| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Omnes qui in Christo baptizati estis Christum induistis alleluia | g01048 | Cm |
| Alleluia Exivi a Patre et veni in mundum iterum relinquo mundum et vado ad Patrem | g01069 | Al |
| Ultimo festivitatis die dicebat Jesus Qui in me credit flumina de ventre ejus fluent aquae vivae Hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum alleluia alleluia | g01089 | Cm |
| Non vos relinquam orphanos veniam ad vos iterum alleluia et gaudebit cor vestrum alleluia alleluia | g01108 | Cm |
| Alleluia Eripe me de inimicis meis deus meus et ab insurgentibus in me libera me | g01176 | Al |
| Posuisti domine in capite ejus coronam de lapide pretioso vitam petiit a te tribuisti ei alleluia | g01298 | Of |
| Alleluia Justus germinabit sicut lilium et florebit in aeternum ante dominum | g01346 | Al |
| Alleluia Jesus autem eo quod maneat in aeternum sempiternum habet sacerdotium | g01459 | Al |
| Alleluia Auditui meo dabis gaudium et laetitiam et exsultabunt ossa humiliata | g01542 | Al |
| Alleluia Beatus qui lingua sua non est lapsus et qui non servivit indignis se | g01664 | Al |
| Alleluia Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa | g01710 | Al |
| Alleluia Jacta cogitatum tuum in domino et ipse te enutriet | g01786 | Al |
| Alleluia O quam pulchra est casta generatio cum claritate immortalis est enim memoria illius | g01857 | Al |
| Alleluia Salvabit sibi dextera ejus et bracchium sanctum ejus | g02084 | Al |
| Alleluia Ecce virgo concipiet et pariet filium Jesum Christum | g02153 | Al |
| Alleluia Qualis pater talis filius talis et spiritus sanctus | g02183 | Al |
| Alleluia Vox sancti Bartholomei quasi tuba vehemens est ambulant cum eo angeli dei | g02211 | Al |
| Alleluia Nativitas tua dei genetrix virgo gaudium attulit universo mundo quia ex te ortus est sol justitiae Christus deus noster | g02252 | Al |
| Alleluia Tu domine pater noster es redemptor a saeculo | g02310 | Al |
| Alleluia Primus ad Sion dicet ecce assunt et Jerusalem evangelistam dabo | g02343 | Al |
| Alleluia Hosanna filio David benedictus qui venit in nomine domini | g02394 | Al |
| Alleluia Surgens dominus Jesus et stans in medio discipulorum suorum dixit eis pax vobis | g02465 | Al |
| Hodie secreta caeli caro Christi petiit Alleluia hodie factum est magnum gaudium angelorum quia filius excelsi jam immortalis in regno patris sui gloriosus ascendit Alleluia | a00464 | R |
| O sacramentum pietatis o signum unitatis o vinculum caritatis nos in via reficiens sub aliena specie post praesentis vitae cursum refice nos in patria jam revelata facie fine specie media alleluia | a00677 | A |
| Regem regum adoremus cum quo felix Sigismundus Triumphat in caelestibus alleluia | a00714 | I |
| Domine descende ut sanes filium priusquam moriatur dicit ei Jesus vade filius tuus vivit alleluia | 002329.1 | A |
| Alleluia Virgo Joannes a domino est praeelectus et inter ceteros magis dilectus | g02551 | Al |
| Alleluia Omnis gloria ejus filiae regis ab intus in fimbriis aureis | g02571 | Al |
| Si clauso caelo pluvia non fuerit propter peccata populi ut conversi deprecati fuerint faciem tuam exaudi domine et dimitte peccata servis tuis et da pluviam terrae quam dedisti populo tuo ad possidendam alleluia | a01072 | A |
| Jubilemus fratres mei votiva laetitia | Beati Bartholomaei colentes solemnia | Quem doctorem dum sortitur tenebrarum patria | Verae lucis insignitur sacramentis India | Ibi verbis et exemplis multa plebis milia | Lucrifecit fusis templis et eorum gloria | O praedicanda quae divina gessit manus per eum miracula | Silent infanda quae solebat dare vanus Astaroth oracula | Incendi se daemonium clamat per pseustitium tace pestis Dei testis inquit damnatissima | Aeger ad haec convaluit grates quantas valuit agens Deo et cum eo turba devotissima | Deprecatur rex pro nata morbo Polymius lunatico vexata moxque laetatur sanata | Hoc affinis et remota cum rege pariter provincia permota baptizatur paene tota | Rex Astrages de germani fide dolens et immani succensus insania | Sanctum sibi praesentari jubet atque fustigari securum ad omnia | Hinc ad ictus et ad poenas cumulando dat habenas tyranni nequitia | Sed ad poenas et ad ictus Christi miles stat invictus adjutrice gratia | Post vivus decoriatur ad summa ludibria | Ad extremum decollatur complendo martyria | Ergo coram assitentes et trophaei recensentes hujus natalitia | Praesens ipse visitare serve Dei nos dignare paterna clementia | Eme nobis apud Deum beate apostole prece pia | Ut cantemus ante eum perennes coelicolae alleluia | ah08138 | Sq |
