| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Felix namque es sacra virgo et omni laude dignissima quia ex te ortus est sol justitiae Christus deus noster alleluia | 002861 | A |
| Laudate eum in excelsis alleluia | h03023 | LDMT |
| Gavisi sunt discipuli alleluia viso domino alleluia | 002934 | A |
| Alleluia Dignare domine noctem istam sine tribulatione et a peccato nos custodire | h03056 | LDOF |
| Hoc jam tertio manifestavit se Jesus discipulis suis postquam resurrexit a mortuis alleluia alleluia | 003084 | A |
| Alleluia alleluia alleluia alleluia Laus tibi laus tibi laus tibi Jesu Christe | h03107 | LDOF |
| Homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cottidie splendide et erat quidam mendicus nomine Lazarus qui jacebat ad januam ejus ulceribus plenus cupiens saturati de micis quae cadebant de mensa divitis et nemo illi dabat sed et canes veniebant et lingebant ulcera ejus alleluia | 003133 | A |
| Ante solam permanet nomen ejus et benedicentur in eo omnes tribus terrae omnes gentes beatum dicunt eum alleluia alleluia alleluia | h03148 | PSLD |
| In hoc credimus quia a deo existi et ad deum vadis alleluia | 003240 | A |
| Alleluia Imperatrix reginarum et salvatrix animarum pretiosa margarita rosa gelu non attrita mater Dei virgo pia ora pro nobis Maria | g04190 | Al |
| Ipse invocabit me alleluia pater meus es tu alleluia | 003402 | A |
| Dirigat dominus vias tuas alleluia cum jucunditate exies et cum laetitia discedes montes et colles exsultabunt expectantes tecum gaudio alleluia alleluia alleluia | h03231 | PSLD |
| Jucundare filia Sion exsulta satis filia Jerusalem alleluia | 003509 | A |
| In domo domini factus est psallentium sonus suavitate plenus et omnis populus orabat dicens domine da nobis jucunditatem cordis fieri pacem in temporibus nostris alleluia | h03254 | PSLD |
| Lux orta est justo alleluia rectis corde laetitia alleluia | 003651 | A |
| Via justorum recta facta est alleluia iter sanctorum praeparatum est alleluia alleluia | h03327 | PSLD |
| Memorare domine alleluia alleluia | 003739 | A |
| Benedictio et honor et gloria et potestas deo nostro quoniam venerunt nuptiae agni gaudeamus et laetemur alleluia | h03574 | BNMT |
| Montes et colles cantabunt coram deo laudem et omnia ligna silvarum plaudent manibus quoniam veniet dominus dominator in regnum aeternum alleluia alleluia | 003805 | A |
| Alleluia Miserere mei Deus miserere mei quoniam in te confidit anima mea | g04228 | Al |
| Ne timeas Maria invenisti gratiam apud dominum ecce concipies et paries filium alleluia | 003863 | A |
| Christicolae laudum modulus nunc pangite Christo Quem sacer AREDIUS meruit splendore corusco Cernere conscendens hodie super astra polorum Alleluia alleluia nosquoque psalmographi carmen modulemus ovantes OS JUSTI | g01349.Tp84 | Tp |
| Non turbetur cor vestrum neque formidet creditis in deum et in me credite in domo patris mei mansiones multae sunt alleluia alleluia | 003938 | A |
| Nobile triumphum decoremus laudibus protho[martyris] Stephani eximii ALLELUIA | g00562.Tp01 | Tp |
| O quanta sunt caelestia angelorum gaudia de Christi resurrectione per quam humana natura in supernis sedibus reducta est ad integrum atque sanctis angelis conjuncta est alleluia | 004073 | A |
| Alleluia Beatus venter qui te portavit virgo et beata ubera quae te lactaverunt dominam et salvatorem mundi | g04270 | Al |
| Omnis qui petit accipit et qui quaerit invenit pulsanti aperietur alleluia | 004151 | A |
| Alleluia intret in ortum meum sponsa mea filia Jerusalem flores enim tui germinabunt in terra cresce jam dicit dominus donec adspiret dies et amobeantus | h01691a | SNOV |
| Pastores loquebantur ad invicem transeamus Bethleem et videamus hoc verbum quod dominus ostendit nobis alleluia | 004225 | A |
| Jam dudum Saulus procerunt praecepta rex situs quoniam domini patrias vellet [...] gens a benedicite rector Christi laudas repromisit caeli b[...] cluis captemus dominus [...] cum lacerat sancte matris [...] post tenebras verum meruit cognosces dum temptatas sensit per rex quibus gloriae Christe auribus ut dominium geni lucem quem rectus composuit mares Christi praecepta rex mutato placuit postquam de nomine pax ejus mira fides rerum subito trans et hera ventris nos cere pro meruit possent quis de proedia vitae conscendit raptus martyr poene alleluia Christe [...] caeli tenuit paradisus eum terrae c[...] domini frctibus rex recta queis tr[...] et populum justus praedixerat profundum poene transit maris [...] magnum [...] | h04461 | VAR |
