cujus laus et potestas per aeterna saecula amen | a06750 | H |
| Almae caelorum turmae concrepent alleluia | In die hac sacrosancta sanctis omnibus splendida | Quae nobis extat annua sed his est continua | Celsa angelorura agmina laude jucunda Christo resultent organa | Mundanaque modulamina jam nunc intonant praeconia cum laetitia | Quae supra sidera pulchra quae sunt profanda | Quae sunt omnimoda laudum genera | Proclament voce sonora Christum Dominum laudantia per saecula omnia | Qui sanctorum gloria est et victoria laus et corona lux atque laetitia | Praestans illis talia aurea praemia | Quae vox humana non explicat aliqua | O stella maris inclita O domina mundi regina Oratione pia tu nostra ablue facinora | Donante dei gratia cujus sacra rutilant dona queis aeternae vitae consequimur magna praemia | Per suffragia tua beata virgo puerpera | Porta aurea purpura regis atque dignissima | Vox angelica quam clara quae deo semper concinit alleluia | Terra que sata humana quam beata sanctorum sunt agmina | Quae patriarchica lustrat plebs atque prophetica | Lux apostolica mors ac martyrum pretiosa | O praesulum perspicua confessorum praecelsa atque virginea omniaque sancta agmina | Quam pulchra sunt et quam laeta trinitatem sanctam cernentia per cuncta in gloria aeterna saecula | Quae sua miseratione nos abluat ab omni macula | Et sua pietate sola sanctis jungat in illa patria | In qua sine fine regnat pax sempiterna | ah37095 | Sq |
| Laus erumpat ex affectu psallat chorus in conspectu supernorum civium | Laus jucunda laus decora quando laudi concanora puritas est cordium | Michaelem cuncti laudent nec ab hujus se defraudent diei laetitia | Felix dies qua sanctorum recensetur angelorum sollemnis victoria | Draco vetus expugnatur et draconis effugatur inimica legio exturbatus est turbator et projectus accusator a caeli fastigio | Sub tutela Michaelis pax in terra pax in caelis laus et jubilatio cum sit potens hic virtute pro communi stans salute triumphat in proelio | Suggestor sceleris pulsus a superis per hujus aeris oberrat spatia | Dolis invigilat virus insibilat sed hunc adnihilat praesens custodia | Tres distinctae ierarchiae jugi vacant theoriae jugique psallentio | Nec obsistit theoria sive jugis harmonia jugi ministerio | O quam mirae caritatis est supernae civitatis ter terna distinctio | Quae nos amat et tuetur ut ex nobis restauretur ejus diminutio | Sicut sunt hominum diversae gratiae sic erunt ordinum distinctae gloriae justis in praemio | Solis est alia quam lunae dignitas stellarum varia relucet claritas sic resurrectio | Vetus homo novitati se terrenus puritati conformet caelestium | Coaequalis his futurus licet nondum plene purus spe praesumat praemium | Ut ab ipsis adjuvemur hos devote veneremur instantes obsequio | Deo nos conciliat angelisque sociat sincera devotio | De secretis reticentes interim caelestibus erigamus puras mentes ad caelum cum manibus | Ut superna nos dignetur coheredes curia et divina collaudetur ab utrisque gratia | Membris sit concordia capitique gloria | ah55258 | Sq |
| Laude canora fulgescit Mariae memoria | Quae est sonora salutis humanae symphonia | Virginum tu speculum qui per omne saeculum decet laus et gloria | Fac tuis nos precibus nos caeli jungi civibus in aeterna patria | Regina clementissima sanctarum sanctissima tua prece continua nostra dele peccamina | Intacta Dei genitrix opem ferto miseris et precando prospera cuncta repelle noxia | Riga supplicamus arva pectoris intima | Jugi prece piissima psallentes visita | Et tua per merita te laudantes laetifica IN EXCELSIS | ah47373 | Tp |
| Plebs deo dicata pollens et caterva multiplex coetus et conventus omnis tentus orbis ambitu sanguinis quos mundat unda singularis victimae | Aurium claros meatus et profunda pectoris cordis intima simulque mentis alta pandite res pia narratur omnes hunc venite praepetes | En nova processione prosilit miraculum dum medelae substat ordo plenus omni munere nam vigent Cosmas et alter Damianus inclyti | Ore tactu posse jussu cum medenti gratia igne fessi igne verbi cuncta siccant morbida arte libri arte caeli tota curant languida | Quicquid illis esse substat ad salutem proficit una virtus format ipsa quaeque sunt vitalia dum viget totum quod ore quod manu determinant | Ossa nervi vel medullae sanguis artus viscera spiritus et omne pectus anxiosum tediis tota sanctis ferre plena sic medelam postulant | Ut ruat daemon et horror languor ulcus decidat gratia culpam sequatur et scelus clementia sit malis omnino finis et bonis aeternitas | Laus tibi per omne tempus trinitas indifferens laus honor virtusque summa singularis gloria quae Deum te saeculorum personet in saecula | a06908.1 | H |