| Puer natus est Cyricus cujus ordo caelicus laudat puerperia | Vere puer deum verum Christum sequens puerum senex in infantia | Miro modo legem docens nocentibus innocens praedicans caelestia | Nondum juventutis flore immo lactis tempore tractus ad supplicia | Infans vir Israelita cujus genetrix Julita nobilis propitia | Dogma promens spiritale natum trahit ad natale morte Christi praevia | Cujus mors Cyrici vita dum per ortem intrat ita vitae natalitia | Ante tempus meritorum dies lactis dies florum fructus ferunt praemia | Felix mater felix natus non timentes cruciatus sed pro fide Christi bella | Sustinendo patientes patienter sustinentes famen frigus et flagella | Tandem mortem pretiosam ita Christus rosa rosam legit ad caelorum serta | Ecce nunc tempus rosarum ut ad gloriam earum nos invitet fides certa | O felices o beati qui pro Christo passo pati meruerunt talia | Ignem ferrum diversorum exquisita tormentorum ad mortem flagitia | Sacramentis nondum novis istos signant agnus ovis eorumque victima | Iste puer martyr magnus quasi legis sacer agnus die quartadecima | Item juxta legis foedus istum caesus signat hoedus istam rufa vitula | Agnus figurabat Christum Christus agnum fecit istum agnum sine macula | Hic agnus occiditur qui cum ove sequitur agnum ante saecula | Sic currunt ad bravia quorum haec sollemnia recolit ecclesia | Eorum constantia gratiam cum gloria nobis praestet alleluia | ah44104 | Sq |
| Stola jucunditatis alleluia | Induit hodie dominus militem suum Laurentium | Solito plaudat alacrius contio laeta fidelium | Hodie martyr insignis hostiam deo placentem obtulit | Hodie tormentum ignis graviter examinatus pertulit | Animatus ad certamen monitu beati senis | Gravissimus non refugit exhibere membra poenis | Ante regem accersitur et de rebus convenitur occultis ecclesiae | Sed non cedit blandimentis emollitur aut tormentis ejus avaritiae | Luditur Valerianus et levitae larga manus dum petit indutias | Dat ministra caritatis pauperibus congregatis facultatum copias | Furit igitur praefectus et paratur ardens lectus insultantis viscera crates urit aspera | Sudat martyr in agone spe mercedis et coronae quae datur fidelibus pro Christo certantibus | De cujus militia caeli gaudet curia | Quia vicit hodie ministros nequitiae | Ut hunc ergo per patronum consequamur vitae donum | In illius die festo chorus noster laetus esto | Jucundum in ecclesia decantans alleluia | ah54061 | Sq |
| Alleluia Memento domine David et omnis mansuetudinis ejus | g02592 | Al |
| Alleluia Beati estis sancti dei omnes qui cottidie adsistunt ante dominum | g02615 | Al |
| Alleluia [Clamaverunt] | g02658 | Al |
| Alleluia Subveni mater pia ora dominum filium tuum pro populo suo ex te enim nasci nobis dignatus es | g02688 | Al |
| Surrexit Christus et illuxit populo suo R. Quem redemit sanguine suo alleluia | 008211.1 | W |
| Ecce oculi domini super metuentes eum sperantes in misericordia ejus alleluia et eripiat a morte animas quoniam adjutor et protector noster est alleluia alleluia | g00188.1 | In |
| Longo contrito carcere filius dei dominus noster resurgens a mortuis alleluia alleluia ostendit apostolis dura clavorum signa in membris suis dicens pax vobis alleluia alleluia quia ego vici mortem et surrexi alleluia alleluia et vos testificate mundo resurrectionem meam alleluia alleluia et cum dixisset haec verba illis intuentibus apertis sibi caelis ferebatur in nube et consedit in throno regni alleluia alleluia alleluia | a01136 | A |
