| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Alleluia Laudate dominum in sanctis ejus laudate eum in firmamento virtutis ejus | g03046 | Al |
| Alleluia Miserere nobis domine misirere Christe | g03064 | Al |
| Alleluia Dulce pectus dulcis cruor dulcia Christi vulnera quae sola fuerunt digna reserare regnum caelorum | g03094 | Al |
| Martyris pretiosi et evangeliste gloriosi sanctissimi Marci sollemnem diem laude dignissima et summa devotione celebremus alleluia | a02214 | R |
| O Marce martyr fulgide dei potens apostole nos svevienses incolas pio favore protegas alleluia | a02231 | R |
| Sacerdotes dei incensum et panes offerunt deo et ideo sancti erunt deo suo et non polluent nomen ejus alleluia | g03116 | Of |
| Et palpate manus atque latus his potestis credere signus quia ego ipse sum sicut dixit alleluia | g01018d | OfV |
| Alleluia Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te deus oleo laetitiae | g03183 | Al |
| Alleluia Mirabilis atque laudabilis fortis atque nimis dominus noster in sanctis suis | g03209 | Al |
| Alleluia Levavi oculos meos in montes unde veniat auxilium mihi | g03225 | Al |
| Convertimini omnes simul ad deum mundo corde et animo in oratione in jejuniis et vigiliis multis fundite preces vestras cum lacrimis ut deleatis cyrographum peccatorum vestrorum priusquam vos profundum mortis absorbeat priusquam nobis repentinus superveniat interitus ut cum creator noster advenerit paratos nos inveniat alleluia | a02476 | A |
| Super misericordiam tuam et veritatem tuam magnificasti super nos nomen sanctum tuum alleluia | g02196b | AlV |
| Leo de tribu Juda surrexit a mortuis alleluia in cujus laude celsa voce pertonate | g01013.Tp2 | Tp |
| Alleluia Venite ad me sancti mei habentes aeternas coronas et bravium commemorationis vestre | g03287 | Al |
| Nam et hujus terrae barbarum populum sacro purgavit lavacro alleluia | a02548a | V |
| Alleluia Usque modo non petistis quicquam petite et accipietis ut gaudium vestrum sit plenum | g03330 | Al |
| Ecce homo sine querela verus dei cultor abstinet se ab omni opere malo et perseverat in innocentia alleluia | h00197a | SCRV |
| Vos estis vasa sancta domino auro fulgentes alleluia quia sponte obtulistis domino deo animas vestras alleluia alleluia | h00215 | PRLG |
| Fons cui non deficiunt aquas et irrigabuntur deserta tua et erunt sicca fundamenta tua alleluia | h00230 | PSLD |
| Sanctificavit Moyses altare domino offerens super illud holocausta et inferens victimas fecit sacrificium matutinum in odorem suavitatis domino deo in conspectu filiorum Israel alleluia | h00246 | SCR |
| Laudate dominum alleluia quoniam bonus est psalmus alleluia alleluia | h00271 | ALL |
| Domini est terra et plenitudo ejus orbis terrarum et universi qui habitant in ea alleluia | h00299 | SNO |
| Alleluia laudabo te domine semper in diebus vitae meae alleluia quoniam te laudat omnis virtus caelorum alleluia in omnia saecula saeculorum alleluia alleluia | h00314 | RS |
| Dominus ascendit in thronum patris sui alleluia eia | g01280.Tp02 | Tp |
| Benedicta haec vidua cuis praece assidua conversa est proles sua alleluia | a02676 | A |
| Petrus Paulus candelabra lucida olivae Christi semper fulgidae nunc et semper gratulantes dicite ALLELUIA | g02235.Tp1 | Tp |
| Vidi in medio throni tribunal candidum alleluia et agnum quasi occisum alleluia ante cujus conspectum fugit caelum alleluia alleluia | h00322 | ALL |
| Alleluia Psallite domino qui ascendit super caelos caelorum ad orientem | g03394 | Al |
| Stabat Maria ad monumentum foris plorans dum ergo fleret prospexit ubi positum fuerat corpus Jesu et vidit duos angelos in albis sedentes et conversa retrorsum vidit Jesum stantem et venit annuntians discipulis quia vidi dominum et haec dixit mihi alleluia alleluia alleluia | h00335 | RS |
| Alleluia dicant qui redempti sunt a domino alleluia quos redemit de manu inimici alleluia | h00345.1 | ALL |
| Alleluia Cum venerit paraclitus spiritus veritatis qui a patre procedit ille testimonium perhibebit de me | g03405 | Al |
| Alleluia Ave benedicta Maria Jesu Christi matri et filia flos pudoris ros dulcoris dos amoris O Maria caeli via virgo candens lilium stella maris appellaris ora tuum filium Sydus splendoris mater salvatoris tu dignare deprecari virgo mater filium Ne demergat sed abstergat labem prorsus criminum O Maria omni plena gratia | 507047.1 | Al |