| Ponit nubem dominus alleluia ascensum suum alleluia | 004308 | A |
| Laudate dominum a terra dracones et omnes abyssi alleluia | 001326zg | AV |
| Pulchra es amica mea et suavis et decora oculi tui columbarum alleluia terribilis ut castrorum acies decorata | 004417 | A |
| Laudes dignas praecipue canamus Christo soli Deo quem angeli in alto poli sanctum proclamant ut nos in illius matris festivitate concedat laetari ALLELUIA POST PARTUM VIRGO | g01411.Tp11 | Tp |
| Quid est hoc quod dicit modicum nescimus quid loquitur alleluia | 004519 | A |
| Alleluia Sancte Confessor Domini N. ora pro nobis | g04317 | Al |
| Resurrexit dominus alleluia sicut dixit vobis alleluia | 004641 | A |
| Alleluia Libera nos salva nos justifica nos o beata trinitas | g04325 | Al |
| Sanctus praesul dum Aurelianum constantissima responsione confunderet jussus est elevari in equuleo et torqueri unguibus atque lampadibus alleluia | 004794 | A |
| Alleluia Beate confessor Nicolae intercede pro nobis ad dominum | g04346 | Al |
| Si quis fecerit voluntatem patris mei ipse intrabit in regnum caelorum alleluia | 004907 | A |
| Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis dicit dominus et ego dispono vobis sicut disposuit mihi pater meus regnum ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo et sedeatis super sedes judicantes duodecim tribus Israel alleluia | a07202 | A |
| Spiritus et animae justorum hymnum dicite deo nostro alleluia alleluia | 005000 | A |
| Alleluia Rozbito jest moře (...) | g00396:cs | Al |
| Super omnia ligna cedrorum tu sola excelsior in qua vita mundi pependit in qua Christus triumphavit et mors mortem superavit alleluia | 005061 | A |
| Alleluia Beatus vir qui timet | 008416 | Al |
| Tres in fornace ignis deambulabant et collaudabant dominum regem canentes ex uno ore hymnum dicebant benedictus es deus alleluia | 005177 | A |
| Alleluia Elegit te Dominus sacerdotem magnum in populo suo | g02352.1 | Al |
| Ultimo festivitatis die dicebat Jesus qui in me credit flumina de ventre ejus fluent aquae vivae hoc autem dixit de spiritu quem accepturi erant credentes in eum alleluia | 005263 | A |
| Jacobe pastor inclyte preces nostras suscipe alleluia alleluia | a07351 | R |
| Vado parare vobis locum et iterum veniam ad vos alleluia et gaudebit cor vestrum alleluia alleluia | 005308 | A |
| Noster sermo canat vasticum flatibus apte dulciter egregias laudes et clangat in altis ALLELUIA | g01032.Tp03 | Tp |
| Vere cognoscent omnes quia sanctus Apollinaris est gloriosus martyr in civitate Ravenna praestans beneficia in Christo credentibus alleluia | 005365 | A |
| Cantate domino alleluia psalmum dicite ei alleluia | a07596 | R |
| Visitavit nos deus patrum vestrorum alleluia ferte vobiscum hinc ossa mea alleluia et collocate me in sepulcro patrum meorum alleluia alleluia | 005475 | A |
| Alleluia Resurrexit tanquam dormiens Dominus quasi potens crapulatus a vino | g04432 | Al |
| Alleluia delectatio bona in operibus manuum illius divitiae multae alleluia alleluia | 006070 | R |
| Alleluia Gloriosae virginis Mariae nativitatem celebremus | g04440 | Al |
| Ascendit deus in jubilatione alleluia alleluia | 006122 | R |
| Alleluia O quam felix anima caeli quae dum volaret ad intima columbae figura monstravit quam esset pura | g04453 | Al |
| Confirma hoc deus quod operatus es in nobis alleluia alleluia | 006313 | R |
| Alleluia Spiritu sancto replevit eos Dominus et loquebantur magnalia Dei | g04471 | Al |
| Docete filios vestros alleluia ut memoriter teneant alleluia et ore decantent alleluia alleluia | 006483 | R |
| Alleluia Felix ex fructu triplici sed magis ex deifico quem virtute multiplici dono pollet mirifico | g04498 | Al |
| Ego sicut vitis fructificavi suavitatem odoris alleluia transite ad me omnes qui concupiscitis me et a generationibus meis adimplemini alleluia alleluia | 006633 | R |