| Alleluia Iste sanctus homo qui placuit domino deo in diebus suis et in templo dei ceu sol refulsit | g02567.1 | Al |
| Caritas dei diffusa est in cordibus vestris alleluia per inhabitantem spiritum ejus in vobis alleluia alleluia | g01109.1 | In |
| Alleluia benedictus qui venit alleluia in nomine domini alleluia alleluia | g02769 | PRLG |
| Alleluia Stabat juxta aram templi beatus Wunnebaldus circa illum corona fratrum quasi plantatio cedri in monte Libano circa illum steterunt quasi rami palmae | g02798 | Al |
| Alleluia Demus gloriam deo quia venerunt nuptiae agni et uxor ejus preparavit se bissino splendente candido cooperta | g02838 | Al |
| Laudate dominum in sanctis ejus alleluia | a01431 | I |
| Alleluia Deus a Libano veniet et sanctus de monte umbroso et condenso | g02843 | Al |
| Memor sit dominus omne sacrificium nostrum et holocaustum nostrum pingue fiat et exaudiat nos in quacumque die invocaverimus eum alleluia alleluia | h00034b | SCRV |
| Ego servus tuus et filius ancillae tuae dirupisti vincula mea tibi sacrificabo sacrificum laudis alleluia | h00070 | SCR |
| Cumque intuerentur in caelum euntem illum ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis alleluia | 002063.1 | A |
| Alleluia Fuit homo missus a deo cui nomen Johannes erat | g02871 | Al |
| Jubilate deo universa terra psalmum dicite nomini ejus venite et audite et narrabo vobis omnes qui timetis deum quanta fecit dominus animae meae alleluia | g00623.1 | Of |
| Alleluia Veni domine visitare nos in pace | g02890 | Al |
| Alleluia Hic in oratione confitebuntur domino et ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae | g02909 | Al |
| Mens fuit angelica lingua fructuosa vita apostolica mors quam pretiosa alleluia | a01882 | A |
| Alleluia In vita sua fecit monstra et in morte mirabilia opera tus est alleluia | g03037 | Al |
| Alleluia felix namque est nimio beate Stephane qui hodie vocate penetrasti caelos | g03059 | Al |
| Alleluia Laudemus dei magnificentiam (...) | g03083 | Al |
| Venit vir dei Marcus Alexandriam ibi verbi semina seminavit et virtutibus coruscans multum domino populum acquisivit alleluia | a02209 | A |
| Beatus Christi martyr deoque dilectus divina gratia se praeveniente doctrinis et signis Christum revelans populis martyrii palmam gaudens acquisivit alleluia | a02226 | R |
| Adoramus te Christe et benedicimus tibi quia per crucem tuam redemisti mundum alleluia alleluia | a02292 | R |
| Alleluia Iterum autem videbo vos alleluia et gaudebit cor vestrum | g03145 | Al |
| Alleluia Spiritus domini descendit super apostolos et coeperunt loqui in orbem terram magnalia dei | g03174 | Al |
| Regi autem saeculorum immortali invisibili soli deo honor et gloria in saecula saeculorum amen alleluia | g03201 | Tc |
| Alleluia Te gloriosus apostolorum chorus collaudat domine | g03220 | Al |
| Missus est angelus Gabriel a deo in civitate Nazareth ad virginem Mariam desponsatam Joseph dixit ad eam spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur ex te sanctum vocabitur filius dei dixit autem Maria ecce ancilla domini fiat mihi secundum verbum tuum alleluia | g03235 | Gr |
| Alleluia refugium factus es nobis a generatione a generatione et progenie | g03245 | Al |
| Alleluia Percussa gladio dat lac beata Catherina pro sanguine collo quam manus angelica sepelivit vertice Sina | g03265 | Al |
| Clamaverunt justi et dominus exaudivit eos alleluia et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos alleluia alleluia | g00113.1 | In |
| Sanctis adesto preconiis domine rex regum et occurrentem in tua solida claritate gregem ad votivam beati Reguli pastoris sollemnitatem hujus nos precibus a nostrorum absolve delictorum debitis supplices deposcimus alleluia | a02542 | A |
| Regem verum natum angelus annunciat pastoribus eiusque voci angelorum chori concinunt et collaudantes clamant gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bone voluntatis, alleluia | a02558 | A |
| Beatus vir alleluia qui implevit alleluia desiderium suam alleluia | h00189 | ALL |