| Ascendit deus in jubilatione alleluia | h00389 | SNO |
| Alleluia orto jam sole dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti | h00404a | SCRV |
| Audi Israel quia magna est domus dei tui et ingens locus possessionis domini magna est et non habet finem altus et immensus qui cum hominibus conversatus est ipse est deus noster alleluia | h00420 | SCR |
| Alleluia emitte domine spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem terrae | h00436 | LDS |
| Haec dicit dominus pertransibunt in mare freto et percutient in mari fluctus et confortabo eos in nomine meo ambulabunt et ad terram Galaat et Libani introducam eos alleluia alleluia | h00451 | RS |
| Benedictus dominus in aeternum alleluia fiat fiat alleluia alleluia alleluia | h00475 | RS |
| Adorate dominum alleluia qui fecit caelum et terram alleluia mare et fontes aquarum alleluia | h00514 | PSLD |
| Domine virtutem populo tuo alleluia et benedic plebi tuae in pace alleluia alleluia | h00532 | PRLG |
| Haec dicit dominus caeli dabunt rorem suum alleluia ab anno in anno alleluia alleluia | h00552 | ALL |
| Spiritus qui a patre meo procedit docebit vos veritatem alleluia ille de meo accipiet alleluia et docebit vos alleluia alleluia | h00567 | ALL |
| Decor vitae est sapientia si adtenderis eam disces alleluia et si adcommodaveris animam tuam sapiens eris alleluia alleluia | h00582 | ALL |
| Alleluia alleluia * | h00598 | ALL |
| Alleluia In conspectu angelorum psallam tibi domine | g01429.1 | Al |
| Alleluia Salve sancta mater alma ex te processit virgo Maria quae de caelo suscepit prolem et mundo genuit salvatorem | g03444 | Al |
| ...dua et habuit filium surdum atque mutum caecum et claudum illum sanctus Georgius sanum restituit ac dimisit alleluia | a03087 | A |
| Kolikrát kolivěk budete jiesti tento chléb a kalich píti smrt syna božieho budete vyznávati doňavadž nepříde a protož ktož kolivěk budete jiesti chléb a kalich píti boží neduostojně vinen bude tělem a krví boží alleluia | 503001:cs | Cm |
| Alleluia Ex utero senectutis et sterili Joannes baptista natus est praecursor domini | g03479 | Al |
| Alleluia Christi generatio sic erat cum esset disponsata mater ejus Maria a Joseph antequam conveniret inventa est in utero habens de spiritu sancto alleluia | h00670 | PRLG |
| Dirige me in veritate tua et doce me alleluia quia tu es deus salvator meus alleluia alleluia | h00701 | PRLG |
| Introduxit nos dominus in locum sanctum suum alleluia et dedit nobis terram fluentem lac et melle et obtulimus primitias alleluia | h00734 | PRLG |
| Alleluia Attende populus meus legem meam alleluia | h00872 | LDS |
| Alleluia Gaudium et laetitiam obtinebunt sancti ego dominus consolabor eos | h00888 | LDS |
| Alleluia Omnes gentes plaudite manibus jubilate deo in voce laetitiae | h00904 | LDS |
| Alleluia Venite exultemus in domino jubilemus deo salvatori nostro | h00916 | LDS |
| Alleluia fructus ejus non deficiet et non cadet folia ejus per singulos menses offeret primitias omnibus | h00944b | SCRV |
| Haec dicit dominus effundam de spiritu meo super omnem carnem et prophetaverunt fili vestri alleluia alleluia | g03498 | SCR |
| Multiplicavit vos dominus sicut astra caeli diligite illum et observate praecepta ejus et ceremonias omni tempore ut discant filii vestri disciplinam domini dei vestri alleluia | g03517 | SCR |
| Sacerdotes offerant munera domino in hymnis et canticis et cum intulerint hostias summam sacrificium ex eis ut benedicant nomen meum super altare meum alleluia alleluia alleluia | g03528 | SCR |
| Sanctus immortalis qui solus es immaculatus salvator miserere nobis alleluia alleluia | g03545b | SNCTV |
| Pretiosa in conspectu domini alleluia mors sanctorum ejus alleluia alleluia | h00975 | ALL |
| Annuntiaverunt caeli justitiam domini et viderunt omnes populi gloriam ejus alleluia alleluia | h01068 | ALL |
| Alleluia egressus est populus domini de castris ducatum habentes sacerdotum qui portabant archam foederis domini et majestas domini protegebat eos alleluia alleluia | h01090 | ALL |
| Alleluia magna opera domini exquisita in omnes voluntates ejus confessio et magnificentia opus ejus alleluia alleluia | h00584.1 | ALL |
| Alleluia vocavit te dominus ad justitiam et tenens manum exaltavit dedit tibi deus principatum et ornavit te alleluia | h01130 | ALL |