| Te sanctum dominum in excelsis laudant omnes angeli dicentes te decet laus et honor domine | 007757 | R |
| Laus honor virtus gloria deo patri et filio una cum sancto spiritu in sempiterna saecula | 008333:06 | HV |
| Nomen decusque concinant Teresiae almae virginis qui sancta divi Parvuli credunt amantque munera | Carmeli summos vertices patrona mater deligit Teresia illuc advolat sponsi premens vestigia | Afflata Jesu numine secreta pandit gratiae magistra mundo simplices infantium docet vias | At jubilum non exprimit omnes amoris impetus nec septa magnos claudere ejus valent anhelitus | Laus honor virtus gloria Deo Patri et Filio sancto simul Paraclito in saeculorum saecula | a05826 | H |
| O quam casta mater et virgo fecunda Maria quae sine ulla contaminatione concepit et sine dolore genuit salvatorem o quam casta mater quae nullam novit maculam deum portare meruit o beatum ventrem Mariae quae tantum nobilem terrae protulit ut diceret chorus caelestium gloria in excelsis deo et in terra pax | a02656 | A |
| Christe tu rerum opifexque operum olimpum regis aridaque sustinens polum decoras lumine sidereo arvaque reples hominis ex traduce jubes ne salum effluat ex limite | Tu protoplausto ejusque pro sapie legisque sensum naturalem inseris ut ea fratri quae vult sibi inroget demum Moyses bis a te in tabulis denis accepit praeceptis almificis | Ex hinc prophetae bis octuni veniunt populi corde ad salutem instruunt errorem vanum idolorum dextruunt credere deum te caelestem praedicunt et praestolare incarnatum proferunt | Milibus quinque ducentis in seriae habens hic mundus annos ab origine tunc verus agnus natus es ex virgine terdenis item annis tuae tempore sic a Joanne tinctus es baptismatae | Dehinc praesitos elegit apostolos Petrum Andram Joannem et Jacobum Batholomaeum Judamque et Simonem Thomam Philippum et Alfei Jacobum Mathaeum vero vocans a toloneum | Hic post ascensum Christe tuum ad caelos propere pergitque ad Eziopios mox a Candacis eunuco susceptus est praestigiatos liberavit a magos in somno vertit dracones sevissimos | Exortat coetum vanos deos temnere et deum verum Jesum Christum credere ut paradisi fruantur deliciae mox ab Aeglippo est accitus principe et prolem ejus suscitat a funere | Rex videns credit et plebs templum construit in quo rex lotus conjuxque baptismatae cum Euphranone plebs et Effigeniae almam ducentes vitam in progenie usque dum coepit Irtacus regimine | Convocat namque rex rudis apostolum eique regnum spondit dimidium ut caelebs illi detur Effigenia cui bis centum almae in cenobia virgines erant sacra cum velamina | Ad haec Mathaeus Irtaco exorsus est fas non est regis sponsam servo ducere nec Christi sponsam fas est tuae copulae jungi Yrtacus ob hoc mox apostolum percuti jussit punctum hictum gladii | Orans confossus mograt caelis anima aurum mox praebet virgo Effigenia et Christo dignum construit vaselicam in qua Matthaeus requiescit in urna vigent virtutes per aeterna tempora | Virgines uri rex praecepit set flamma ventus invergens cremat regis atria mox est percussus totus elefantia prolis arreptus daemonis sevissima se pater caesu esse efflat anima | Regnum hoc coepit frater Effigeniae Beor gestabat nomen ex baptismatae quem sanctus martyr unxeratque crismate provinciae sunt plene mox baselice quo canunt deo dulci modulamine | Vota rex plebis Christe ratum effice languidis fave aelisosque erige maestis solamen bellum litem remove fraterno pacem sloida in pectore | Supplices Christe vernuli exposcimus assistat fauctor nobis hic apostolus impetret nostris veniam sceleribus evulsis cunctis vitiisque funditus vita dum instat polleat virtutibus | Gloria patri personet ingenito gloria sancto spiritu paraclito qui deus unus mundi regi fabrica cujus aeterna laus et potentia per infinita saeculorum saecula | Amen | a06853 | H |