| Alleluia Thomas flos innocentiae fer opem peccatoribus fac gratos doctor gratiae nos Christo fide moribus | g04520 | Al |
| Gaudete justi in domino alleluia alleluia | 006765 | R |
| Alleluia Sanctificavit dominus tabernaculum suum et haec est domus dei in qua invocetur nomen ejus | g04524 | Al |
| In toto corde meo alleluia exquisivi te alleluia ne repellas me a mandatis tuis alleluia alleluia | 006943 | R |
| Alleluia Cum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum | g04532 | Al |
| Modicum et non videbitis me alleluia iterum modicum et videbitis me quia vado ad patrem alleluia alleluia | 007171 | R |
| Ignis grando nix glaties spiritus tempestatis qui facitis verbum ejus alleluia alleluia | 001326zh | AV |
| O magnum pietatis opus alleluia mors mortua tunc est cum crucis in ligno mortua vita fuit alleluia alleluia | 007275 | R |
| Laudate dominum in sanctis ejus laudate eum in firmamento virtutis ejus alleluia alleluia alleluia | 001326zx | AV |
| Psallite domino qui ascendit super caelos caelorum ad orientem alleluia | 007445 | R |
| Alleluia Beatus Apollinaris oravit ad dominum et patricii filia suscitavit mortua | g04581 | Al |
| Spiritu sancto replevit eos dominus et loquebantur magnalia dei alleluia alleluia | 007688 | R |
| Rorate caeli desuper et nubes pluant justum aperiatur terra et germinet salvatorem alleluia alleluia | 501007.1 | In |
| Surrexit pastor bonus qui posuit animam suam pro ovibus suis et pro suo grege mori dignatus est alleluia alleluia | 007742 | R |
| Amavit eum dominus et ornavit eum alleluia alleluia | 006080.1 | R |
| Vir inclytus Georgius martyr domini pretiosus ad sepulcrum ejus aegri veniunt et sanantur alleluia | 007896 | R |
| Pater sancte praesul Christi egregie Maximine dum in caelis gaudes cum angelis nostri devotarum ovium sis memor in terris orans tuum quem imitatus es Christum ut nos te pastore ducat ad aeterna pascua cujus hic celebravimus temporalia festa alleluia | a08201 | A |
| Gaude Maria virgo alleluia R. Quia surrexit dominus alleluia | 008078 | W |
| Alleluia Dulce nomen domini nostri Jesu Christi melos auri mel in esu et planetum convertit in jubilum et fugat mundi sibilum | g04528.1 | Al |
| Alleluia dulce carmen vox perennis gaudii alleluia laus suavis est choris caelestibus quod canunt dei manentes in domo per saecula | 008259 | H |
| Alleluia Magnus dominus noster et magna virtus ejus alleluia et sapientiae ejus non est numerus | g04839 | Al |
| Alleluia Omnes gentes plaudite manibus jubilate deo in voce exsultationis | 008433 | Al |
| Alleluia hoc signum crucis (...) | 100046 | I |
| Stanislai pro triumpho Christo demus gloriam qui martyri de tyranno contulit victoriam alleluia | 100396 | I |
| Alleluia hoc signum crucis (...) | 200206 | A |
| Alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia | 200222 | A |
| Benedictus sit deus qui cornu salutis suae in nobis erexit cum beatam Gudulam de terris ad caelos provexit cujus pia pro nobis intercessio sit optata delictorum remissio alleluia | 200675 | A |
| Dic nobis quando haec erunt domine et quod signum adventus tui videte ne quis vos seducat ullo modo audituri enim estis proelia videte ne turbemini in patientia enim vestra possidebitis animas vestras alleluia | 201214 | A |
| Eloi alleluia alleluia (...) | 201555 | A |
| Fecit dominus potentiam in bracchio suo dispersit superbos mente cordis sui alleluia | 201797 | A |
| Insignium virorum miracula supplici voto venerantes eorum suffragia deposcamus avetae duces caelestis aulae angelorum coecivales apostolorum confortes martyrum concives sancti dei Corneli et Cypriane intervenite pro cuncto populo dei alleluia | 202572 | A |
| Memoria mea in generatione saeculorum qui edunt me adhuc esurient et qui bibunt me adhuc sitient alleluia | 203080 | A |
| Pinguis est panis Christi et praebebit delicias regibus alleluia | 203845 | A |
| Scio quem quaeritis non est hic sed surrexit recordamini qualiter locutus est vobis dum esset in Galilaea alleluia | 204562 | A |
| Vincenti dabo manna absconditum et nomen novum alleluia | 205202 | A |