| Alleluia auditum faciet dominus gloriam vocis suae alleluia et erunt oculi vestri videntes praeceptorem vestrum et aures vestrae audient verbum postergam momentis alleluia alleluia | h01144.1 | ALL |
| Benedictus dominus deus Israel alleluia a saeculo et in saeculum alleluia et dicit omnis populus alleluia alleluia | h01161 | ALL |
| Concluserunt me aquae in medio mari et tempestas dimersit me alleluia clamavi ad te domine et sanasti me alleluia alleluia | h01180 | ALL |
| De Jerusalem exeunt reliquiae alleluia et salvatio de montem Sion alleluia et erit sollemnitas civitati huic et salvabitur propter David servum meum alleluia | h01199 | ALL |
| Deus manifeste veniet et non silebit alleluia advocavit caelos sursum et terra discernere populum tuum alleluia | h01220 | ALL |
| Domine nomen tuum in aeternum alleluia domine memoriale tuum in saeculum saeculi alleluia alleluia | h01234 | ALL |
| Ecce ego salvabo claudicantem in tempore illo dicit dominus et ea quae egecta fuerant congregabo et ponem eos in laude alleluia alleluia alleluia | h01255 | ALL |
| Ego sum dominus et non est alius egredietur de ore meo justitiae verbum quia mihi turbabunt omnia genu et juravit omnis lingua alleluia alleluia | h01276 | ALL |
| Exsultate et laetamini in domino gaudete justi alleluia alleluia alleluia | h01298 | ALL |
| Florete justi sicut lilium date odorem suavitatis germinate in gloria et benedicite deo in voce labiorum vestrorum alleluia alleluia alleluia | h01311 | ALL |
| Salve sancta parens compassa sub cruce Christo qui caelum terramque regit te Johanni commendavit alleluia | g01408.1 | In |
| Jerusalem descenderunt filii tui emedio Jordanis ut tingueretur aqua benedictionis alleluia alleluia | h01345 | ALL |
| In sinu Abrahae amici tui colloca domine alleluia | h01363 | ALL |
| Judicate pupillo et egeno alleluia humilem et pauperem justificate alleluia alleluia | h01388 | ALL |
| Lux veritatis habitavit in eis alleluia quoniam iniquitas non est inventa in labiis eorum cursum vitae in pace perfecerunt alleluia alleluia | h01405.1 | ALL |
| Mittit dominus verbum suum alleluia flat spiritus ejus et fluent aquae alleluia alleluia alleluia | h01431 | ALL |
| Alleluia abundare te fecit dominus in omnibus bonis et aperunt tibi thesaurum suum praeclarum tribuit tibi gratiam in tempore juventutis et benedixit laborem tuae senectutis constituit te in caput super populos et posuit te quasi carmen musicum visitabit te deus visitatione bona et perduxit ad locum quem desiderasti legem ejus alleluia alleluia alleluia | h00303b | SNOV |
| Populus adquisitus virtutem domini annuntiate alleluia alleluia | h01580 | ALL |
| Alleluia Justi in perpetuo vivent alleluia et apud dominum est merces eorum alleluia alleluia | h01594 | SNO |
| Alleluia mons Sion latera Aquilonis civitas regis magni deus in gradibus ejus dinoscetur cum suscipiet eam quia ecce reges terrae collecti sunt et in unum convenerunt | h00209b | SNOV |
| Alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia | 001026 | I |
| Ante solem permanet nome domini et ante lunam sedes ejus et benedicentur in eo omnes tribus terrae omnes gentes magnificabunt eum alleluia alleluia | h01624 | SNO |
| Repleti sunt omnes spiritu sancto alleluia | 001154 | I |
| Doce nos domine facere voluntatem tuam alleluia quia tu es deus noster alleluia | h01639 | SNO |
| Adhuc multa habeo vobis dicere sed non potestis portare modo cum autem venerit ille spiritus veritatis docebit vos omnem veritatem alleluia | 001276 | A |
| Resurrexit Christus a mortuis alleluia in gloria patris alleluia alleluia | h00548.1 | ALL |
| Alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia | 001332 | A |
| Sanguis filiorum dei vindicabitur et vindicabit et retribuet ultionem inimicis alleluia alleluia alleluia | h01671 | ALL |
| Alleluia noli flere Maria alleluia resurrexit dominus alleluia alleluia | 001348 | A |
| Exaudiat te dominus in die tribulationis protegat te nomen dei Jacob ut holocaustum tuum pinguae fiat alleluia alleluia | h01681 | SNO |
| Amen dico vobis mundus gaudebit et vos plorabitis et gaudium vestrum nemo tollet a vobis alleluia | 001378 | A |
| Alleluia Ecce vere Israelita in quo dolus non est | g04074 | Al |
| Archangeli Michaelis interventione suffulti te domine deprecamur ut quos honore prosequimur contingamus et mente alleluia | 001475 | A |
| Suscitabo eum ad justitiam dicit dominus et omnes vias ejus dirigam et captivitatem populo meo dimittam alleluia alleluia | h01127.1 | ALL |