| Clange lyra Zacharias sacerdotum princis qui copulata conjux Aaron filiabus thalamorum inessebat solita praenuntius | Operibus sanctores praebolebant ceteris hac sinceres in mandatis incidebant domino et nullo prole collam pergebant ad senium | Mox enim ora refulsit incensorum temporum suetum quam gestabant vates ignem perturabulum sacris deferas odorem nectare a matris | Audita caelitus affatur et sonorum nuntius cujus candore perfuso tremor vatem insuit qui blandi robustiorem redidit sermonibus | Ecce juncta toro tibi conjux parit subolem quem protinus nuncupavit Joannem vocabulo cujus totum praedicatur perorbem nativitas | Hic coram domino magnus matris in fraterno repletus spiritu sancto praecursus dominum in virtute spiritumque praemiis aras Eliae | Talia sacer ex contra sic respondit angelo ex caelum nostras ab annis emarcuerunt viscera hac vetulis denegatur sensibus posteritas | Ego sum missus ab astris angelorum sociis et tu divinis videris praeceptis incredulus propter quod carens loquillam eris tacens labiis | Temporisque jam completis nactus infans cernitur cujusque notavit pater nomen illumine vinculo soluto lingue collaudabit dominum | Gloria et honor deo usque quaeque altissimo una patri filioque inclyto paraclito cujus laus et potestas per aeterna saecula | a06906.1 | H |
| Gloria in excelsis deo | 1 Qui pater es matris summi sapientia patris |Et in terra pax hominibus bone voluntatis 2 Qui meritum vere pacis non demeruere | Laudamus te | 3 Armiger invicte |Benedicimus te 4 Leo magne Deus benedicte | Adoramus te | 5 Te tua plebs orat | Glorificamus te | 6 Te laudat honorat adorat | Gratias agimus tibi propter magnam tuam gloriam | 7 Gloria magna quidem creat et stirpat beat idem | Domine deus rex celestis deus pater omnipotens | 8 Subditur imperio mundus uterque tuo | Domine fili unigenite Iesu Christe et sancte spiritus | 9 Celica terrenis moderans deitatis habenis | Domine deus agnus dei filius patris | Qui tollis peccata mundi 10 Virgine matre Deo patre summum credimus ortum | Miserere nobis Qui tollis peccata mundi Suscipe deprecationem nostram | 11 Dilue peccatum | Qui sedes ad dexteram patris miserere nobis | 12 Miseris ignosce reatum | Quoniam tu solus sanctus | 13 Es pius et mitis | Tu solus dominus | 14 Et fecundissima vitis | Tu solus altissimus Iesu Christe | 15 Et tibi subjecti sint nec sine fine rejecti | Cum sancto spiritu | 16 Respice de caelis nos et adesse velis | In gloria Dei patris Amen. | ah47205 | Tp |
| Creator alme siderum aeterna lux credentium Jesu redemptor omnium intende votis supplicum | Qui daemonis ne fraudibus periret orbis impetu amoris actus languidi mundi medela factus es | Commune qui mundi nefas ut expiares ad crucem e virginis sacrario intacta prodis victima | Cujus potestas gloriae nomenque cum primum sonat et caelites et inferi tremente curvantur genu | Te deprecamur ultimae magnum diei judicem armis supernae gratiae defende nos ab hostibus | Virtus honor laus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in saeculorum saecula | Amen | 008284.2 | H |
| Sit semper summa laus deo patri per quem triumphant sancti quique ordines angelicos victoriosis hodie cumulavit civibus et mortalis gloriosis vovit martyribus quorum corpora felix amplectitur Persida animas habet caelestis regia in qua cum Christo gaudentes nostri precamur semper sint memores | a00837 | A |
| GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Angelica jam pater laude cum prole et procendete pneumate LAUDAMUS TE Quod genitum per verbum inclite patrasti cuncta in hoc mundo bona valde BENEDICIMUS TE Moderantem caelos tellurem mare cum coaeterna pariter virtute ADORAMUS TE Quem superi tremunt ordines in sede majestatis resplendentes lumine divinitatis tuae regum rex o Domine GLORIFICAMUS TE Splendor qui candens vero de lumine carnis nube pro nostra tactus est salute imperans ubique GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS QUONIAM TU SOLUS SANCTUS TU SOLUS DOMINUS TU SOLUS ALTISSIMUS JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN | 509502.Tp556 | Tp |