| Exaltate sunt filiae Jerusalem et processerunt in gloria alleluia alleluia alleluia | h00210 | ALL |
| Alleluia tibi soli peccavi deus miserere mei alleluia alleluia alleluia | h01756 | ANT |
| Aedificavit Noe altare domino et sumpsit ex omni peccu de mundo et ex omni ave munda et obtulit hostias ad altare et immolavit et cremavit et odoratus est dominus odorem suavitatis alleluia | h00242 | SCR |
| Alleluia domini est terra et plenitudo ejus orbis terrarum et omnes qui habitant in ea | h00264 | LDS |
| Alleluia qui dissipat cogitationes malignantium salvam faciet de gladio oris eorum et de manu potentis pauperem alleluia | h00282 | ALL |
| Alleluia salvator meus tibi psallam deus susceptor meus es refugium meum in die pressure meae domine | h00308a | SNOV |
| Sit semper illi gloria laus et honor nos quaesumus conservet in hac sacra sollemnia canentes alleluia alleluia | g01007.Tp155 | Tp |
| Benedic domine domum istam et omnem congregationem quae habitat in ea alleluia | a02671 | A |
| Adludat laetus ordo psallens pie dulcifluum nunc alleluia Carmina concrepent tinnula mellita jugans organa | Laudum christo tymiata vox canat (...) Ave nunc jam legio alma ovatizans saecula per cuncta alleluia | g03354 | Sq |
| Alleluia Regnavit dominus deus noster omnipotens gaudeamus et exsultemus et demus gloriam ei | g03387 | Al |
| Cum audisset salutationem Mariae Elisabeth exclamavit voce magna et dixit unde hoc mihi ut veniat mater domini mei ad me alleluia | a02735 | A |
| Cantate et psallite alleluia narrate omnia mirabilia ejus alleluia alleluia alleluia | h00330 | ALL |
| Alleluia redemit nos dominus et benedixit nos alleluia alleluia | h00346 | ALL |
| Recordamini qualiter locutus est vobis quia opportet filium hominis crucifigi et die tertia resurgere alleluia alleluia | h00361 | RS |
| Hodie egressa est virga de radice Jesse hodie sine ulla peccati labe concepta est Maria hodie contritum est ad ea caput serpentis antiqui alleluia | a02808 | A |
| Alleluia Ecce facta sunt omnia nova quoniam Christus pro omnibus mortuus est et resurrexit alleluia alleluia | h00384 | SNO |
| Alleluia apud te est domine fons vitae et in lumine tuo videbimus lumen alleluia alleluia | h00400 | SNO |
| Altare aureum posuit Moyses in tabernaculum testimonii et accendit in eo incensum propositionis sicut praecepit ei dominus et operuit tabernaculum gloria domini alleluia alleluia alleluia | h00414 | SCR |
| Alleluia surrexit dominus sicut dixit et ecce praecedet vos in Galilea | h00431 | LDS |
| Una sabbatorum cum sero esset et fores essent clausae ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum venit Jesus et stetit in medio eorum et dixit eis pax vobis ego sum nolite timere et cum haec dixisset ostendit eis manus et latus gavisi sunt ergo discipuli viso domino alleluia alleluia alleluia | h00446 | RS |
| Omnibus quaerentibus gratiam non negabo pacem dicit dominus et diligentibus nomen meum dabo vitam et regnum alleluia | h02422 | RS |
| Mittam promissum patris mei in vos et docet vos alleluia alleluia alleluia | h00509 | PSLD |
| Visus est dominus discipulis suis per dies quadraginta docens de regno dei alleluia alleluia | h00528 | PRLG |
| Lapis quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli a domino factus est hic et est mirabilis in oculis nostris alleluia alleluia alleluia | h00547 | ALL |
| Quis in nubibus aequabitur domino alleluia aut quis similis erit deo inter filios dei alleluia alleluia | h00562 | ALL |
| Magnus dominus noster et magna virtus ejus alleluia et sapientiae ejus non est numerus suscipiens mansuetos alleluia alleluia alleluia | h00577 | ALL |
| In lege domini alleluia meditabitur die hac nocte alleluia et fructum suum dabit in tempore suo alleluia alleluia | h00593 | ALL |
| Alleluia Stetit Jesus in medio discipulorum suorum et dixit eis pax vobis ego sum nolite timere | g02461.1 | Al |
| Benedictio et claritas et sapientia et gratiarum actio honor et virtus et fortitudo deo nostro in secula seculorum alleluia | a03041 | R |