| Conditor alme siderum aeterna lux credentium Christe redemptor omnium exaudi preces supplicum | Qui condolens interitu mortis perire saeculum salvasti mundum languidum donans reis remedium | Vergente mundi vespere uti sponsus de thalamo egressus honestissima virginis matris clausula | Cujus forti potentiae genu curvantur omnia caelestia terrestria fatentur nutu subdita | Occasum sol custodiens luna pallorem retinens candor in astris relucens certos observat limites | Te deprecamur agie venture judex saeculi conserva nos in tempore hostis a telo perfidi | Laus honor virtus gloria deo patri et filio sancto simul paraclito in sempiterna saecula | 008284.1 | H |
| Pangat nostra contio in sanctorum gloria Puro corde mente pia laudum Christo carmina | Qui diversa pro meritorum qualitate distribuit munera Pravis poenas gaudia justis sempiterna in sede aetherea | Ubi odor ineffabilis fraglat Laus praeclara incessanter resultat | Angelorum militia patriarcharum prophetarumque caterva Apostolorum sacer chorus laureata martyrum quoque agmina | Confessorum virginumque turma Nova dulci voce promunt cantica | Hac quidem in die SANCTI LAUDE venerandi solemnia Qua carnis exutus ergastulo regna petiit supera | Quo supernorum concius factus et conviva Jucundatur et exsultat in laude et gloria | Nos ergo tanti patris pio modulo sacra concelebremus festa Congratulantes ei Deo symphonizando voce mixolydica | Supplici corde ejus digna poscentes magnalia Ut sancti meritis sui nostras purificet animas | Sanctique spiritus repleat gratia Quo spirituali edocti cithara | Diatessaron beata diapentico sensu nacta diapason citharizemus vera Et harmoniae coelestis cordis fidibus proportionati summi regis conjubilemus aula | O sancte nostra LAUDI exaudi precamina Ac summo patri repraesenta per Christum impetrata | Laus in te sit Deo tibique in eo gloria | ah09390 | Sq |
| Laus et gloria deo sit in seaecula (...) | ah53197 | Sq |
| Gloria in excelsis deo et in ... | 006647zc | V |
| Salve crux sancta salve mundi gloria vera spes nostra vera ferens gaudia signum salutis salus in periculis vitale lignum vitam portans omnium Te adorandam te crucem vivificam in te redempti dulce decus saeculi semper laudamus semper tibi canimus per lignum liberi Originale crimen necans in cruce nos a privatis Christe munda maculis humanitatem miseratus fragilem per crucem sanctam lapsis dona veniam Protege salva benedic sanctifica populum cunctum crucis per signaculum morbos averte corporis et animae hoc contra signum nullum stet periculum Laus deo patri sit in cruce filii laus coaequali sit sancto spiritui civibus summis gaudium sit angelis honor in mundo sit crucis inventio. | ah50233 | H |
| Hodie electi ducti sunt ad mortem in terra Armeniae super excelsum montem qui pro Christi nomine non recusant mori et electa corpora pro Christo immolari effuderunt sanguinem gloriosum super terram inde manavit rivulus habens virtutem magnam caeci claudi surdi muti sunt sanati restituti sit laus deo et gloria per infinita saecula | a07793 | A |
| Eia dux noster pater atque custos qui triumphator petis alta caeli quas tibi laeti canimus petenti suscipe laudes | Dum tibi plaudunt superi obviantes et rosis ornant iter atque palmis nos quoque in terris celebramus hymnis rite triumphum | Carne qui vivens humilis dolentis hic redemptoris socius fuisti nunc velut sidus properas ad ipsum tramite recto | Fulgido ac alto solio receptus judicis justi manibus coronam accipis gaudens rutilisque cingis tempora certis | Cuncta quae Christi reppulisti amore jam tenes dives duplicata centum principes inter meriti parata sede coruscans | Cum deo regnans pater alme ab astris respice et vide precibus tuere vineam electam digitoque forti protege natos | Laus sit excelsae triadi perennis quae tibi praebens superos honores det tuis nobis metiris beate gaudia vitae | Amen | a01973 | H |
| (a) Sanctus deus omnipotens pater (b) Sanctus dei filius atque unigenitus (c) Sanctus quoque spiritus paraclitus voluntas amborum (d) Uni deo gloria Osanna in altissimis deo Omnes dicamus Sanctus sanctus sanctus Dominus deus sabaoth (A) Deus exercituum et militiarum rex O admirabilis clementia Pleni sunt caeli et terra gloria tua Osanna in excelsis (B) Benedictum dominum regem sanctum gloriae clamet omnis turba dei in excelsis eia Benedictus qui venit in nomine domini Osanna in excelsis | 509504.Tp23 | Sa |
| Urbs beata Jerusalem dicta pacis visio quae construitur in caelis vivis ex lapidibus et angelis coornata ut sponsata comite | Nova veniens e caelo nuptiali thalamo praeparata ut intacta copulatur domino plateae et muri ejus ex auro purissimo | Portae nitent margaritis adytis patentibus et virtute meritorum illuc introducitur omnis qui pro Christi nomine hic in mundo premitur | Tunsionibus pressuris expoliti lapides suis coaptantur locis per manum artificis disponuntur permansuri sacris aedificiis | Angularis fundamentum lapis Christus missus est qui compage parietis in utroque nectitur quem Sion sancta suscepit in quo credens permanet | Omnis illa deo sacra et dilecta civitas plena modulis in laude et canore jubilo trinum deum unicumque cum favore praedicat | Hoc in templo summe deus exoratus adveni et clementi bonitate precum vota suscipe largam benedictionem hic infunde jugiter | Hic promereantur omnes petita adquirere et adepta possidere cum sanctis perenniter paradisum introire translati in requiem | Gloria et honor deo usquequo altissimo una patri filioque inclyto paraclito cujus laus est et potestas per aeterna saecula | 008405 | H |
| Benedicta semper sit beata trinitas deitas scilicet unitas coaequalis gloria | Pater filius sanctus spiritus tria sunt nomina omnia eademque substantia | Deus genitor deus genitus in utroque sacer spiritus deitate socia | Non tres tamen dii sunt deus verus unus est sic pater dominus filius spiritusque dominus | Ipse tamen filius deus verus unus est praeclarus itaque spiritus ab utroque emanat | Proprietas in personis unitas est et in essentia | Majestas par et potestas decus honorque per omnia | Sidera maria continens arva simul et universa condita | Quem tremunt impia tartara colit quoque quem et abyssus infima | Quem laudant sol atque luna dignitas adorat angelica | Nunc omnis vox atque lingua fateatur hunc laude debita | Et nos voce praecelsa omnes modulemur organica cantica dulci melodia | Eia et eia nunc omnes jubilemus altithrono domino laudes in excelsis | O veneranda trinitas | O adoranda unitas | Per te sumus creati vera aeternitas | Per te sumus redempti summa tu claritas | Populum cunctum tu protege salva libera eripe et emunda | Te adoramus omnipotens tibi canimus tibi laus et gloria amen | ah53081.1 | Sq |
| Gloria in excelsis deo quia granum frumenti cadens in terra mortuum est ne solum regnaret in caelo cujus munere Thome per sanctum sanguinem libertas ecclesiae est redempta gloria in excelsis deo alleluia | 201963 | A |
| Adeste sacrae virgines quas cura fecit pervigil Sponso vocante ad nuptias claras referre lampades | Jam nigra noctis orbita ad mane clarum vertitur vincant timores turbidos aeterna lucis gaudia | Aperta vobis janua Sponsus vocat succedite sparsasque nostris fletibus offerte palmas nobiles | Offerte fusum sanguinem Christo immolatae victimae quo martyres sanctissime vestram beastis Hispalim | Vt ipse nostrae Ecclesiae preces benignus audiat et donet indulgentiam vestris rogatus civibus | Virtus honor laus gloria Deo Patri cum Filio et Spiritui Paraclito in saeculorum saecula | a03040 | H |
| GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Terrea temnentis subjunctae civibus almis LAUDAMUS TE Cui choris in caelis resultat carmine laudis BENEDICIMUS TE A quo procedit benedictio jure perennis ADORAMUS TE Caeli factorem terrae maris omnipotentem GLORIFICAMUS TE Quippe tibi debetur honor ete gloria summo GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM Auxilium nobis tribuens hostemque repellens QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS Ut pius ut clemens ut cuncti crimini expers QUONIAM TU SOLUS SANCTUS Nullus enim valet aut valuit sine te esse beatus TU SOLUS DOMINUS Quae fuerint rerum quae sunt quae nempe fuerunt TU SOLUS ALTISSIMUS Angelicum servans numerum statu solidatum colla superba domas mitia corda ditas JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN | ah47198 | Gl |